- 890 -
V
Refert
p. Martinus Del Rio quod in provincia Peruviae quaedam erat puella nomine
Catharina, quae erat cuiusdam piae matronae famula,a qua ad baptismum
suscipiendum et ad sacramenta frequentanda fuit redacta. Saepe inde peccata
confitebatur, sed quaedam eorum tacebat. Morti proxima peccata sua novies, sed
semper sacrilege, confessa fuit; et confessionibus absolutis, dicebat sociis
quod peccata tacebat. Quod sociae dominae renuntiarunt, quae a moribunda famula
scivit quod peccata quae tacebat quaedam erant impuritates. Quare confessarium
certiorem fecit, qui ut rediit, poenitentem, ut peccata omnia confiteretur,
hortabatur. Catharina tamen obstinavit animo illa sua peccata confessario non
patefacere, atque ad talem pervenit desperationem ut demum dixerit: Pater, me desere, et noli amplius laborare,
quia tempus teris. Et faciem confessario vertens, quasdam profanas
cantilenas canere incoepit. Et quum esset iam iam moritura, a sociis monita ut
crucifixum acciperet, respondit: Qui
crucifixus? Eum ego non cognosco, neque cognoscere volo. Et ita animam
afflavit. Et ex tunc tales rumores auditi coeperunt ut domum derelinquere
domina coacta fuert: posteaque uni ex sociis apparuit, eique dixit quod prae
malis suis confessionibus ad infernum fuerat damnata.
|