- 815 -
§. 2. De spe.
20. Spes
est virtus etiam a Deo in nobis infusa, per quam certa cum fiducia aeternam
beatitudinem a divina misericordia expectamus per Iesu Christi merita et vel
prae bonis operibus quae, auxiliante Deo, faciemus. Itaque obiectum primarium
spei christianae est vita aeterna, scilicet Deus ipse froendus: secundarium
vero sunt media ad eam assequendam, scilicet divina gratia et opera nostra bona
quae gratiae auxilio exsequemur. Motivum sive formale obiectum spei est
omnipotentia Dei, qua potest nos salvos facere, eiusque misericordia, qua vult
nos salvare, et fidelitas Dei in promissione nobis facta per Iesu Christi
merita - 816 -
nos salvandi, dummodo nos per Iesu Christi merita nostram
aeternam salutem petierimus ab eo: Amen,
amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis 1.
Absque hac promissione nullam securitatem haberemus qua salutem a Deo
auxiliumque ad illam consequendam sperare possemus.
21. Sed
si Deus nostra spes est, qua ratione s. ecclesia vult ut nostram spem beatam
Mariam virginem vocitemus, Spes nostra,
salve? Distinctione opus
est. Deus principaliter set nostra spes utpote gratiae et cuiuscumque boni
auctor; Maria vero est nostra spes, quippe quae est nostra mediatrix apud
Iesum. Unde ei dicit divus Boanventura: Per
te accessum habemus ad Filium, o inventrix gratiae, mater salutis: ut per te
nos suscipiat qui per te datus est nobis 2. Quibus verbis
significare vult quod sicut nos accessum non habemus ad patrem, nisi per filium
Iesum Christum, qui est iustitiae mediator; ita accessum ad filium non habemus,
nisi per matrem, quae gratiae est mediatrix et sua deprecatioen impetrat nobis
gratias quas Iesus Christus nobis comparavit. Ideoque d. Bonaventura de Maria
dicebat: Haec est tota ratio spei meae 3.
Ideoque eitam vult ecclesia ut Maria nuncupetur a nobis: Vita, dulcedo et spes nostra, salve.
22.
Quomodo peccatur in spem? Peccatur, primo, de divina misericordia desperando.
Ita peccavit Cain postquam morti dedit suum fratrem Abel, dicens: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam
merear 4; tamquam si Deus culpam ei condonare non potuisset;
quamvis eum peccati sui poeniteret; cum Dominus dixit: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus 5.
Peccatur, secundo, quando praesumimus aut consequi sine divino auxilio salutem
aut, quin peccatum vitemus, misericordiam obtinere. Quare, si sanctam
perseverantiam obtinere velimus, opus est ut semper diffidamus de nobis et in
Deo confidamus. Qui propriis viribus fretus resistere sperat tentationibus
nullum a Deo recipiet auxilium, et incidet in peccatum. Qui vero vult tentationem superare, opus est ut statim
fidenter recurrat ad Deum: Non
derelinquet omnes qui sperant ineo, aiebat Davit 6. Et ipse Deus dicit: Quoniam
in me speravit, liberabo eum 7.
23. Quomodo
ergo fit actus spei? Eccum ipsum: Deus
meus, tuis fidendo promissionibus, propter merita Iesu Christi spero a te, quia
es potens, misericors et fidelis, gloriam paradisi et media ad eam assequendam.
24. Necessaria est spes
ut salvi esse possimus: sed sola spes non sufficit: opus est ut cum nostris
bonis operibus etiam cooperemur ut aeternant salutem acquiramus. Sancti, tu
salutem aeternam acquirerent, quicquid est in mundo derelinquerunt. Narrat s.
Ioannes Damascenus in vita Iosaphat monachi 8, quod hic iuvenis
Iosaphat filius erat regis regnique successor; sed, coelesti monitu
illustratus, ut salutem suam confirmaret, delicias omnes terrenasque divitias
spernes, aufugit a regio palatio et occulte in desertum se contulit, ubi in
assiduis orationibus et poenitentis reliquum suae vitae egit. In eius morte
angeli apparuerunt, suam ipsius animam in paradisum portantes. Audite quid
quaedam mulier, ut paradisum lucrifaceret, operata fuit. Refert Socrates
9, quod quum Valens imperator arianus iussisset urbis praefecto ut
morti traderet catholicos omnes qui in quodam loco, ut ibi orarent,
congregabantur, et cum iret praefectus ut crudeli imperio obsequeretur, obviam
habuit quamdam iuvenem mulierem secum ducentem filiolum et iter accelerantem; a
qua quum quaerent quo iret, respondit: Eo
quo et alii catholici eunt. Sed nescis, dixit ei - 817 -
praefectus, quod omnes isti morti dabuntur?- Et hanc ob
causam, replicavit mulier, cum hoc
meo filiolo gradum accelero, ut nobis sorte detur mori pro Iesu Christo et
postea ad fruendum eum penetrare. Quod ut praefectus audivit, rediit ad
imperatorem eique factum retulit; cui quum pudor esset illius mulieris animus
praesens, iussit ut illa impune relinqueretur.
|