- 888 -
APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas
peregerunt confessiones.
I
Narratur
in chronicis s. Benedicti, quod quidam solitarius nomine Pelagius, a pauperibus
suis parentibus ovium custodiae addictus, exemplarem vitam ducebat, adeo ut ab
omnibus sanctus appellaretur, sicque
pluribus annis vixit. Parentibus
defunctis, paucas illas res, quas ipsi parentes reliquerant vendidit, et in
quamdam se recepit solitudinem. Semel inhonestae cogitationi praebuit assensum:
cum in tale inciderit peccatum, in magnam incidit melanchotiam; illud enim, ne
famam, quam habebat amitteret, confiteri nolebat. In tali statu quum esset,
quidam illinc peregrinus transiit qui ei dixit: Pelagi, peccatum tuum confitere, quia deus illud tibi remittet, et
recuperabis pacem: indeque evanuit. Pelagius de peccato suo, quin illud
confiteretur, poenitentiam agere statuit, falsissimam illam spem habens quod
Deus forsan peccatum illud sibi sine confessione remitteret. In quoddam
introivit monasterium, in quo statim, prae suo bono nomine fuit receptus,
ibique asperam vitam egit, ieiuniis et poenitentiis seipsum crucians. Demum
venit hora mortis, et confessus fuit. Sed quemadmodum prae rubore in aliis
confessionibus numquam peccatum illud aperuerat, ita et in morte quoque non
aperuit. Viaticum inde suscepit, et animam efflavit, et tamquam sanctus
- 889 -
fuit sepultus. Nocte sequente aedituus corpus Pelagii extra
sepulturam reperiit: illud denuo sepeliit; sed tam in secunda quam in tertia
nocte illud extra sepulcrum invenit. Unde abbati renunciavit; qui religiosis
aliis accersitis, dixit: Pelagi, tu in vita semper fuisti obediens; post mortem
quoque obedi. Dic mihi ex parte Dei: est ne divina voluntas quod corpus tuum in
peculiari loco reponatur? Defunctus magnos emittens ululatus: Heu, dixit, ego sum ad infernum damnatus propter unum peccatum quod non fuit
confessus: aspice, abbas, corpus meum. Et illico ipsius corpus apparuit
tamquam ferrum ignitum, scintillas undique mittens. Omnes in fugam se dederunt:
Pelagius tamen abbatem vocavit, ut consecratam hostiam, quam in ore habebat,
auferret; et ita factum fuit. Dixit postea Pelagius quod ab ecclesia suum
corpus auferrent et, tamquam putridum canem, in sterquilinium proiicerent; quod
quoque factum fuit.
|