- 817 -
§. 3. De charitate.
25.
Caritas est virtus a Deo in nobis infusa propter quam Deum super omnia amamus
quia est bonitas infinita, et proximum uti nosmetipsos, quia sic Deus iubet.
Motivum itaque amandi Deum est ipsius bonitas infinita, propter quam ex seipso
amari meretur, quamvis nec praemium amantibus ipsum, nec ultio esset non
amantibus. Dum s. Ludovicus Galliae rex iter faciebat, quaedam apparuit mulier
in unam manu facem incensam habens et in alia aquae situlam; interrogata quid
hoc significaret: Vellem, respondit, hac cum face paradisum urere, et cum hac
aqua inferni ignem extinguere ut Deus amaretur non prae paradisi praemio neque
prae poenis inferni, sed solum quia amari meretur.
26.
Videamus nunc quomodo actus fidei, spei et caritatis exercere debemus. Hi actus
semper sunt eliciendi; virtutes enim actibus conservantur. Amoris vero actum
debemus saepius exercere: Deus enim dicit in Scripturis 1 quod debemus
semper meditari praeceptum amandi Deum: et cum sumus domi et cum iter facimus,
et quando somnum capimus et cum vigilamus, et in manibus et prae oculis illud
tenere debemus et in liminaribus et soliis nostrae domus scribere illud. Totum hoc significat quod assidue actibus amoris erga
Deum est vacandum. Difficulter enim observare poterit legem divinam qui crebo
se non exercet in amore Dei. S. Theresia dicebat quod actus amoris sunt ligna
quae sanctum ignem divini amoris in corde nostro servant accensum. Volunt
quidam doctores quod nos tenemur actum amoris singulis diebus festivis elicere
aut singulis hebdomadis, ut volunt alii: saltem ego in singulos menses esse
faciendum dico. Ceterum convenit ut quisque christifidelis hos actus fidei spei
et caritatis quotidie exerceat.
27.
Ita pariter singulis mensibus actum amoris formalem facere debemus erga
proximum; quia nisi actum hunc saepe exercuerimus, difficulter caritatem quam
erga proximum adhibere debemus, servabimus. Quod ad hunc amorem erga proximum
attinet, scire opus est propositionem decimam damnatam ab Innocentio XI.
dicentem: Non tenemur proximum diligere
actu interno et formali. Isthaec propositio
damnata fuit quia non solum externo sed etiam interno, corde et actu formali
amare proximum debemus. Peccat
igitur qui aut de malo proximi delectatur aut de eius bono cruciatur. Hoc
denotat praeceptum illud: Diliges
proximum tuum sicut teipsum 2.
28.
Si quis tamen gauderet vel desideraret aliquod malum cuidam obstinato peccatori
ut resipisceret aut ut desisteret aliis esse malo exemplo aut innocentes
opprimere, utique non peccaret, uti opportune docet s. Gregorius: Evenire plerumque solet ut, non amissa
caritate, et inimici nos ruina laetificet et rursum eius gloria contristet; cum
et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste
opprimi formidemus 3. Peccat
e contrario qui ob aliquod suum temporale bonum, de morte aut quovis alio malo
proximi delectatur. Advertendum tamen quod aliud est gaudere de causa
utilitatem afferente, hoc minime licet; nam damnata fuit ab Innocentio XI.
propositio decimaquinta asserens: Licitum
est filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato propter
ingentes divitias inde ex haereditate consequutas; aliud est gaudere de
effectu causae illius, scilicet de - 818 -
haereditate prae parentis morte
consequuta, et hoc licitum est.
29.
Tenemur itaque interno amore proximum amare; ideoque singulis saltem mensibus,
ut superius innuimus, facere debemus erga proximum certum actum amoris. De externis vero caritatis actibus erga proximum prodiem
verba faciemus.
30.
Videamus nunc quomodo unitim faciendi sunt actus omnes de quibus fuimus locuti.
Actus fidei: «Deus meus, quia tu, qui
est veritas infallibilis, fidei veritates ecclesiae revelasti, ego credo
quicquid ecclesia credendum proponit: et praecipue credo quod tu es meus Deus,
creator et dominus omnium, quod in aeternum iustos in paradiso remuneras, et
peccatores punis in inferno. Credo quod es unus in essentia et trinus in
personis, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, tres personae et unus Deus. Credo
quod secunda persona, nempe Filius, ut nos peccatores salvaret, factus fuit
homo, crucifixus fuit et resurrexit.»
Haec sunt quatuor
principalia mysteria quae necessitate medii sunt credenda. Actum quoque fidei
circa veritates illas quae necessitate praecepti sunt credendae faciamus:
«Etiam credo quod Maria sanctissima est vera Dei mater fuitque semper virgo.
Credo quod Iesus Christus tertia die post suam mortem propria virtute
resurrexit et post quadraginta dies ascendit ad coelos, ubi sedet ad dexteram
sui aeterni Patris, scilicet in maiestate et gloria Patri aequali. Credo quod
Iesus Christus in ultima mundi die, cum omnes homines resurgent, venturus est
iudicare. Credo quod unica vera ecclesia est catholica romana, extra quam nemo
salvus esse potest. Crdo communionem sanctorum, scilicet quod quisque fidelis,
dummodo in gratia Dei sit, meritorum omnium iustorum est particeps. Credo quod
Deus remittat peccata peccatoribus statim ac eos illorum poenitet. Credo septem
sacramenta et quod per ipsa Iesu Christi gratia nobis communicatur. Credo decem
decalogi praecepta. Credo demum totum id quod sancta ecclesia credit. Gratias
tibi ago, Deus meus, quod fecisti me christianum, et protestor quod in hac
sancta fide vivere volo atque mori.»
Actus spei: «Deus
meus, fidens promissionibus tuis, quia fidelis es, potens et misericors, per
Iesu Christi merita spero gloriam paradisi et media ad eam assequendam,
scilicet peccatorum meorum remissionem et finalem in gratia tua
perseverentiam.»
Actus amoris et contritionis: «Deus meus, quia es bonitas infinita et infinito amore
dignus, ego toto corde meo et super omnia amo te; et propter amorem tuum amo
etiam proximum meum. Et quia deliqui in te summum bonum, me poenitet et toto
corde doleo. Propono potius mori quam
iterum in te peccare, tua mediante gratia, quam nunc et iugiter a te petam.
Propono pariter et in vita et in morte sancta sacramenta recipere».
Quoties actus istos quis
exercet, toties lucratur indulgentiam a Benedicto XIV. concessam. Et qui per
mensem quotidie eos exercebit, indulgentiam plenariam lucrabitur.
31. Actus
hos quisque christifidelis facere tenetur et cum ad rationis usum pervenit et
cum est in periculo mortis et dum vivit, saltem semel in anno, excepto actu
amoris erga Deum et proximum, quem saltem semel in mense, uti diximus, facere
debemus. Tenemur tamen quandoque hos actus exercere indirecte aut per accidens,
nempe cum urget necessitas eos eliciendi, ut cum sacramenta recipimus aut cum
tentamur contra fidem, spem aut caritatem aut contra castitatem: et aliquem ex
dictis actibus faciendo tentationem possumus superare. Caeterum, actus hos semel saltem in die eliciamus, et
saepius amoris actum erga Deum. Suadeamus
nobis quod qui vere Deum diligere non pervenit, difficulter in gratia Dei
perseverabit. Unico enim poenarum metu peccatum vitare per difficile
- 819 -
est. Assidue ideo Deum
rogemus ut suum nobis largiatur amorem, et nos assidue amoris actus, qui adeo
Deo arrident, elicere curemus.
|