Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas peregerunt confessiones.
      • III
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 889 -


III

Narratur a p. Seraphino Razzi quod in quadam Italiae civitate quaedam fuit matrona quae extrinsecus sancta habebatur. Morti proxima sacramenta omnia suscepit, bonamque de se famam reliquit. Ut tamen obiit, eius filia, quae semper matris animam Deo commendabat, quadam die, dum orabat, magnum strepitum prope ianuam audivit; oculos tunc vertit, et vidit figuram horribilem suis omnino igniti magnum emittentem foetorem, ex quo adeo contremuit ut iam quasi vellet se a fenestra proiicere. Sed sibi dicere intellexit: Siste, filia, siste; ego sum infelix tua mater, quae sancta habebar, sed prae peccatis quae cum patre tuo commisi, quaeque numquam fuit prae rubore confessa, a Deo fui ad infernum damnata: unde noli amplius pro me Deum rogare; quia sic poenas mihi augeres. Quod ut dixit, aliquos emittens ululatus, evanuit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL