Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. III. De tertio praecepto. Memento ut diem sabbati sanctifices.
      • §. 1. De abstinentia ab operibus servilibus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 831 -


§. 1. De abstinentia ab operibus servilibus.

3. Tria operum genera, servilium nempe, liberalium et communium, sunt distnguenda. Opera servilia, uti docet divus Thomas 3, mystice sunt peccata, sed, loquendo ad litteram, illa sunt opera quae a servis exerceri solent. Vocantur quoque opera corporis, et sunt fabricare, fodere, secare, laborare ferrum aut lapides aut ligna, et alia id genus quae exercentur a corpore. Et haec usque ab antiqua lege sunt vera opera prohibita: Omen opus servile non facietis in eo 4. Opera liberalia, quae et animae opera nuncupantur, illa sunt quae a liberis exercentur, illa sunt quae a liberis exercentur, uti studere, docere, sonare, scribere et similia; haec licent in die festo, etiamsi lucri caussa exerceantur. COmmuntier doctores inter liberalia opera admittunt transcribere scripturas, quia etiam transcribere scripturas ad mentis instructionem ordinatur. Opera denique communia, quae et media appellantur, sunt quae promiscue tam a liberis quam a servis exercentur.

4. In die festo tantum opera servilia, non vero liberalia et communia, sunt prohibita, ut dicunt dd. cum d. Thoma scribente: Opera.... corporalia, ad spiritualem Deu cultum non pertinentia, in tantum servilia dicuntru in quantum proprie pertinent ad servitutes; in quantum vero sunt communia et servis et liberis servilia non dicuntur 5. Et antea sanctus explicaverat quod in hoc praecepto tantum opera servilia prohbentur. Unde die festo non prohbetur iter facere, et ita ne venari quidem scopleto aut reti; hoc enim saltem est opus et liberis et servis commune. Servile opus potius videtur piscari, cum magna adesset defatigatio, uti infertur e cap. 3. de ferris, in quo pro halecium piscatione pontifex dispensavit.

5. In festis amplius quaecumque forensia opera sunt prohibita, scilicet omnia illa quae ad forum spectant, ut citatio partium, compilatio processus et proferre aut executioni mandare sententiam: modo id necessitas aut pietas non expostularet, uti habetur in cap. ult. de feriis. Prohibitum quoque in festis est vendere res in publicis officinis: hoc tamen permittitur in nundinis et mercatibus, qui ex consuetudine iam permittuntur. Conceditur quoque res illas vendere quae usui quotidiano


- 832 -


sunt necessriae, ut essent res cibariae, vinum, cervisias, aliaque id genus.

6. Sunt tamen mussae opera servilia permittentes. Prima est dispensatio episcopi aut etiam parochi, modo iusta caussa adsit. Secunda est consuetudo quae aliquo in loco viget,, dummodo sit praescripta et ab episcopo non reprobata. Tertia est charitas, quum e. g. quis proximo qui in necessitate est opitulari deberet. Quarta est necessitas, ut esset quum quis quid comedere in aliquo die, nisi laboret, non haberet, aut si laboret ad aliquod grave damnum evitandum: ideoque permittitur frumenta decidere, vindemiare, ut etiam colligere fruges, foenum, olivas, castaneas aliosque etiam fructus ut e periculis serventur. Permittuntur quoque in festis illa omnia quae in diem humanae vitae sunt necessaria, uti epulas exstruere, concinnare domum, verrere pavimenta, lectos parare et similia. Quinta est pietas, uti agros pauperum ecclesiarum colere, aut ecclesias per eleemosynam aedificare, quod caeteroquin, sine episcopi licentia aut nisi gravis et actualis concurrerent necessitas, admitti non debet. Sexta est parvitas materiae. Sed quaenam in hoc est gravitas materiae? Alii ponunt horam unam, alii etiam duas. Parvitas tamen materiae, cum nulla alia caussa intercedit, a veniali peccato non excusat.

7. Sunt qui laborare nolunt cum licet, sed in festis medios dies laborare non erubescunt, imo filios et servos cogunt laborare. Sed, pater, sumus pauperes. Sed non quaelibet paupertas in festo laborare permittit. Talis debet esse paupertas aut necessitas ut, nisi labores, quomodo te aut familiam tuam alas non habeas. Caeterum, quisquis laboribus vivit pauper est et in aliqua est necessitate; sed isthaec necessitas a peccato minime excusat. Sciant filii quod, cum patres eis iubent ut in die festo contra Dei legem laborent, obedire non tenentur, imo peccant si laborant. Excusabuntur tamen, si, laborare nolentes, grave aliquod damnum aut grave incommodum essent perlaturi. Ecclesiae enim praecepta cum tanto incommodo non obligant: ii vero qui famulantur illis dominis a quibus laborare in festis obligantur, respondere debent: Sed hodie est dies festus; ego sum christianus, laborare festus; ego sum christianus, laborare nolo. Si vero domini eos ad labornadum compellunt, tenentur in posterum desciscere ab eis, et alios dominos qui legem christianam observant, adinvenire.

8. Audite quomodo Deus punit illos qui in festis laborant. In dioecesi Fani festum divi Ursi episcopi et protectoris Fani celebrabatur. Rusticus quidam in illo die ad arandum se dedit: interrogatus quo pacto reverentiam b. Ursi festo non adhibebat, respondit: Si ille est Ursus, ego ille sum qui pane egeo. Quod ut dixit, statim a terra insimul cum aratro et hobus haustus fuit; et in illo loco qui hodie dicitur Villa Rossani, etiam nunc voraginis signa aspiciuntur.

9. Bone vir, quid cogitas? cogitas forsan quod labores illi quos in festis exerces in meliorem fortunam te adducant? Falleris: a laboribus illis in maiores miserias adducerits. Duo erant calceolarii: unus eorum cum tota sua familia commodam vitam ducebat, alter quamvis continue et quoque in festis laboraret, ipse et filii fame extimulabantur; qui de ea re quum conquereretur primo festa observanti, dixit: Amice, quo modo facis? ego laboro sine intermissione, patior, et ad me meosque alendos pervenire non possum. respondit ille: Mihi quotidie mane res est cum quodam amico, qui quidquid mihi opus est subministrat. Replicavit primus: Fac ut tuum istum amicum ita benignum cognoscam. Pollicitus fuit ille: et quodam mane duxit eum ad ecclesiam in qua sacro interfuerunt. Quum ab ecclesia egressi fuerunt, dixit primus: Et ubi est amicus qui quicquid tibi opus est subministrat? Respondit secundus: Non vidisti Iesum Christum


- 833 -


super altare? hic ille amicus est qui mihi subministrat.Intelligamus itaque, fratres, quod solum Deus, non peccatum, ille est qui nobis omnia suppeditat; suppeditat tamen observantibus, non violantibus legem suam.

10. Bonum est omens scire (sed iam plures scient) pontificem Benedictum XIV. usque ab anno 1748., dominicis solemnibusque festis exceptis, concessisse in utriusque Siciliae regno ut in aliis festis quisquis laborare possit, dummoo tamen missam audiat. Festa autem in quibus laborari nequit sunt dominicae omnes, primus dies nativitatis Domini, dies circumcisionis, idest primus dies anni, epiphaniae, ascensionis et corporis Christi; amplius, quinque festivitates Mariae ss., idest conceptio, nativitas, annunciatio, purificatio et assumtio; denique festa dd. Petri et Pauli et omnium sanctorum et protectoris principalis cuiuscumque civitatis aut terrae aut oppidi dioecesis.




3 3. sent. dist. 37. q. 2. a. 4. ad 7.



4 Lev. 23. 7.



5 2. 2. q. 122. a. 4. ad 3.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL