- 828 -
§. 2. De iuramento.
15. Iuramentum est invocatio nominis divini in veritatis testimonium.
Iuramentum est quotiescumque aliquid asseritur, et dicitur per Deum, per sanctos aut per
aliquam rem sacram, ut per sacramentum, per evangelium, per ecclesiam, per
crucem, per missam aut per creaturam
aliquam in qua peculiari modo effulget bonitas aut potentia Dei, ut si quis
iuraret per animam, per coelum, aut per terram. An vero sit iuramentum quando dicitur: Vivit Deus, Deus hoc videt, distinctione
opus est. Si vocetur Deus invocative, idest in testimonium illuis rei quae tunc
asseritur, utique verum est iuramentum; secus si verba illa asseveranter tantum
dicuntur, quin Deus in testimonium eorum vocetur. Iuraemntum non est dicere: per conscientiam meam aut per fidem meam, quin denotetur aut
intelligatur fides divina: ne iuramentum quidem est, si quis simpliciter
diceret: iuro hoc ita esse; nisi
esset quod alia persona iam exposceret ut iuraret per Deum, per sanctum aliquem
aut per aliquam rem sanctam.
16.
Iuramentum quadruplex est: assertorium cum
quis asserit rem aliquam et iurat ita se habere: promissorium cum quis aliquid promittit aut iurat adimplere
promissum: execratorium sive imprecatorium est cum dicitur v. gr. Deus in me animadvertat, nisi fecero hoc:
comminatorium denique iuramentum est quando quis diceret: Nisi hoc facias, per Deum efficiam
- 829 -
ut te poeniteat. In iuramento
assertorio graviter peccat qui falsum asserit. in promissorio qui iurat sine
animo standi promissis. Sed si quis iuraret animo standi promissis cum iurat,
sed postea non servaret, et res parvi esset momenti, valde probabile est, ut
plures dd. dicunt, quod mortaliter non peccaret: in iuramento enim vocatur Deus
in testimonium voluntatis praesentis, qua promittitur, non vero executionis
promissionis.
17. Circa
hoc promissorium iuramentum duae sunt attendendae regulae. Prima, quod
iuramentum numquam obligat ad illicitum: secunda, quod quotiescumque res
promissa est licita, semper obligat iuramentum. Iuramentum servari debet semper
ac servari potest. V. g. si quis furi, quia eius minas timet, iuramento
promittat mittere quicquid quaerit, tenetur servare promissum, licet iniuste a
fure ad promissionem illam faciendam fuisset coactus; promissis enim eiusmodi
stare licita res est: posset nihilominus promittens facere ab episcopo
iuramentum illud sibi relaxari, et hoc casu dictae promissioni ob timorem
factae stare non tenebitur. Utrum cum quis promittit, iurare possit sine animo
iurandi; minime quidem: damnata enim fuit ab Innocentio XI. propositio 25.,
quae diecbat: Cum causa licitum est
iurare sine animo iurandi, sive res sit levis, sive sit gravis.
18. Iuramentum vero aut execratorium aut imprecatorium, tunc tantum obligat
cum invocatum est nomen Dei aut alicuius rei sanctae, quod et in iuramento
comminatorio locum habet. Si vero poena quam quis minatur esset iniusta,
iuramentum non obligat; unde non obligant iuramenta illa quae patres iniuste in
filios emittunt: Per Deum, morti te do, nisi
cito redeas, nisi opus hoc perficias; et his similia.
19.
Iuramentum ut sit licitum, tres conditiones requiruntur, nempe veritas,
iustitia et iudicium. Veritas, ut res
suae cum iuramento asseritur certa sit: unde peccat qui pro re dubia iurat. Iustitia, ut iurata res iusta sit: qua
de re dupliciter peccat qui iniustam sive illicitam rem facere iuraret. Iudicium ut propter aliquam rationabilem
causam iuretur. Sed qui sine rationabili causa iuraret, veniale tantum
committeret peccatum.
20.
Admonendum praterea, quod qui falsum in iudicio iurat, dupliciter peccat et
excommunicationem reservatam incurrit; et si quod deponit esset damno proximo,
damnum restituere teneretur: testis tenetur verum dicere quotiescumque a iudice
legitime interrogatur. Sed ego, pater, si
veritatem dicebam, damnum proximus capiebat; et ut ei misericordiam adhiberem,
dixi quod nihil sciebam. Pulcta misericordia! proximo misericordia hoc modo
adhibendo, gravissimum committis peccatum, animamque tuam damnas ad infernum.
Ita augentur delicta: testes quod viderunt negant; res absolvuntur; et furta,
homicidia aliaque mala increscunt. Si castigerentur rei, tot delicta non
evenirent.
21.
Quomodo obligatio iuramenti tollitur? Tollitur pluribus modis: irritatione, dispensatione aut commutatione et
relaxatione. Et 1. tollitur irritatione, quae
a quolibet, cui est potestas dominativa, fieri potest, ut a patre, marito,
tutore, praelato, abbatissa; et ad hanc irritationem faciendam nulla opus est causa.
2. Dispensatione aut commutatione in aliud opus; et haec
dispensatio aut commutatio fieri potest a pontifice aut ab episcopo, sed iusta
opus est causa. 3. Relaxatione, quae
fieri potest ab episcopo et ab omnibus illis qui facultatem habent episcopalem.
|