- 830 -
CAP. III. De
tertio praecepto. Memento ut diem sabbati sanctifices.
1. Praeceptum hoc duas comprehendit obligationes: ut in
omnibus diebus dominicis et festis a servilibus operibus abstineamus, et ut
dictis diebus sacro intersimus. In prisca lege sabbatum erat dies festus;
apostoli vero illud in diem dominicum transtulerunt: dies pluries a Deo
sanctificatus, ut animadvertit s. Leo; in dominica enim Deus creavit mundum,
Iesus Christus - 831 -
resurrexit, et super apostolos Spiritus Sanctus
descendit. Hoc praeceptum festum sanctificandi, inquit s. Thomas 1 cum
communi doctorum, morale est quantum ad
hoc quod homo deputet aliquod tempus vitae suae ad vacandum divinis;
caeremoniale vero quantum hoc praecepto determinatur speciale tempus: et
tanquam caeremoniale in praesentiarum, quia lex antiqua cessavit, non obligat.
Observare itaque tenemur festa ecclesiae praecepta, quae dies statuis quos
debemus observare.
2.
Quare, sciscitor, Deus festa constituit? Instituit ut unusquisque, quum omnibus
aliis hebdomadae diebus bonis animae vacet; et non sufficit sacro tantum
interesse, sed opus est ut concionem audiat, visitet ss. sacramentum, se Deo
commendet, aliosque pietatis actus exerceat. Sed tot personae in die festo ad
quid habent animum intentum? Ad ludendum, ad intemperanter bibendum et ad
inhoneste loquendum. Audite tamen quid Surius narrat 2. In vicitate Dea
Vocontiorum sanctus aderat episcopus qui Stephanus vocabatur, qui, quum
temeritati sui populi, collocantis festa in ludis, saltationibus et
ebriositatibus, mederi non posset, a Deo obtinuit ut quadam die plures
horribilium figurarum daemones apparerent, qui alem produxerunt terrorem ut
omnes misericordiam exposcerent. Sed cum populus vitam suam meliorem facere
promiserit, prae sancti episcopi orationibus ab illorum horribilium monstrorum
fuit aspectu liberatus.
|