- 819 -
§. 5. De caritate erga proximum.
36.
Amor erga Deum amori erga proximum coit. Qui
diligit Deum, diligit et fratrem suum, scripsit s. Ioannes 6. Qui
non amat proximum, ne Deum quidem amat. Caritas tamen est ordinata: unde
tenemur praeferre omnibus Deum; proximum autem uti nosmetipsos amare debemus. Sicut te ipsum; uti nosmetipsos, sed non
plusquam nosmetipsos: quapropter non tenemur praeferre bonum proximi bono
nostro, nisi quando proximi bonum est ordinis superioris - 820 -
et proximus
in extrema necessitate versatur. Ordo bonorum hic est. Prae omnibus vita est spiritualis, post hanc vita
temporalis, inde fama, et ultimo loco sunt bona temporalia. Itaque, cum
proximus est in extrema necessitate, bonum proximi maioris ordinis nostro bono
tenemur praeferre; scilicet eius salutem spiritualem vitae nostrae temporali,
eius vitam nostrae famae, eiusque famam bonis nostris. Hoc, ut diximus, tantum
locum habet cum proximus in extrema est necessitate; secus proximi bonum, licet
ordinis superioris, bonis nostris praeferre non tenemur. Quare si quis
inmmerito aliquem, quem vult occidere, ferro invaderet, hic optimo iure
(dummodo nullus alius suppetat modus) potest se contra illum vindicare, eum
etiam occidendo, licet iniustus ille aggressor, moriens spiritualem vitam
amitteret et damnaretur: quia tunc iniustus ille aggressor non est in necessitate
privandi me mea vita ut animam suam salvet.
37.
Caeterum, prae caritatis praecepto nos debemus quoscumque in gratia Dei mortuos
amare: nam illos qui sunt aeternis poenis addicti amare non possumus, sed eos,
uti Deo nostro inimicos, aeterno debemus odio habere. Vivos autem, quamvis
peccatores et nostros quamvis inimicos, diligere debemus. Dico quamvis peccatores; nam etsi ipsi actu
sint in offensa apud Deum, possunt nihilominus in gratiam cum Deo redire et
salvi esse. Dico quamvis inimicos; lex enim Iesu Christi
lex amoris est. Vult Deus ut nos ab omnibus et vel a nostris inimicis
diligamur, et pariter vult ut nos illos qui in nos odium habent diligamus.
Infideles diligentes se diligunt: nos autem christiani etiam odientes nos
debemus diligere: Ego autem dico vobis:
diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos 1. Cum quis culpam inimico suo
remittit, pro certo habere potest quod et Deus peccata remittat; dixit enim
Dominus: Dimittite, et dimittemini 2.
E contrario qui proximo ignoscere non
vult, nec ignoscet ei Deus: Iudicium enim
sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 3. Iustum est ut
Deus non misereatur illius qui proximi sui non miseretur. Qua fronte, ait d. Augustinus, indulgentiam
peccatorum obtinere poterit qui praecipienti dare veniam non acquiescit? Tu vis ulcisci quas a proximo tuo recepisti iniurias? et
Deus quoque ulcisci vult iniurias quas a te recepit.
38. Non
ita operantur sancti. Sancti enim bonum pro malo retribuunt. Divus Ambrosius
cuidam sicario qui contra suam vitam paraverat insidias tantum pecuniae
qualibet die constituit, quatum ad commode vivendum esset satis. S. Catharina
sensensis cuidam mulieri quae ei famam abstulerat fuit multo tempore famulata.
Narratur amplius in vita s. Ioannis eleemosynarii quod quidam caupo Alexandriae
quum plurimas dixisset iniurias cuidam qui sanguine sancto erat coniunctus,
quumque hic de illo apud sanctum esset conquestus, d. Ioannes dixit: Quoniam caupo iste adeo fuit temerarius, ego
volo debitum suum eum docere, et agere cum eo ita ut tota civitas obstupescat. Quid
vero fecit? Iussit suae domus ministro ut numquam amplius exigeret quod
quolibet anno caupo ille solvere debebat. In
hunc modum ulti sunt sancti, atque hoc modo evaserunt sancti. Contra infelices
illi qui odium in aliquem habent! Narrat Bibliothecae
parochorum auctor quod duo aderant inimici qui se mutuo odio habebant. Quum
tamen unus eorum morti esset proximus, qui eius excipiebat confessionem voluit
ut cum inimico in gratiam rediret. Consensit
aegrotus. Accessit alter, et facta fuit pax. Hic vero, ab aegroti cubiculo discedens, ait: Modo exspectabat mecum in gratia reverti quum de me amplius ulcisci non
possit. Quod ut moribundus
audivit, respondit: Si consanuero,
- 821 -
ultionem utique videbis. Sed tali fuit rabie stimulatus ut brevi
de vita migraverit. Et promissam ultionem exsolvit: nam, dum inimicus ille erat
in platea, terribilis quaedam umbra apparuit baculum ferreum in manu habens
eique dixit: Ego veni ut ultionem
exsolverem; et quia fuimus inimici in vita, volo ut inimici quoque aeternum
simus in inferno. Et dicto baculo eum
morti dedit.
39. Ergo
primum debitum charitatis est diligere proximum nostrum actu non solum externo
sed etiam interno. Quare tenemur cuilibet ex proximo, licet inimico, ostendere
omnia benevolentiae signa communia quae amicis nostris ostendere solemus,
scilicet resalutare cum salutamur. Sed si inimicus esset superior aut
conditionis melioris, tenemur praevenire salutationem. Imo si quis esset
eiusdem conditionis meae, et ego absque gravi incommodo eum salutare possem et
hoc modo liberare eum a peccato odii quo ab illo babeor, praevenire quoque
debeo salutationem. Amplius si quis iniuriam aliquam aut vulnus recepit et
diceret quod offensori ignoscit, sed iniuriam ei remittere non vult, asserens
expedire ut puniantur facinorosi, ego difficulter eum absolverem: mihi enim
suadere non possum (nisi aliae adsint caussae eum excusantes) quod ab ultionis
desiderio sit immunis.
40.
Secundum debitum est dare eleexmosynam proximo quando est pauper, praesertim si
sit verecundus, et nos superflua bona habeamus. Quod superest, date
eleemosynam; praecipit Iesus Christus
1. Distinguere tamen opus est. Quando
pauper est in extremo periculo vitae, tunc tenemur ei succurrere de bonis vitae
nostrae superfluis; scilicet ad vitam non necessariis. Quando vero in gravi est
necessitate, tum ei succurrere tenemur bonis statui nostro superfluis. Quot
bona nobis provenient, si pauperibus succurremus! Dixit archangelus Raphael
Tobiae: Eleemosyna a morte liberat, et
ipsa est quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et vitam aeternam 2.
Itaque eleemosyna liberat a morte; scilicet
aeterna, temporali enim omnes sumus obnoxii. purgat peccata; idest obtinet nobis auxilia divina, quibus
nosmetipsos expiemus: et facit invenire
misericordiam et vitam aeternam; Deus enim, prae misericordia quam proximo
impertimur, nostri miseretur, vitamque nobis largitur aeternam. Dicit s.
Ambrosius 3: Foeneratur Domino
qui miseretur pauperis. Si nil aliud poterimus dare, saltem subveniamus,
eum Deo commendando; saltem pro eius anima, si nil aliud ei praestare
poterimus, unam salutationem angelicam recitemus.
41.
Narratur in vita s. Francisci Xaverii quod quadam die sanctus petiit a Petro
Veglio locuplete ut quandam puellam, quae erat in periculo peccandi, dotaret:
Petrus, qui latrunculis ludebat, ioco respondit: Sed quomodo meum tibi dare possum dum alienum lucrari laboro? et
illico addidit: Ecce clavis pecuniae;
sume tibi quantum vis. Sanctus sumsit trecentos nummos. Posteaque amico
dixit: Petre, scito quod Deus gratam
habuit eleemosynam tuam: et tibi eius nomine polliceor quod in vita tua tot
tibi erunt bona ut commode vixeris, et antequam ex hac vita discedas, ut te ad
bene moriendum accingas, erit tibi nuncium vinum, quando amarum tibi sapiet. Et ita se res habuit. Quadam die vinum Petro amari fuit
saporis; unde statim se ad moriendum accinxit, et hoc modo feliciter vixit, et
obiit feliciter. Eleemosyna igitur facit adinvenire misericordiam. Intelligitur
quod facit invenire misericordiam pro peccatis iam patratis, non vero ut impune
peccetur. Nam, ait divus Augustinus, qui sua eleemosyna vellet corrumpere
divinam misericordiam, sua eleemosyna non obstante, damnabitur et divinam
iustitiam experietur. - 822 -
42.
Tertium debitum est correptio fraterna. Proximum
enim nostrum corripere debemus cum aut iam in mortale peccatum incidit aut in
illud lapsurus est, et speratur quod correptio sit profutura. Vade et corripe eum, dicit evangelium
1. Etiamsi qui peccavit vel peccat superior noster sit et vel pater
noster. Et quoties a correptione
speratur fructus, dicit d. Thomas 2 quod oportet pluries correptionem,
si prima vice non profuit, iterare. Hoc debitum tamen locum habet 1. quando
peccatum proximi est certum, non quando est dubium. 2. Quando deest alius qui
eum correpturus sit, et non speratur quod alius corripiet illum. 3. Quando correptio potest fieri sine gravi nostro
incommodo; si enim nobis gravi esset incommodo, quum haec obligatio sit
caritatis, minime tenebimur. Patres tamen atque matres, licet cum gravi
incommodo, tenentur filios corripere: sed de hoc fusius in quarto praecepto.
Multoties tamen expedit expectare tempus aut occasionem opportuniorem, ut magis
correptio proficiat.
43.
Quartum debitum caritatis est afflictos consolari, et praesertim aegrotos, cum
possumus. Dicit Iesus Christus quod quicquid boni fit pauperibus, tanquam sibi
factum, recipit: Quamdiu fecistis uni ex
his fratribus meis minimis, mihi fecistis 3. Dicebat s. maria
Magdalena de Pazzis quod magis delectabatur quando suam operam in pauperes
impendebat quam quando in mentis excessum rapiebatur. Et hanc rationem
adducebat: Quando rapior in mentis
excessum, Deus adiuvat me; sed quando subvenio pauperibus, ego adiuvo Deum. Unde
qui suo proximo subvenit, Deum computat
debitore, uti scripsit s. Cyprianus 4. Ad rem facit actus ille
caritatis quem erga proximum s. Didymus adhibuit, ut in ecclesiastica legitur
historia. S. Theodora virgo fuerat a tyranno in odium fidei missa in quoddam
lupanar, quod meretricum locus est. Eo se contulit s. Didymus ut eam inviseret,
eique dixit: Theodora, ne a me opprobrium
timeas; veni enim ut honcrem tuum ponerem in tuto. Accipe vestimenta mea eisque
induere. Et tua da mihi: et in hunc modum intacta ex hoc loco
exibis. Et ita se res
habuit. S. Theodora, militis vestibus induta, ex illo infami loco, quia non
cognita, exiit intacta; sed s. Didymus remansit ibi indutus vestibus
muliebribus: qua de causa sanctus iuvenis fuit a tyranno capite damnatus. Quod
ut s. Theodora scivit, d. Didymum invisit eique dixit: Consensi ego ut honorem meum in tuto tu poneres, sed non ut martyrii
coronam a me eriperes: hoc ad me spectat; quod si furari intendisti, decepisti
me. Iudex, sanctam hanc altercationem auscultans, ambos capite damnavit, et
ambo consolationem habuerunt moriendi pro Iesu Christo martyres.
44.
Quintum caritatis debitum est bonum, non malum, exemplum proximo praebere.
Malum exemplum sive scandalum definitur: Dictum
vel factum minus rectum, praebens alteri ruinam. Potest esse directum et
indirectum. Directum cum quis
indirecte inducit proximum ad peccandum; indirectum
cum quis aliquod profert verbum aut ailquid mali facit quod sit aptum ad
adducendos alios in peccatum: sed quoties ad grave peccatum committendum
inducitur proximus, tam scandalum directum quam indirectum erit peccatum
mortale. Est praetera scandalum quod dicitur pusillorum, et illud quod
pharisaicum appellatur. Scandalum pusillorum
est quando quis aliquem bonum aut indifferentem actum facit ex quo
proximus, prae sui spiritus infirmitate, occasionem peccandi capit. Scit,
exempli gratia, quaedam puella quod, si ad ecclesiam aut viridarium se confert,
inveniet quemdam dissolutum invenem ibi morantem ut ipsius pulchritudine
delectetur; tali casu tenetur, dummodo - 823 -
absque suo gravi incommodo
possit, occasionem auferre, abstinendo illuc ire. Sed quanto tempore? semper? Minime, sed quantum suggeret
prudentia christiana; secus grave esset incommodum, ad quod caritas non
obligat. Scandalum vero pharisaicum illorum
est qui propria malitia et sine ratione labuntur. Scandalum hoc, quia scandalum
verum non est, non tenemur auferre.
45.
Maximum tamen scandalum est illud quod praebent ii qui, quum quidquam mali
audiunt de aliquo dicere, ei renunciant; unde tot odia et iurgia oriuntur. Horum peccatorum debent Deo reddere rationem. Ad rem
facit Spiritus sancti monitum: Audisti
verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te 1. Alii, absque
matrimonii fine, nuncii sunt amoris alicui mulieri aut nuptae aut innuptae.
Alii proprium daemonis officium agunt, proximum ad peccatum positive tentando.
Eo perversitatis procedunt alii ut peccatum et modum quo potest fieri doceant,
quo ne ipse daemon quidem processit. Alii denique (et hoc est scandalum ordinarium) inhoneste loquuntur coram
mulieribus, iuvenibus et quandoque vel coram pueris innocentibus. Et heu quam
ruinam faciunt! Scripsit Guillelmus Garaldo
quod verba obscoena sunt sputa diaboli
mentes necantia.- Unus loquitur, inquit d. Bernardus, et unum verbum
profert, et multitudinis animas interficit.
46.
Infelix tamen qui aliis est malo exemplo! Dicit Dominus: Qui... scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt,
expedit ei ut suspendatur mola asinara in collo rius, et demergatur in profundum
maris 2. Quae spes vitae
effulget illi qui demergeretur in mare cum mola asinaria in collo? Eadem
salutis spes, ut videtur dicere evangelium, erit illi qui scandalum praebet. D.
Ioannes Chrysostomus scribit quod Dominus miseretur potius aliorum gravium
peccatorum quam peccati scandali. Quid? dicit Deus: non satis habes in me
peccare, etiam alios vis inducere ut in me peccent? Narratur in speculo exemplorum quod Iesus Christus
dixit cuidam homini mali exempli: Maledicte,
tu contemsisti quae ego sanguine acquisivi.
47.
Peccant graviter scandali muleires illae quae pectore immoderate denudato aut
nudis cruribus se ostentant. Graviter
quoque peccant illi qui elucubrant aut agunt comoedias obscoenas. Pictores
quoque qui turpes pingunt imagines, et etiam illi patresfamilias qui domi
huiusmodi imagines retinent. Multo magis parentes illi qui coram filiis
obscoena loquuntur aut impia in sanctos evomunt; et illae matres quae admittunt
domi, ubi cum suis filiabus degunt, iuvenes filiarum aut amatores aut sponsos
aut alias suspectas personas. Dicunt quaedam matres: Sed ego nil mali suspicor. Et ego respondeo quod opus est ut malum
suspicentur; nam, si secus egerint, peccatorum omnium quae accidunt rationem
Deo reddere debenunt.
48. Vae homini illi per quem scandalum venit 3!
Audite horrendum hoc factum quod accidit in civitate Savona anno 1560., quodque
ego legi in chronicis capuccinorum, et narratur quoque a p. Ardia 4. Fuit quaedam mulier nupta quae non desinebat esse aliis
malo exemplo. Quoddam symptoma invasit illam et, amittens sensum, vidit Dominum
ipsam aeternum in ignem addicentem. Ad se cum rediit, nil aliud quam clamare
faciebat, dicens: Heu! sum damnata, sum
damnata. Accessit confessarius ad eam consolandam; sed illa respondit: Quid confessionis? sum damnata. Accessit
etiam filia; et illa magis furens dixit ei: Proh
maledicta! quod protper te etiam damnor; nam prae te aliis fui malo exemplo. Quod
ut dixit, videntibus omnibus, elevaverunt eam daemones in aerem usque ad
trabes, et postea profecerunt eam in terram; et tunc infelix periit. - 824 -
49.
Refert auctor bibliothecae parochorum 1,
quod quidam adolescentulus quum se comitem addiderit cuidam iuveni dissoluto,
hic ei scandalum dedit fecitque ei innocentiam amittere. Postero mane, cum
adolescentulus accersisset socium ut insimul cum eo se ad gymnasium conferret,
socii parens introivit cubiculum eius adhuc dormientis ut eum de tanta desidia
increparet; sed, ianuam aperiens, propulsatus fuit a quadam umbra horribili.
Accurrit mater, fenestram aperuit, et viderunt filium infelicem mortuum in ora
lecti capite deorsum, nigrum tamquam carbonem ignisque spatiosis signis
notatum. Sciverunt postea ab adolescentulo scandalum quod pridie ei ille dedit,
atque inhunc modum poenas, quas Deus ab infelice filio sumsit, animadverterunt.
50. Ergo
quicumque mali exempli homo salvus esse non poterit? Minime quidem. Dei
misericordia est infinita: sed qui scandalum praebuit opus est ut magnam agat
poenitentiam, veniamque semper petat a Deo, atque dato scndalo medeatur dando
bonum exemplum, frequentando sacramenta, vitamque ducendo religiosam. S.
Raymundus, cogitans quod scandalum praebuisset quia cuidam homini vocationem religiosam
dissuasit, dereliquit mundum et in praedicatorum ordinem fuit ingressus.
51.
Refert cardinalis de Vitriaco quod quaedam puella vexata a quodam homine, qui
oculorum eius amore ardebat, oculos sibi eripuit et illi misit dicens: Habe tibi oculos meos, et noli amplius me
vexare. Alia puella nasum et labia, ne amplius ab hominibus tentaretur,
sibi amputavit. S. Euphrasia a quodam milite tentata, ei dixit: Si tu me deseris, quarumdam herbarum aperiam
tibi secretum, prae quo numquam amplius ensium offensionem timebis: quod ut
in suo collo experiretur concessit. Unde miles, credens quod illam secretum a
morte servaret, magno ensis falcati ictu caput ei amputavit. En quod hae magnae
mulieres operatae fuerunt ut omnem scandali auferrent occasionem.
|