- 889 -
IV
Refert
celeber doctor f. Ioannes Ragusino quod quaedam erat mulier spiritualis;
frequentabat enim orationem ac sacramenta, adeo ut proprius eius episcopus
sanctam illam crederet. Quadam die, proprium aspiciens famulum, pravae
cogitationi praebuit assensum; sed, quia peccatum fuit tantum cogitationis, non
teneri ad illud confitendum false credebat: nihilominus a conscientiae stimulis
continue vexabatur, et praesrtim cum morti fuit proxima: sed ne tunc quidem
prae rubore illud confessa fuit peccatum; et sic obiit. Episcopus, qui
confessarius eius erat eamque sanctam habebat, eius cadaver per totam civitatem
circumducere fecit, posteaque prae sua devotione illud in suo sacello sepelire
iussit. Postero tamen mane, cum dictum sacellum ingressus fuerit episcopus,
super sepulcro quoddam corpus magno igni super impositum vidit; et parte Dei
adiuravit ut, quidnam esset, manifestaret. Respondit - 890 -
quod erat illa
sua poenitens, quodque propter illam pravam cogitationem fuerat ad infernum
damnata; et ululans pudori suo, qui causa suae aeternae ruinae fuerat,
maledicebat.
|