Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. II. De secundo praecepto. Non assumes nomen Dei tui in vanuum.
      • §. 3. De voto.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 829 -


§. 3. De voto.

22. Circa voti obligationem peccata sunt quae populum docere debeo quaeque ab omnibus scienda sunt. Alia enim scire debent superiores aut confessarii. Quid est votum? Est promissio facta Deo deliberata de bono possibili et meliori. Dicitur 1. promissio, quae cum animo se obligandi facta intelligitur;


- 830 -


si enim animus se obligandi deesset, nullum esset votum. In dubio vero quis vere animum se obligandi habuisse praesumitur; quia quilibet actus praesumitur rite factus. Si autem dubitaretur an quod fuit promissum, fuerit votum, an simplex propositum, videndum est utrum ille qui tale votum emisit credebat se graviter peccaturum, si quod promisit non adimpleret; hoc casu pro vero voto erit tenendum.

23. Dicitur 2. deliberata; ad voti enim obligationem perfectus rationis usus et libera voluntas requiritur. Quare puerorum vota, praesertim ante septennium emissa, non obligant, nisi de eorum rationis usu constet: ita pariter non obligat votum emissum ex metu ad extorquendum votum incusso.

24. Dicitur 3. de bono possibili et meliori; si enim esset de re impossibili, votum non teneret. Si autem tantum in parte possibile est, et materia esset divisibilis, esset validum votum quoad partem tantum possibilem, dummodo huiusmodi pars sit principalis. Dicitur quoque de bona meliori: nam si de re esset aut inferiori aut indifferenti, utique votm non obligaret; nisi accideret quod prae circumstantiis melius redderetur.

25. Si quis votum emisit, posteaque eius satisfactionem differet, quanta temporis dilatio, ut graviter peccet, requiritur? Dicunt aliqui doctores quod si differt per duos aut ad summum per tres annos, grave committit peccatum. Hoc intelligitur cum votum non est perpetuum sed ad tempus; ut si votum emitteret sanctuarium adeundi aut faciendi ut aliqua Deo offerantur sacrificia, aliaque id genus. Cum vero perpetuum est votum, dicunt quod si satisfactionem illius per sex menses differt, graviter peccat. Quaeso tamen rogo omnes, mulieres praesertim, ordinarie loquendo, ne unquam amplius voveant. Tot emittuntur vota, et per plures annos non adimplentur. Cum Deo aliquid offerre vultis, non emittite votum sed sine obligatione propositum. Quique cognoscit quod difficulter votum adimplebit, faciet ut sibi ab episcopo aut a confessario facultatem habente commutetur.

26. Quando tollitur voti obligatio? Tollitur 1. ob materiae mutationem, prout si talis circumstantia eveniret, quae si praecognita fuisset, numquam fuisset votum emissum. Tollitur 2. per irritationem, quae, ut in iuramento diximus, fieri potest a patre, marito aut qualibet alia persona dominativam potestatem habente: et ad hoc nulla opus est causa. Pater et maritus propria voluntate et sine causa votum ab uxore aut a filio emissum irritare possunt; et tali casu filius aut uxor a voti obligatione liberantur. Tollitur 3. dispensatione aut commutatione, quae et a pontifice et a proprio episcopo fieri potest: sed pro dispensatione aut commutatione iusta opus est causa. Dispensatio tamen quinque votorum, nempe castitatis, religionis, trium peregrintionum ad Terram sanctam, Romam ad limina apostolorum ss. Petri et Pauli et Compostellam ad s. Iacobi templum, uni pontifici est reservata. Haec dicuntur quinque vota reservata. Hoc intelligitur quando dicta vota amore virtutis sunt emissa, non vero si poenalia aut conditionata fuerunt: v. g. si quis religionem voveret in poenam si iterum ludit aut si ex aliquo morbo convalescit, tale votum, quia non est reservatum et quia religionis amore non fuit emissum, dispensare aut commutare potest episcopus.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL