- 810 -
PARS PRIMA - DE
PRAECEPTIS DECALOGI.
CAP. I. De primo praecepto. Non habebis Deos alienos
coram me.
1. Hoc primum praeceptum iubet dari Deo debitum cultum et
honorem. Qui Deus iste sit, impossibile est intelligere. Sufficiat tamen nobis
scire quod est independens. Omnia dependent a Deo; Deus vero a nemine dependet,
ideoque omnes possidet perfectiones, quas nemo poterit ei limitare. Deus
omnipotens est; quicquid enim vult
facere potest. Uno suae voluntatis nutu
mundum creavit. Prius coelos et
angelos creavit, qui sunt puri spiritus, et eos in gratia. Sed lucifer, iussus
ut Dei Fillium, qui homo debebat fieri, adoraret, noluit prae superbia obedire.
Et a Deo deficiens etiam angelorum partem secum traxit; qui rebelles angeli
illico ab arcangelo Michaele fuerunt expulsi a coelo et ad infernum damnati. Hi
sunt daemones qui ad peccandum nos tentant, ut suarum poenarum socios nos
habeant atque consortes. Nos infelices, si Deus nobis non auxiliaretur! tantum
roboris non haberemus ut tentationibus eorump ossemu resistere. Deus vero, ut
hoc nobis praestet auxilium, cum tentamur, uvlt ut ad ipsum statim confugiamus
auxiliumque suum petamus; si secus egerimus, ab inimicis superabimur. Angelos
autem Deo fideles statim ipse Deus admisit ad paradisi gloriam fruendam; et ex
his angelis destinavit Dominus illos qui nos debebant custodire: Angelis suis mandavit de te ut custodiant te
in omnibus viis tuis. Quotidie itaqe angelo nostro custodi maximas
- 811 -
gratias referamus, eumque rogemus ut nobis semper assistat et numquam
nos deserat.
2.
Deinde Dominus terram omniaque quae videmus creavit: demum vero creavit
hominem, Adam sciliect atque Hevam. Deus itaque rerum omnium est Dominus; ipse
enim res omnes creavit, et quemadmodum uno suae voluntatis nutu omnia creavit,
ita potest, si velelt, uno alio nutu omnia destruere. Deus praeterea est sapientissimus; creata enim omnia absque
labore et incommodo gubernat. Praterita et futura videt et perspicit, et omnes
nostras cogitationes ipse cognoscit. Est aeternus;
semper enim fuit semperque erit, absque eo quod aliqud habuisset principium
aut finem aliquem esset habiturus. Est immensus,
in coelo enim et in terra et ubique adest. Est sanctus in omnibus operibus suis et cuiuscumque malignitatis
incapax. Est iustus; nullum enim
actum malum sine ultione, et nullum bonum absque praemio relinquit: nimis
misericors erga peccatores, poenitentia ductos, et nimis benevolus erga animas
quae ipsum amant. Deus itaque est bonitas infinita, ita ut nec melior nec
perfectior esse potuerit.
3.
Hunc Deum creatorem et servatorem nostrum amare debemus atque honorare,
praesertim actibus virtutum theologicarum, fidei, spei et caritatis. Deus, aiebat divus Augustinus, fide, spe et caritate colendus.
|