- 890 -
VI
Narrat
p. Franciscus Rodriquez quod in Anglia, cum illic catholica religio vigebat,
rex Augubertus filiam habebat magnae pulchritudinis, quae a pluribus petebatur
principibus. Quam quum rex, an
vellet nubere, interrogasset, respondit quod perpetuae castitatis votum
emiserat. Pater dispensationem a Roma ei obtinuit, sed illa dispensationem
noluit acceptare, dicens se nolle alium sponsum nisi Christum Iesum. Tantum a
patre petiit ut solitariam vitam in aliqua domo ducere posset; et pater qui eam
amabat, indulsit ei, et quod pro eiusdem famulatu erat conveniens, ipsi
concessit. Ut in solitariam vitam se recepit, vitam sanctam agere incoepit
orationum, ieiuniorum et poenitentiarum; sacramtna frequentabat, atque saepe
infirmis xenodochii cuiusdam inserviebat. Sic vivens, dum adhuc puella esset,
aegrotavit ac obiit. Quaedam matrona, quae educatrix eius fuerat, quadam nocte
orans, magnum strepitum audivit, posteaque vidit quamdam animam speciem
mulieris praeferentem in medio ignis et inter plura daemonia detentam, ex qua
hoc audivit: «Scito quod ego sum infelix filia Auguberti.»- «Et quomodo,
respondit educatrix, tu post tam sanctam vitam ad infernum damnata?» Dixi anima: «Ego iure merito sum propter culpam meam
damnata.- Et quare?- Scire debes quod, quum essem puella, delectabar quod
quidam puer (quem amabam) librum aliquem mihi legeret: semel iste puer postquam
legerit, manum a me petiit,eamque fuit osculatus; incoepit tunc me daemon
tentare, usque dum cum dicto puero in Deum peccavi. Ad exedram ad confessiones
excipiendas accessi, peccata confiteri incoepi, sed confessarius meus illico
mihi dixit: Quomodo? talia regina
commisit? Tunc ego prae rubore dixi quod fuerat somnium; postea incoepi
poenitentias agere atque eleemosynas, ut Deus peccatum illud, quin confiterer,
remitteret. Iam iam moritura dixi confessario quod magna fueram peccatrix: mihi
confessarius respondit quod tamquam tentationem huiusmodi cogitationem
expellerem: animam illico afflavi, et nunc damnata sum ad infernum.» Quod ut
dixit, evanuit; sed tanto cum strepitu ut totus mundus concidere videretur, non
- 891 -
sine magno foetore, qui pluribus diebus in illo cubili perduravit.
|