- 825 -
§. 1. De blasphemia.
1. Laudibus atque orationibus Deus honoratur, blasphemiis
autem inhonoratur. Commititur blasphemia cum attribuitur creaturae divinum
aliquod attributum, ut si vocaretur daemon sanctus, omnipotens, sapientissimus
etc. Unde peccat qui credit quod sciat
daemon futura contingentia: ut numeros qui certo ex urna prodibunt ludo qui
vulgo dicitur beneficiata. Deus solus
scit futura: daemon res tantum externas quae iam acciderunt scire potest,
- 826 -
et tantummodo a praesentibus rebus futurum aliquem eventum potest
coniicere. Committitur quoque blasphemia cum aliquod Deo attribuitur quod est
Deo convicio, ut dicere (loquens de Deo): Maledictus
sit Deus, aut: male ha beat Deus, aut
dicere: in contumeliam etiam Dei. Dicere
autem: Deus non operatur iuste; creat
homines, posteaque eorum obliviscitur, esset blasphemia haereticalis; et
qui sic diceret cum iudicio formato et pertinacia papalem incurreret
excommunicationem. Committi potest blasphemia etiam facto, v. g. cum quis
exspueret in coelum, aut cruces. coronas vel sacras imagines conculcaret. Gravis quoque blasphemia est maledicere sanctis et rebus
sanctis, uti sacro, ecclesiae; aut diebus sanctis, paschati, nativitati Domini,
sabbato sancto etc. Blasphemia quoque
est maledicere animabus hominum, et gravior si mortuorum malediceretur
animabus, dummodo non intelligerentur animae damnatae.
2. Dicere
autem non -male habeat sanctus N.-, sed
alia verba quae gravem non inferunt iniuriam, non erit blasphemia gravis: sed
quia in vanum sancti nomen acciperetur, etit ideo peccatum veniale. Neque est
blasphemia dicere: Male habeat sancta
Agatha, sanctus Felix, cum intelligitur tantum locus, non sanctus.
3.
Maledicere creaturis, nimirum annis, diebus, pluviae et similibus, non est
blasphemia neque peccatum grave, sed veniale; modo huiusmodi maledictiones ad
Deum non referantur, uti si quis dixerit: Maledico
vento Dei, diei Dei etc.; aut nisi essent eae creaturae in quibus peculiari
modo relucet potentia et magnitudo divina, ut si quis coelo aut animae humanae
malediceret, aut si malediceret mundo, dummodo non intelligeret mundum
malignum, uti intelligebat d. Ioannes: Mundus
totus in maligno positus est 1.
4. Ne
blasphemia quidem erit, si quis in generali alterius fidei malediceret, modo
non addat aliud sacrum verbum, ut si diceret: Maledico fidei christianae, fidei sanctae: primo enim casu
intelligi potest fides humana aut fidelitas civilis.
5. Ita ne
blasphemia quidem est maledicere mortuis, dummodo non addatur aut intelligatur
maledicere mortuis sanctis aut animabus mortuorum. Ratio cur neque sit
blasphemia neque grave peccatum in generali mortuis maledicere, est, quia
verbum mortui proprie est terminus
privativus, qui aliud n on significat quam homines vita privatos: eo magis quod
verbum mortui, per se loquendo, non
ad animas sed ad corpora proprie refertur; corpora enim, non animae, moriuntur.
Si maledicere homini viventi, corpus habenti et animam, grave peccatum non est,
dummodo malum quod ei precatur non desideretur, uti communiter dicunt dd. cum
d. Thoma 2 ne peccatum quidem erit homini mortuo maledicere. Insuper,
ordinarie loquendo, qui mortuis maledicunt non intelligunt mala animabus eorum
imprecari, imo fere semper ne intelligunt quidem iniuriam mortuis inferre, sed
potius viventibus quibus irati sunt. Haec non est mea unica opinio, sed trium
aliorum doctorum hominum qui de hoc facto egerunt. Praeterea quamplurimos
Neapoli doctos viros consului, et vel omnes illos qui addicti sunt
congregationibus p. Pavone, archiepiscopatus et s. Georgii; qui omnes ab
opinione mea fuerunt.
6. Nescio
quo pacto quis audeat iudicare quosdam actus esse peccata mortalia, quando et
prisci et hodierni theologi docent actum nullum peccatum mortale esse
iudicandum nisi cum certum est actum illum vere esse mortale. En quomodo s.
Raymundus cuidam suo scripsit amico: Unum
tamen consulo, quod non sis nimis pronus iudicare mortalia peccata ubi tibi non
constat per certam scripturam 3. Et divus Antoninus docuit: Nisi.... habeatur auctoritas - 827 -
expressa scripturae sacrae aut
canonis ecclesiae vel evidens ratio, nonnisi periculosissime determinatur. Nam
si determinet quod sit ibi mortale, et non sit, mortaliter peccabit contra
faciens etc 1. Et alibi, loquens de quovis actu poenitentis qui
confessario esse certum peccatum mortale non videtur, dicit: Si vero (confessarius) non potest clare percipere utrum sit
mortale, non videtur tunc ut illi faciat conscientiam de mortali 2.
Ceterum, maledicere mortuis peccatum est veniale omnibusque aliis venialibus
gravius. Aliqui semper mortuos habent in ore: quod vitium turpe!
7.
Sed paucis cuiuslibet blasphemiae enormitatem
complectamur. Iussit Deus in veteri lege: Educ
blasphemum extra castra, et lapidet eum universus populus 3.
Venetiis non ita pridem quidam blasphemavit, iussu magistratus fuit domi captus
eique abscissa fuit lingua. In regno Neapolis
nuper rex mandavit ut blasphematores ferro ignito in fronte signarentur
posteaque ad triremes mitterentur: quod tamen perraro adhibetur; testes enim ed
deponentes non inveniuntur. Auditam blasphemiam prae odio deponere bonum non
est; sed deponere eam ut, animad versione in blasphemos, auferatur exsecrandum
hoc vitium et scandalum quod audientibus praebetur, bonum et sanctum est.
8. Dixi scandalum; quia pueri audientes
blasphemare maiores, ipsi etiam discunt blasphemare. Quid infelicitatis!
aspicere tot pueros res Dei nescientes, scientes vero dicere: Male habeat s. Petrus, s. Marcus. S. Petrus!
s. Marcus! quid mali fecerunt tibi sancti isti, in quos impia evomis? Tu iratus es tuae uxori, tuo domino, tuo famulo, et
inclamas sanctos? Sancti semper pro nobis orant, et impia tu vis in eos
proferre? Nescio quomodo
blasphematori terra non dehiscit. Sunt qui vel ei a quo servantur maledicunt:
maledicunt Deo, cui maximas gratias referre deberent; ab ipso enim servantur,
et in ignem non mittuntur aeternum.
9.
Ceterum, quaecumque blasphemia cuiuscumque sancti aut diei sancti gravissimum
est peccatum. Omne, inquit
d. Hieronymus, quippe peccatum comparatum
blasphemiae levius est. Blasphematori de
alapam, contenere os eius; dicit s. Ioannes Chrysostomus. Blasphemator
animabus aeternis suppliciis addictis peior est: illae saltem maledicunt ei a
quo puniuntur, tu vero ei qui benefacit tibi maledicis.
10.
Heu quam sunt atrocia supplicia quae pluries sumpsit de blasphematoribus Deus!
In hoc Neapolis regno quidam qui crucifixo cuiusdam loci maledixerat, cum per
locum illum iter faceret, ut coram illo crucifixo fuit, ibi cecidit fuitque
repentina morte defunctus. In Vallo Dianae paucis ab hinc annis (et ego
loquutus sum eum quodam qui facto interfuit) quidam auriga, quum sancto
maledixisset, cecidit in aquam cum collo subtus rhedae vectem et ita periit
suffocatus. Si vero in hac vita
blasphemator aliquis poenas non dabit, sciat quod maiores dabit in alia.
Dominus ostendit d. Franciscae romanae tormentum speciale et horrendum quo in
lingua excruciantur blasphematores in inferno.
11.
Frater mi, si tempore praeterito blasphemare fuisti solitus, omnibus nunc tuis
viribus cura hoc maledictum vitium penitus abiicere. Quid tibi ex blasphemiis erit bonum? Nullum inde capies
lucrum, sed perptuam paupertatem: nullam percipies delectationem; et quae
delectatio in maledicendis sanctis? nullum inde denique honorem hauris, sed
turpitudinis notam; blasphematores vel ab ipsis blasphematoribus taxantur et
odio habentur.
12.
Scias tamen volo quod, si in hac missione te a tali vitio non liberas, numquam
amplius ab eo te liberabis; crescentibus annis augetur hoc vitium, quia
crescentibus annis increscunt mala et infirmitates, et ita increscunt
impatientiae, itaque usque ad mortem durabit. - 828 -
Quidam damnatus ad
furcam, eodem temporis momento quo fuit e scala proiectus, prae consuetudine
blasphemandi quam habebat, cuidam sancto maledixit et in hunc modum e vita
discessit. Quidam auriga qui blasphemiis consueverat, iam iam moriturus,
quandam protulit blasphemiam et ita de vita migravit. Aperi nunc cm vero dolore
et proposito peccata tua, et in hac missione numquam amplius blasphematurum
esse firmiter delibera; et in posterum mane, cum surgis e lecto, semper recita
tres salutationes angelicas ut Dei mater te ab hoc vitio liberet; et cum
occasionem habes irascendi, assuesce maledicere peccato, daemoni, neque amplius
profer verbum illud- male habeat-, sed
dic: Domina mea, adiuva me: Maria virgo,
da mihi patientiam, da mihi robur. In principio opus est ut, sed non sine
magno labore, teipsum vincas ad amovendum usum quem blasphemandi habes: sed,
dicto usu amoto, facile, Deo dante, te ab hoc vitio liberabis.
13.
Sed ut blasphemiam multo magis detesteris, audi quas de quodam blasphematore
poenas sumsit Deus. Cardinalis Baronius refert in tomo 6. suorum annalium, anno
493., quod quum quidam Constantinopoli blasphemasset, ingressus fuit in
balneum, ubi se lavit, sed illico exiit clamans atque dicens quod sentiebat se
iam iam moriturum, eodemque tempore unguibus et dentibus brachiorum temorumque
suorum carnes auferebat. Ut aliquam ei recreationem praeberent, posuerunt eum
in sindone albo: sed maiore conflictabatur dolore; unde sindonem ab eo
abstulerunt: sed cum sindone pellis quoque eius ablata fuit, et hoc modo
infelix periit in manibus daemonum, qui duxerunt eum in infernum, ut ibi poenas
daret aeternas.
14.
Refert amplius d. Gregorius in dialogis suis 1 quod quidam puer
quinquennis, nobilis romanus, famulorum blasphemias audiens, blasphemare
assueverat, et a patre non corripiebatur: quodam sero, postquam in die pluries
blaspemaverat, quum prope patrem esset, extemplo clamare incoepit: Heu! quidam nigri homines volunt me secum
ducere; et ita clamans in brachia patris se coniecit, sed prae consuetudine
blasphemare pergebat, et ita blasphemans animam effavit. Vae vobis, genitores,
si filios non corripitis cum ipsi blasphemant, magis, magisque si, coram ipsis
blasphemando, malo illis eritis exemplo!
|