- 811 -
§. 1. De fide.
4. Fides
est virtus sive donum animabus nostris a Deo cum baptismo infusum quo veritates
a Deo ipso ecclesia revelatas et nobis ab ecclesia propositas credimus. Nomine ecclesiae venit unio hominum omnium
sacris lustralibus aquis ablutorum (nam non abluti extra ecclesiam sunt), veram
fidem sub visibili capite, romano scilicet pontifice, profitentium. Dicimus veram fidem: haeretici namque, licet
sacris lustralibus aquis sint abluti, membra sunt ab ecclesia separata. Dicimus
praterea: sub visibili capite, ut
instruamur non comprehendi schismaticos, pontifici minime obedientes, qui ob
eam causam facile e schismaticis fiunt haeretici. Opportune scripsit s.
Cyprianus: Non aliunde haereses obortae
sunt aut nata schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, neec
unus in ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus iudex vice Christi cogitatur 1.
5.
Revelatas omnes veritates scimus a sacris scripturis et a traditionibus
paullatim a Deo servis suis communicatis. Quo tamen pacto certe sciremus quae
verae sint traditiones, quae verae scripturae, et qui verus eorum sensus, nisi
id nos doceret ecclesia? Ecclesiam hanc constituit Iesus Christus veritatis columnam
et firmamentum: Ecclesia Dei vivi columna
et firmamentum veritatis 2. Huic ecclesiae idem Iesus Christus
promisit quod numquam ab inimicis suis superabitur: Portae inferi non praevalebunt adversus eam 3. Portae inferi haereses sunt haeresumque
auctores, qui tot animabus, quas a recta via abduxerunt, iter aperuerunt. Haec
illa est ecclesia quae docet nos veritates quas credere debemus. Ego, scripsit s. Augustinus, evangelio non crederem, nisi me catholicae
ecclesiae commoveret auctoritas 4.
6.
Causa itaque quae me impellit ut veritates fidei crederer debeam est quia Deus
veritas infallibilis ea ecclesiae revelavit, et ecclesia nobis credendas
proponit. En itaque ut actus fidei faciendus est: Deus meus, quia tu, qui es veritas infallibilis, ecclesiae veritates
fidei revelasti, omne quod mihi ecclesia credendum proponit credo.
7. Haec
est causa quae me, ut revelatas veritates credam, impellit. Quae vero credenda
sunt videamus. Inter fidei articulos
quatuor sunt principales. Primus est quod adsit Deus. Secundus, quod
remunerator sit et suae legi obtemperantem aeterna paradisi gloria
- 812 -
remuneretur, violantem autem illam poenis puniat aeternis. Tertius
quod in Deo sint tres personae, Pater, Filius et Spiritus sanctus, et hae tres
personae, quanquam sint inter se distinctae, non sunt nisi unus Deus. Sunt
enim eadem essentia, eademque divinitas. Unde quemadmodum Pater est aeternus, omnipotens, immensus, ita pairter est
aeternus, omnipotens, immensus et Filius et Spiritus sanctus. Filius a Patre
mente est genitus. Spiritus sanctus procedit a voluntate Patris et Filii prae
amore quo vicissim ad invicem amantur. Quartus principalis articulus est
incarnatio Verbi aeterni, secundae scilicet personae, quae, operante Spiritu
sancto, in Mariae virginis utero carnem assumpsit; Verbum enim ita humanitatem
assumpsit ut duae naturae, divina et humana, coniunctae fuerint in persona Iesu
Christi, qui fuit pro nobis passus et mortuus. Cur vero necesse erat ut Iesus Christus pro nostra salute passus fuisset?
Audite. Peccaverat homo; ut veniam ergo impetraret, opus erat ut Deo de
patratis peccatis condigne satisfaceret. Sed quo pacto poterat homo infinitae
maiestati Dei condigne satisfacere? Quid fecit ergo Deus? Pater misit Filium ut humanam carnem sumeret, et Filius,
qui fuit Iesus Christus, quum esset verus Deus, et verus homo, iustitiae
divinae pro homine satisfecit. En igitur obligatio et amor quem Iesu Christo
debemus. Narrat Carthusianus quod quidam iuvenis cum sacro interesset, non
curvavit genua ad illa verba: Et homo
factus est; tunc apparuit ei daemon baculum in manu habens, dixitque ei:Ingrate, Deo, qui pro te homo factus est,
gratias non agis? Si ipse quod pro te fecit fecisset pro nobis, nos semper
cernui ei gratias referremus; et tu ne ipsum quidem agnoscis? Indeque
baculo praedicto immaniter caecidit illum, quem pene mortuum relinquit.
8.
Praeterea, scire opus est quod alios articulos necessitate medii credere
debemus, alios autem necessitate praecepti. Necessitas
medii facit ut si nos aliquos fidei
articulos non credamus, salvi esse non poterimus. Necessitas autem praecepti facit ut quosdam alios
articulos credere debeamus; sed si forte isti a nobis ignorantia invincibili
ignorarentur, a peccato excusabimur et salvi esse poterimus. Primos duos
superius relatos articulos, nempe quod adest Deus et est iustus remunerator,
scire et credere debemus necessitate
medii, uti scripsit apostolus: Credere
enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator sit 1.
Duos alios articulos, trinitatis personarum et incarnationis Verbi; tenent
quidam auctores quod debemus credere necessitate
praecepti non vero medii necessitate,
ita ut si quis eos inculpabili ignorantia nesciret, poterit esse salvus.
Communior tamen sententia et verior docet quod explicite credi debent
necessitate medii. De reliquo certum est, quemadmodum declaravit Innocentius
XI. ijn propositione damnata 64., quod non potest absolvi ille qui haec duo
mysteria, scilicet ss. Trinitatis et
incarnationis Iesu Christi, ignorat.
9.
Tenemur vero tantummodo necessitate
praecepti, sed sub culpa gravi, scire et credere symboli apostolorum
articulos, saltem principaliores: nempe quod Deus creavit coelum et terram, et
omnia servat atque gubernat: quod Maria sanctissima est vera Dei mater atque
semper fuit virgo: quod Iesus Christus tertia die post suam mortem propria
virtute surrexit, ascendit ad coelum ibique sedet ad dexteram sui aeterni
patris. Intelligitur quod Iesus Christus etiam uti homo sedet ad dexteram
Patris, possidet nempe gloriam gloriae Patris aequalem, uti explicat Bellarm.
in suo catechismo 2. Dictum est: etiam
uti homo.Iesus Christus enim uti Deus Patri est omnino aequalis, tamen uti
homo est minor Patre; sed quia Salvator noster Deus et homo est et est una
persona, ideo in coelis Iesu Christi humanitas gloriam et maiestatem
- 813 -
Patri habet aequalem, non ob propriam dignitatem sed quai personae
Filii Dei est coniuncta. Quando rex super
solium assidet, assidet etiam purpura regia qua indutus est rex. Ita Iesu
Christi humanitas ex se aequalis Deo non est, sed quia est divinae personae
coniucnta, ideo in idem Dei solium assidet et cum gloria Dei aequali.
10. Tenemur
praeterea scire et credere quod in ultimo die mundi omnes homines resurgent
atque erunt a Iesu Christo iudicandi. Amplius, credere debemus quod unica vera
ecclesia est haec nostra catholica: unde illi qui aut extra eam sunt aut sunt
ab ea separati, salvi esse non poterunt, sed omnes aeternis addicentur
suppliciis, exceptis pueris qui sacris lustralibus aquis abluti moriuntur.
Debemus credere communionem sanctorum, scilicet quod quisque fidelis, dummodo
sit in gratia, meritorum sanctorum omnium, tam vivorum quam mortuorum, est
particeps. Remissionem amplius peccatorum, nempe quod in poenitentiae
sacramento peccata nobis remittuntur, dummodo veram eorum agamus poenitentiam.
Vitam denique aeternam, scilicet quod qui salvatur, in gratia Dei moriendo, in
beatorum sedibus collocabitur aeternumque Deo fruetur. E contrario qui in
peccato moritur mittetur in infernum poenasque dabit aeternas.
11. Omnes
praeterea christifideles scire debent decalogi atque ecclesiae praecepta
propriique status obligationes principales, uti ecclesiastici, uxorati,
doctoris, medidi etc.
12.
Unusquisque sscire et credere debet septem sacramenta eorumque effectus,
praesertim baptismi, confirmationis, poenitentiae et eucharistiae, et aliorum
cum ea recipiet. Scire amplius debet
orationem dominicalem. Quid est dominicalis oratio? Oratio est quam ipse Iesus
Christus composuit nobisque reliquit ut gratias ad salutem nostra magis
necessarias petere sciamus. S. Hugo episopus Gratianopolis, quum infirma esset
valetudine, quadam nocte trecenties orationem repetiit dominicalem: eius
cubicularius illum monuit ut dictam orationem toties non repeteret, ex hoc enim
caperet detrimentum. Respondit sanctus quod quo pluries illam repetebat, eo
magis e morbo convalescebat. Iuvat praesertim
pluries repetere illa verba: Fiat
voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Hoc enim maximum est beneficium
quod conferre in nos Dominus potest, ut hic in terra suam sanctam voluntatem
faciamus; nec non illa alia verba: Et ne
nos inducas in tentationem ut Dominus nos servet ab illis tentationibus in
quas praevidet quod facile incidere poterimus. Omnes pariter scire debent angelicam salutationem, ut sese sciant
Matri Dei commednare, qua mediante, uti divus Bernardus ait, quascumque a Deo
gratias recipimus. Scire quoque debent quod vere existit locus expiandis post
mortem peccatis destinatus, in quo illae temporales poenae persolvuntur quas
homines pro commissis crimininus non omnino in hac terra dederunt; ideoque opus
est ut recordemur orare et suffragium aliquod pro sanctis illis animabus
purgantibus offerre, et recordemur nos teneri aliquo modo illas a poenis quas
patiuntur reficere. Earum namque poenae sunt acerbissimae (quarum poena minima
dolores omnes praesentis vitae superat et excedit), et se ipsae iuvare non
possunt. Si inhac terra proximus noster gravem pateretur poenam quam nos sine
gravi nostro incommodo mitigare possemus, nonne teneremur? Ita pariter tenemur, saltem orationibus, animabus illis
sanctis ferre auxilium.
13.
Amplius, scire debemus multum nobis prodesse, si sanctorum intercessionem,
praesertim Mariae ss., nobis comparemus. Id est de fide, ut declaravit
Tridentinum 1, adversus impium Calvinum, prohibentem quominus ad
sanctos confugiamus. Imo, iuxta doctrinam d. Thomae, nos mortales procul
- 814 -
dubio ad sanctos recurrere tenemur ut pro eorum intercessione divinas
gratias obtineamus, quae, ut salvemur, nobis sunt omnino necessariae. Non quia
Deus absque sanctorum intercessione salutem nobis donare non possit, sed quia
ita requirit ordo a Deo stabilitus, ut nos usque dum in hac terra vivimus prae
sanctorum precibus convertamur ad Deum. Hoc
divinae legis ordo requirit, ut nos, qui manenets in corpore peregrinamur a
Domino, in eum per sanctos medios reducamur 1. Quod confirmant et
alii doctores. Cont. Tourn. 2 cum Sylvio. Ita quoque sanctorum
reliquias, cruces atque sacras omnes imagines venerari debemus.
14.
Antequam sermone progrediar, respondere opus est ad id quod aliqui mihi
poterunt obiicere, dicentes: Asseritur quod nostrae fidei veritas clara et
evidens est; sed quomodo est clara atque evidens, si tot fidei mysteria
(quemadmodum sunt illa ss. Trinitatis, incarnationis Verbi, eucharistiae etc.)
sunt nobis obscura, nec ea possumus comprehendere? Repsondeo: mysteria fidei sunt obscura, sed non fidei
veritas. Veritas fidei, scilicet quod fides nostra vera sit, prae evidentibus
quae habemus argumentis nimis clara est. Fidei mysteria obscura nobis sunt, et
Deus ipse vult ut sint obscura: hoc enim modo vult a nobis honorari, scilicet
ut quicquid ipse dixit credamus quin comprehendamus, et etiam quia hoc modo
meritum acquirimus credendo quod non videmus. Quid meriti haberet ille qui quod videt, ut comprehendit,
crederet? Fides amittit meritum, inquit
s. Gregorius, cum humana ratio praebet
experimentum. Sed si nos ne has quidem materiales res comprehendimus. Quis
enim comprehendit quomodo magnes ferrum ad se trahat? quomodo frumenti granum
terrae commissum producat mille grana? Quis lunae aut fulminus effectus
comprehendet? Quin mirum si divina
mysteria non comprehendimus?
15. Res
itaque fidei sunt nobis occultae, sed fidei veritas probationes habet adeo
evidentes ut illam non amplectens stultus erit dicendus. Hae probationes plures
sunt et praesertim sunt prophetiae in sacris litteris ante tot saecula notatae
et postea exacte comprobatae. Praenunciatafuit iam pridem mors Redemtoris
nostri a pluribus prophetis, a Davide, Daniele, Aggaeo et Malachia, qui et
tempus et circumstantias eius praedixerunt. Praenunciatum quoque fuit quod
iudaei, in poenam mortis cui Iesum Christum dedere, amittere debebant et
templum et patriam, et in proprio peccato remansuri erant excaecati, et per
totam terram erant dissipandi; quod, ut scimus, confirmatum est. Praedictum
quoque fuit quod post Messiae mortem mundus a falsorum deorum cultu ad veri
numinis cultum transiret; quod et factum fuit per sanctos apostolos, qui sine
litteris, sine nobilitate, sine pecunia et sine patrociniis, imo terrae
principibus contradicentibus, mundum ad veri numinis cultum revocarunt,
inducendo homines ad derelinquendos suos deos suaque vitia inveterata, et ad
amplectendam fidem docentem quod credi debent tot mysteria quae comprehendi
nequeunt totque leges observatu difficiles, quippe quia nostris pravis
desideriis sunt penitus contrariae, uti est amare inimicos, se a voluptatibus
abstinere, contemputs tolerare, totum nostrum amorem collocare non in his bonis
quae videmus, sed in illis vitae futurae quae minime videmus.
16. Sunt
amplius nostrae fidei evidentes probationes tot miracula facta a Iesu Christo,
ab apostolis aliisque sanctis coram ipsius fidei inimicis, qui, quum ea noscere
non possent, dicebant quod illa prodigia diaboli arte eveniebat. Sed vera
miracula quae vires naturae superant, ut est mortuum ad vitam revocare,
oculorum visum caeco restituere, et similia, a daemonibus, huiusmodi potestatem
haud habentibus, - 815 -
nequeunt fieri. E contrario Deus non potest aliquod permittere
miraculum, nisi in verae fidei confirmationem; nam si Deus miraculum aliquod
permitteret in confirmationem fidei falsae, ipsemet nos deciperet: ideoque vera
miracula, quae inter nos videmus (pro omnibus d. Ianuarii miraculum sufficiat)
nostrae fidei certae sunt probationes.
17.
Amplius, magna probatio nostrae fidei est martyrum constantia. Primis ecclesiae
saeculis tempore tyrannorum fuerunt tot decies centena millia hominum, et inter
hos tot puellulae totque pueri, qui, ne a Iesu Christo deficerent, hilariter
supplicia et mortem pertulerunt. Severus Sulpitius scripsit 1, quod
Diocletiani tempore martyres suis se iudicibus sistebat maiore martyrii
aviditate illa qua homines mundi dignitates atque diviitas huius terrae desiderant.
Nimis celebre in historiis est martyrium s. Mauriti totiusque suae thebanae
legionis. Iusserat imperator Maximinus ut milites omnes assisterent ad quoddam
impium sacrificium quod ipse quadam die suis inanibus diis offerebat. S.
Mauritius eiusque milites, quia christiani erant, assistere recusarunt. Quod ut
scivit Maximinus, imperavit ut in talis contumaciae poenam decimus quisque
eorum sorte ductus necaretur. Unusquisque necari desiderabat; unde qui non
fuerunt interfecti invidebant illis qui pro Iesu Christo necati fuerunt. Hoc
intelligens imperator iussit et denuo decimus quisque eorum sorte ductus
necaretur; sed ex hoc quam maxime mori desideraverunt. Tyrannus denique iussit
ut omnibus caput amputaretur; et tunc omnes laeta fronte arma deposuerunt et ad
instar tot placidorum agnorum, laetanter et quin se defenderent, caput sibi
amputare fecerunt.
18.
Refert etiam Prudentius 2 quod quidam puer septennis, nomen cuius
ignoratur, quum christianus esset, tentatus fuit a praefecto Asclepiade ut a
fide deficeret; sed cum ille id facere recusaret, asseverans quod talem fidem a
propria matre didicit, tyrannus matrem accersivit et coram illa adeo puerum
flagellare fecit ut totum eius corpus unum vulnus evaserit. Prae commiseratione
praesentes ojmnes plorabant; mater vero, filii fortitudinem aspiciens,
exultabat. Filius, antequam moreretur, quum sitiret. parum aquae petitit a
matre. Fili, mater respondit, sustine aliquantisper, brevi in coelo, omni
dulcedine satiaberis. Praefectus denique, ira excandescens pro tam magna
filii et matris constantia, iussit ut illico caput puero amputaretur, quem iam
mortuum mater in suo sinu recepit et magno gaudio gaudens extrema oscula ei
dedit, quia eum pro Iesu Christo cerneret mortuum.
19. Ex
hoc quod diximus deducere debemus quod maximas tenemur gratias referre Deo quia
nos vera fide donavit. Quot infideles, quot haeretici quotque schismatici nunc
adsunt! Eorum plenus est orbis
terrarum omnesque damnantur. Catholici decimam humani generis partem non
componunt; et inter eos nos Dominus posuit, quia in gremio s ecclesiae nos
nasci fecit. De hoc tam magno beneficio
pauci Deo gratias agunt. Nos
saltem quotidie grates ei referre curemus.
|