Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas peregerunt confessiones.
      • IX
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 891 -


IX

In capuccinorum annalibus legitur quod quaedam mulier, quia sacrilgas peregit confessiones, in hora mortis ululare incoepit quod ob tot sua peccata suasque sacrilegas confessiones erat damnata. Inter alia dicebat quod quasdam debebat facere restitutiones quas semper neglexerat. Tunc dixit filia: Mater mea, quicquid habes, restituatur; acquiesco quod omnia vendantur nostra bona, dummodo salva sis. Mater tamen respondit: Heu, maledicta filia, quia etiam pro te sum damnata: nam meis malis exemplis scandalum tibi praebui. Et hoc modo ululare pergebat. Capuccinum quemdam accerserunt, qui, ut venit, eam, ut in Dei misericordia fideret, hortabatur. Sed illa infelix dixit: Quae misericordia? Ego sum damnata: iam pro me facta est sententia, iamque inferni poenas sentire incoepi. Tunc corpus eius elatum fuit in aerem usque ad cubiculi trabes, et postea in terram repente proiectum; et illico animam afflavit.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL