Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. I. De primo praecepto. Non habebis Deos alienos coram me.
      • §. 6. De religione.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 824 -


§. 6. De religione.

52. In primo decalogi praecepto virtus etiam religionis iubetur observari. Quid est religio? Est virtus debitum cultum Deo exhibens. Quod obligationem quoque comprehendit venerandi divinam Matrem, angelos atque sanctos, quorum venerari debemus reliquias sacrasque imagines: in illis enim non veneramur metallum, lignum aut telam imaginum, uti faciebant deorum cultores, sed sanctos, qui ab imaginibus illis nobis repraesentantur.

53. Opponuntur religioni superstitio et irreligiositas. Superstitio est cum falsus cultus Deo exhibetur, uti si quis vellet sanctam Virginem pro Deo colere, quemadmodum quidam haeretici faciebant, aut exponere velelt sanctorum reliquias falsas, aut falsa miracula pervulgare. Superstitio quoque est atque gravissimum crimen dare creaturis quod Deo debetur. Superstitio continet quatuor peccatorum species, idololatriam, divinationem, magiam et vanam observantiam. Idololatria, qualis est illa gentium quae pro diis venerabantur homines mortuos, animalia, simulacra et creata alia. Divinatio est cum futurum aliquod aut occultum scire volumus ope daemonis cum pacto expresso aut tacito; ut esset illorum qui faciunt ut incerniculum in gyrum agatur, ut sciant qui furtum commisit. Magia est cum quis ope daemonis vellet agere aliquid quod humanas vires superat. Omnia haec sunt scelera gravissima pro quibus gravissimas poenas Deus minatur: Anima quae declinaverit ad magos et ariolos,.... ponam faciem meam contra eam, et intergiciam illam de medio populi sui 2. Vana observantia est quum quis, ut ad id quod desiderat perveniat aut ut ab aliqua infirmitate aut dolore liberetur, quibusdam utitur mediis vanis et improportionatis, uti esset dicere talia


- 825 -


verba aut orationem aliquam humeris, conversis, flavis candelis aut tot numero candelis (sed neque plus, neque minus), clausis oculis, signans se signo crucis sinistra manu etc. Omnes hae vanae circumstantiae nullatenus possunt adhiberi. Aut gratiam a Deo petis, et non opus est istis: aut petis a daemone, et hoc gravissimum scelus est; cum Dei enim inimico commercium habere non licet.

54. Cavete ideo vobis ab omnibus his superstitionum speciebus, uti a signis, chjartis et verbis designatis, quibus aliqui utuntur ut malis artibus sistant et illaqueent vermes ne noceant, ligent canes, ut dolor submoveatur, ut sanguinem cohibeant, ut excidant caudam ventorum in tempestatibus aut ut ab aliqua persona amentur. Omnia haec gravia imo gravissima sunt peccata. Peccat quoque et incurrit excommunicationem qui libros de huiusmodi superstitionibus tractantes legeret aut retineret. Scire opus est quod omnia ista sunt mendacia, doli et furta. Qui eis fidem habet, animam et pecuniam perdit. Cum miseris et aerumnis premeris, recurre ad ss. sacramentum, ad Crucifixum, ad Mariam virginem, ad d. Antonium Paduanum, ad d. Vincentium Ferrerium; lampadum eorundem adhibe oleum; utere chartulis Mariae Immaculatae aut alicuius sancti figuris: et in hunc modum, quin pecces, poteris gratiam obtinere. Si secus egeris, gratiam non obtinebis et peccabis.

55. De superstitione verba iam fecimus, loquamur modo de irreligiositate, quae tendit contra reverentiam Deo debitam, et tres continet species, tentationem Dei, sacrilegium et simoniam. Tentatio Dei est si quis proiiceret se in puteum ut experiretur an Deum potens sit eum liberare: hoc est tentare Deum, et grave est peccatum. Sacrilegium tribus modis committitur. 1. Cum contumelia afficitur aliqua persona sacra, scilicet cum clericus aut religiosus percutitur: percussor incurrit etiam excommunicationem eritque excommunicatus vitandus; ita ut, exceptis uxore, filiis, fratribus, nepotibus et famulis, nemo alter ei alloqui poterit; quique alloquitur excommunicationem incurrit minorem, quae non secum fert peccatum mortale, sed privat illum sacramentorum receptione. Sacrilegium quoque est si cum persona voto castitatis obstricta agitur turpiter. 2. Est sacrilegium cum sacer locus polluitur, ibi externe peccando vel operibus vel verbis, furando, obscoena loquendo aut impia in Deum vel sanctos evomendo etc. 3. Cum sacris rebus infertur iniuria, uti esset cum peccato mortali sacramentum aliquod recipere, spernere sanctorum reliquias, crucem, imagines sacras, coronas et similia. Peius sacrilegium esset uti rebus sacris ut ad aliquod committendum peccatum perveniatur. Simonia denique est cum temporali pretio spirituale aliquod emitur aut venditur. Ideoque peccat contra religionem qui pecunia, famulato aut qualibet re temporali pretio aestimabili emere vellet sancti aliquam reliquiam, confessarii absolutionem aut aliquem ecclesiasticum ordinem, ecclesiae beneficium et alia id genus.




2 Lev. 20. 6.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL