- 819 -
§. 4. De oratione sive de precatione.
32.
Consideremus amplius onus quod habemus commendandi nos Deo ut auxilium suum ad
superandas tentationes nobis praestet et ad perseverandum in gratia. Finalis perseverantiae gratiam mereri non possumus, uti
declaravit Tridentinum 1. Donum
enim est quod Deus gratis dat cui vult, sed certe dat humiliter et confidenter
illud petenti. Communiter theologi dicunt
quod oratio, scilicet se Deo commendare, cuicumque necessitate medii est
necessaria. Hoc denotat quod impossibile est posse perseverare in gratia Dei
aut salvari illum qui Deum non precatur. Et concludunt gravem culpam committere
qui per integrum mensem se Deo non commendat.
33.
Dominus suas gratias nobis concedere desiderat, sed vult ut eas ab eo petamus; Omnis enim qui petit accipit 2.
Attendite verbum omnis, quod denotat
vel peccatorem petentem gratias a Deo obtinere: Omnis, dicit imperfecti operis auctor, sive iustus, sive peccator. Indubitatum est quod peccator gratiis
est indignus: docet tamen d. Thomas quod precationis virtus non est stabilita
super precantis dignitate sed super misericordia et fidelitate Dei. Ipse enim dixit: Petite
et accipietis 3. Hoc est verbum Dei,
quod praeterire non potest.
34.
Notare nihilominus oportet quod isthaec promissio pro spiritualibus tantum, non
pro temporalibus gratiis, facta fuit. Pluries bona temporalia, ut sunt res, honores, corporis sanitas etc.,
Dominus negat quia nos amat: praevidet enim quod animae nostrae nocumento esse
poterunt. Wuare, cum a Deo gratias petimus temporales, opus est ut petamus ad
ipsius voluntatem nosmetipsos conformantes et conditione si animae nostrae
erunt profuturae. Bona vero spiritualia
petere debemus absolute et sine ulla conditione, sed cum fiducia, humilitate et
perseverantia.
35. Cum fiducia.- Credite
quia occipietis, et evenient vobis; dixit Iesus Christus 4. Cum
humilitate.- Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 5.
Cum perseverantia: mille enim nobis
opus sunt gratiae ut ad aeternam felicitatem perveniamus. Gratiarum catenam
tribuere nobis debet Deus: sed huic gratiarum catenae opus est ut ex parte
nostra precationum catena respondeat; si precationes nostrae cessaverint,
deficient quoque auxilia Dei, et numquam salvi erimus. Quare quemadmodum nos
quotidie ad peccandum tentamur, ita oportet quotidie Deum, ut suum nobis
auxilium praestet, rogemus. Opus est ut assidue apud Deum mendicorum personam
geramus, dicentes semper: Domine, adiuva
me; Domine, adesto mihi; perseverantiam et amorem tuum mihi largire. Et
oportet ut ita facere incipiamus mane, statim ac surgimus e lecto; et ita in
diem facere pergamus, cum sacro intersumus, cum templa adimus ss. sacramentum
veneraturi, antequam lecto corpus imponamus, et praesertim quando tentamur,
dicentes: Deus meus, adiuva me; Mater
Dei, adiuva me. Denique, si salvi esse volumus, opus est ut rogemus semper
Iesum Christum et Matrem nostram Mariam quae quicquid vult a Filio suo obtinet.
|