- 807 -
INTRODUCTIO PRACTICA
Ad populi intructionem.
1.
Ut homo suum faciat officium opus est ut ante omnia sciat quis sit ultimus suus
finis et in quo integram felicitatem suam possit adinvenire. Ultimus finis est amare et servire Deo in hac vita, et
postea in alia in aeternum ipso frui. Deus itaque creavit nos non ut acquiramus
divitias, honores, voluptates, sed ut praeceptis suis obtemperemus atque ita
aeternam beatitudinem lucrifaciamus.
2. Ad
hunc finem Deus creavit Adam, eique dedit Hevam in uxorem ut humanum genus
propagaretur. Creavit eos sanctos, eosque posuit in paradiso voluptatis,
significans eis quod illinc transferret eos in coelum ad absolutam aeternamque
felicitatem habendam. Interim in hoc orbe terrarum ipsis permisit ut fructibus
omnibus amoeni illius - 808 -
viridarii vescerentur; sed, ut ipsorum
obedientiam probaret, vetuit ne unius arboris fructu, quem eis indicavit,
vescerentur. Adam tamen atque Heva, Deo non auscultantes, vetito fructu vesci
voluerunt: et ob huiumodi peccatum privati fuerunt gratia divina, et illico
fuerunt a paradiso voluptatis eiecti et tanqam rebelles maiestatis divinae cum
tota ipsorum progenie in mortem temporalem atque aeternam fuerunt damnati;
atque ita pro ipsis atque pro omnibus ipsorum descendentibus clausum coelum
remansit.
3. Hoc
fecit originale peccatum, in quo omnes nascimur filii irae et inimici Dei,
tanquam rebellis parentis filii. Cum vassallus a suo principe desciscit,
principi odio veniunt et sunt exules a regno omnes illius rebellis
descendentes. Itaque originale peccatum, prae Adam contumacia, gratia divina
nos privat.
4. Tantum
Maria ss., iuxta piam et communem sententiam obtinuit ut a culpa originali
esset immunis. Indubitatum est quod illa fuit a quocumque actuali peccato
immunis: sic tenet ecclesia, uti declaravit Tridentinum 1 ubi dicitur
quod nemo potest in tota vita peccata
omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de
beata Virgine tenet ecclesia. Hoc magnum illud est argumentum quo probatur
quod Maria fuit ab originali culpa immunis; quia si ab ea immunis non fuisset,
ne potuisset quidem immunis esse a quacumque culpa actuali. Sed quoniam ss.
Virgo nullam culpam, a qua redimenda esset, contraxit, non fuit igitur, uti
omnes alii filii Adam, a Christo redempta? Fuit utique, sed nobiliori modo:
caeteri homines postquam originalem contraxerunt culpam redempti fuerunt: Maria
autem antequam illam, a qua erepta fuit, contraxisset: et singulare fuit
privilegium merito concessum illi benedictae mulieri quam matrem Dei ipse
destinaverat.
6.
Caeterum, omnes nos nascimur peccato Adam infecti, in cuius poenam habemus
mentem obscuratam ad veritates aeternas cognoscendas et voluntatem in malum
inclinatam. Sed, protper Iesu Christi merita, cum sancto baptismo divinam
gratiam et miseriarum nostrarum remedium adipiscimur; et hoc modo evadimus
filili adoptivi Dei et haeredes paradisi, dummodo sciamus usque ad mortem
praestare nos eos qui fuimus postquam Dei gratiam in baptismo acquisivimus: si
autem illam lethali aliquo peccato amiserimus, in aeternum addicemur ignem, et
tantummodo prae poenitentiae sacramento nobis peccata illa quae post baptismum
commisimus possunt remitti.
7. Quod
attinet tamen ad actualia quae committimus peccata, lethale peccatum est a levi
distinguendum. Et quoad lethale, opus est intelligere quod sicut anima largitur
vitam corpori, ita gratia Dei vitam animae largitur; quapropter quemadmodum
corpus sine anima moritur, et ei debetur sepulcrum, ita anima ob peccatum
moritur gratiae Dei, eique sepulcrum inferni debetur. Ideo ergo peccatum grave
appellatur mortale quia morti animam dat: Anima
quae peccaverit, ipsa morietur etc. 2. Dixi: ei debetur sepulcrum
infernim. At hic infernus quid
est? Locs est subterraneus in quem omnes qui in peccato moriuntur ibunt,
scelerum suorum aeternas poenas expensuri: Ibunt
hi in supplicium aeternum 3. Quam
vero poenam in inferno tolerabunt? Omnes poenas: ibi damnatus vexabitur in
pelago ignis a tormentis omnibus cruciatus, desperatus et ab omnibus in tempus
sempiternum derelictus.
Sed qua
ratione anima propter unum lethale peccatum poenas dabit aeternas? Qui ita
loquitur non inteligit quid sit peccatum mortale. Lethale peccatum, uti
definitur a d. Thoma et a d. Augustino, est aversio
ab incommutabili bono 4. Unde dicit peccatori - 809 -
Deus: Tu reliquisti me... retrorsum abiisti 1.
Lethale peccatum est contemtus quem peccatores inferunt Deo: Filios enutrivi et exaltavi: ipsi autem
spreverunt me 2. Est dedecus quod divinae infertur maiestati: Per praevaricationem legis Deum inhonoras 3.
Est dicere Deo: tibi obedire nolo: Confregisti
iugum meum... dixisti: non serviam 4. In hoc lethale peccatum
consistit: qua de causa parum est unus infernus, et non sufficiunt neque centum
neque mille inferni ad unum lethale peccatum puniendum. Si quis immerito cuidam
rustico infert iniuriam, poenam quidem meretur; tanto magis si infert viro
nobili, principi, regi. Sed
quid sunt ante Deum omnes reges terrae et vel omnes sancti qui sunt in coelo? Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram
eo?5 Ergo quam poenam meretur iniuria facta Deo? Et Deo qui pro
nobis mortuus est?
8.
Sciendum tantum est quod ad constituendum peccatum mortale tria concurrere
debent, scilicet plena advertentia, perfectus consensus et materia gravis;
quorum uno deficiente, peccatum non erit mortale, sed aut erit veniale aut non
erit penitus peccatum.
9.
Peccatum veniale animam morti non dat, sed vulnus ei impingit. Non gravi
iniuria, sed iniuria aliqua afficit Deum. Non est illud grave malum, ut est lethale peccatum, sed
omnibus aliis malis quae creaturis accidere possunt maius est malum. Gravius
malum est simplex mendacium, levis quaedam imprecatio quam si in aeternum
supplicium mitterentur omnes sancti et omnes angeli. Horum tamen venialium peccatorum alia sunt deliberata,
indeliberata alia. Indeliberata, nempe
quae committuntur absque plena advertentia aut absque perfecto consensu, minus
culpabilia sunt, et in haec omnes homines incidunt, Maria ss. tantummodo
excepta. Culpabiliora sunt venialia deliberata,
qua scilicet plena voluntate et considerate committuntur, et magis si nimis
desiderantur, ut evenire solet in quibusdam odiis, ambitionibus et in quibusdam
radicatis affectibus. S. Basilius dicebat: Quis
peccatum ullum leve audeat appellare? 6 Sat est intelligere quod
est offensio Dei, uti illud plusquam quodcumque aliud malud vitetur. S.
Catharina a Genua, ut venialis peccati turpitudinem vidit, mirabatur quomodo
non esset prae horrore mortua. Sciat qui venialia parvi pendet quod, si non
resipiscit, parum abest quin incdat in mortale. Quo plura venialia anima
committit, eo imbecillior evadit, et eo magis daemon augetur iuribus in illam,
et eo magis Deus suum ab ipsa resecat auxilium. Qui spernit modica, paulatim decidet 7.
10.
Vitemus itaque peccata, quae dmtaxat tum in hac vita, quum in alia possunt nos
reddere infelices, et bonitati Dei gratias assidue referamus, quia propter
scelera nostra non adhuc nos ad ignem aeternum damnavit; et ex nunc curemus
aeternam animae nostrae salutem, atque intelligamus semper parum esse quidquid
pro animae nostrae salute facimus.
11.
Narrat d. Augustinus 8 quod quum imperator Gratianos Treveris moraretur,
duo eius amici quadam die iverunt in coenobium aliquorum religiosorum extra
civitatem situm. In illam sanctam solitudinem ingressi, vitam d. Antonii
abbatis legere incoeperunt. Unus, ipsorum divino lumine afflatus alteri dixit: Amice, post tot sollicitudines atque labores
quos in hoc orbe terrarum toleramus, ad quid unquam possumus pervenire? Quamdiu
in aula regia manebimus, maximum quod sperare poterimus est gratiam imeratoris
aucupari. Haec illa maxima est fortuna quam consequi possumus. Et esto quod eam
assequamur; fortuna istaec quamdiu durabit? Sed si amicitiam Dei volo, nunc
illam habere possum. Socius respondit quod ipse etiam eiuus persequi
vestigia - 810 -
volebat, uti fecerunt; et prae eorum exemplo duae puellae
quae cum ipsis sponsalia contraxerant, ipsorum mutatione audita, derelinquerunt
mundum, virginitatemque suam Deo consecrarunt.
12. Sed,
ut in tuto nostram aeternam salutem collocemus, non sufficit incipere, sed
oportet perseverare; et ut perseveremus, opus est ut praestemus nos humiles, de
viribus nostris semper diffidendo, et confidendo in Deo, utque ab ipso continue
suum auxilium ad perseverandum postulemus. Vae illi qui in seipso fidit aut suis bonis operibus
superbit! Palladius refert 1 quod quidam solitarius, vitam in
solitudine ducens, diu noctuque orationem faciebat, vitamque agebat asperrimam,
ideoque pluribus erat honori. Infelix de se bene existimare incoepit, et prae
suis virtutibus credebat se certe perseveraturum aeternamque beatitudinem
consequuturum. Sed quum ei postea daemon sub mulieris imagine apparuerit,
cumque eum ad peccandum tentasset, nesciit miser resistere et incidit in
peccatum. Statim ac cecidit, daemon evanuit in cachinnos erumpens. Post hoc
solitudinem ille dereliquit, rediit ad saeculum omnibusque vitiis sese
subiecit, et hoc modo, quam sit periculosum propriis viribus confidere,
demonstravit. Formidabilior fuit casus celebris fratris Iustini, qui, reiectis
magni honoris officiis quae ei obtulerat Hungariae rex, in d. Francisci familiam
sese recepit atque adeo in spiritu et sanctitate profecit ut a sensibus
alienatus in mentis excessum saepe raperetur. Quadam die accumbens ad mensam in
coenobio Aeacoeli in aerem fuit
raptus et, aspcientibus omnibus, extulit se ad venerandam beatae Virginis
imaginem quae erat supra parietem. Qua de causa Eugenius IV. accersivit et
osculatus fuit eum; cumque eum sedere fecisset, diuturnum cum eo habuit
sermonem. Huiusmodi gratia superbiit infelix; unde s. Ioannes a Capistrano ut
eum vidit dixit ei: Frater Iustine,
ivisti angelus et rediisti daemon. Ex
tunc enimvero adaugens vita et superbiam, cultro alium religiosum morti dedit.
Postea transfugit in hoc Neapolis regnum et hic plura alia scelera patravit
atque apostata in carceribus diem clausit extremum.
|