Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
Narrat s. Antonius quod quaedam vidua sanctam vitam ducere coepit; sed postea cum quodam iuvene familiariter agens, cum eodem peccavit. Peccato commisso peragebat poenitentias et eleemosynas, in quoddam monasterium se recepit, sed numquam peccatum suum confitebatur. Facta fuit abbatissa. Demum obiit, et obiit ab omnibus habita pro sancta. Quadam nocte quaedam monialis quae erat in choro magnum strepitum audivit, et umbram flammis cinctam vidit: quid esset interrogavit. Respondit umbra: Ego sum anima abbatissae, et sum in inferno.- Et quare?- Quia in saeculo peccatum commisi quod numquam confiteri volui. Hoc caeteris monialibus renuncia, et noli tu pro me amplius Deum rogare. Et non sine magno strepitu evanuit.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |