- 833 -
§. 2. De obligatione audiendi sacrum.
11. Quid est missa? Est sacrificium quod offertur divinae maiestati, corporis
et sanguinis Iesu Christi sub speciebus panis et vini. Ad huius praecepti satisfactionem duo requiruntur,
intentio scilicet et attentio. Requiritur 1. intentio, scilicet ut quis audire missam
intendat; quare non satisfacit quis assisteret vi detentus aut fine visendi
ecclesiam aut animo amicum praestolandi aut alio fine quam illo missam
audiendi. Sed si quis sacrum ob devotionem audiret credens diem illum non esse
festum, posteaque sciret esse festum, an sacrum aliud audire teneretur? Minime;
quia sufficit praecepto satisfecisse, licet praeceptum audiendi sacrum
observare non cogitaverit.
12.
Requiritur 2. attentio, nempe ut
sacrificio quod peragitur attendatur. Attentio isthaec potest esse externa et interna. Procul dubio non
satisfacit qui absque externa attentione
sacrum audit, uti esset si, dum celebratur sacrificiu, qui assistit dormiret
aut ebrius esset aut scriberet aut cum aliis confabularetur aut in alis
exteriores operationes se occuparet. Quaestio autem est inter doctores an
satisfaciat qui sine interna attentione
assistit sacro, scilicet si, tempore sacrificii, quod peragitur videt, sed
postea se distrahit interne, alias res, non Deum cogitando. Multi dicunt tantum
venialiter hunc peccare quoties voluntarie distrahitur, sed non graviter, et
satisfacere in substnatia obligationi audiendi sacrum; assistit enim praesentia
morali. Sententia tamen communior
cum d. Thoma vult quod hic minime satisfacit: intelligitur quando cognoscit
quod distrahitur a missa, et positive vult se a missa distrahere. Unde vos
moneo ut, dum sacro assistitis, tam magnum sacrificium quod tunc peragitur
recogitetis. Meditamini passionem Iesu Chrsiti; missa enim quaedam est
renovatio sacrificii quod Iesus Christus obtulit in cruce: aut meditamini
aeternum aliquod effatum, nempe mortem, iudicium, infernum. Qui scit legere,
liberculum aliquem pium aut officium b. Mariae Virginis legat. Qui legere
nescit, si meditari non vult, dicat rosarium aut vocales alias orationes. Saltem ad sacerdotis actiones attendat. Satisfacitne qui,
dum sacrum audit, confitetur? Minime quidem: quia tunc assistit tanquam reus
qui peccata sua patefacit, non vero uti sacrificans, et certum est quod qui
sacro interest, una cum sacerdote sacrificat.
13. Quare
bonum esset fines in missa propter quos instituta fuit adimplere. Missa
instituta fuit 1. ut Deus honoraretur; 2. ut ei gratias agamus; 3. ut
peccatorum satisfactio obtineatur; 4. ut gratiae quae nobis opus sunt
impetrentur. En quid tempore
missae nobis erit faciendum. Primo offerre
debemus Deo illud Filii sui sacrificium in honorem suae divinae maiestatis.
Secundo de omnibus acceptis beneficiis gratias ei referre. Tertio in nostrorum
peccatorum satisfactinoem missam illam offerre. Quarto petere a Deo per Iesu
Christi merita gratias quae, ut salvi - 834 -
esse possimus, nobis sunt
necessariae. Praesertim vero cum elevatur hostia, a Deo, propter Iesu Christi
amorem, ut peccata nobis remittat quaeramus: et cum elevatur calix, quaeramus a
Deo propter merita divini illius sanguinis suum amorem et sanctam
perseverantiam: et cum sacerdos corpus Christi sumit, spiritualem faciamus
communionem, dicentes: Iesu mi, ego te
desidero, te amplector; ne permittas me separari a te.
14. Plura praeterea sunt animadvertenda; et 1. qui partem aliquam missae
omittit, graviter peccat, si materia est gravis. Sed quae pars missae gravis
est? Alii dicunt quod ad grave peccatum vitandum sufficit assistere et adesse
offertorio, illi scilicet orationi quam post evangelium recitat sacerdos; missa
enim, uti dicunt iuxta s. Isidorum, ab offertorio olim incipiebat. Communior
tamen sententia vult esse peccatum grave non assistere a principio usque ad
evangelium inclusive: conveniunt tamen omnes dicentes non pecacre graviter
illum qui aut omittit assistere a principio missae usque ad epistolam, aut quod
post sumtionem dicitur omittat. Qui vero aut consecrationi aut sacerdotis
sumtioni non assisteret dico quod non satisfacit: teneo enim quod sacrificii
essentia tam in consecratione quam ni sumtione consistit.
15.
Animadvertendum 2. quod damnata fuit propositio 53. ab Innoc. XI., quae dicebat quod satisfacit qui eodem tempore duas
medias missas a duobus audit sacerdotibus. Sed si quis successive duas medias
missas audiret, mediam scilicet missam ab uno sacerdote et mediam ab alio?
Multi admittunt quod satisfaceret, dummodo assistat (et ita intelligendum est)
consecrationi et sumtioni eiusdem sacerdotis.
16.
Animadvertatur 3. quod satisfacit qui audiret missam ex choro post altare
maius, aut si esset post parietem aut columnam ecclesiae, aut extra ipsam
ecclesiam, quin sacerdotem videat, modo coniunctos sit populo manenti intus
ecclesiam, ita ut saltem per alios quid in missa fit comprehendere possit.
17.
Animadvertatur 4. quod respectu illorum qui domi privata habent oratoria,
praecepto non satisfaciunt, nisi soli domini qui privilegium obtinuerunt,
familiae eorum, scilicet eorum consanguinei aut affines usque ad quartum
gradum, dummodo (quod notandum) eandem domum habitent et expensis privilegiati
vivant, et dummodo, cum sacrum peragitur, unus ex illis cui privilegium
concessum est assistat. Respectu autem servorum, non omnes servi satisfaciunt,
sed illi tantum qui a dominis aluntur et, uti loquitur indultum, domino missae
tempore sunt necessarii; scilicet aut ut sacerdoti celebranti serviat, aut ut
domino, ut genua flectat vel sedeat, praebeant auxilium, aut ut meditationem
legant et similia.
18.
Quaeritur quae a sacri auditione excusent. Excusat impotentia tam realis quam
moralis. Impotentia realis est quum quis infirmus esset in lecto aut in
carcerem esset inclusus aut esset caecus, et neminem, a quo ad ecclesiam
deduceretur, haberet. Impotentia moralis est cum quis non potest petere
ecclesiam sine timore gravis damni spiritualis aut tmeporalis: ideoque
excusantur qui custodinmt civitatem aut exercitum aut gregem aut domos aut
pueros aut infirmos, quum nullos alios habeant quos in locum suum possint
sufficere. Excusat quoque omne grave incommodum: ideoque excusantur infirmi qui
non possent ad ecclesiam se conferre sine poena aut timore in eundem morbum
reincidendi: ita pariter excusantur servi, si dominorum domus sine eorum aut
proprio gravi incommodo derelinquere non possunt; e g. si domum deserentes
timerent ne dimitterentur, et difficulter novum dominum possijnt adinvenire.
19.
Excusat notabilis ab ecclesia distantia, - 835 -
ut si distaret tria
milliaria, iuxta id quod tradunt dd., et etiam minus si tempus esset nivosum
aut pluvium, aut persona esset debilis, aut via nimis incommoda. Excusat et
consuetudo aliquorum regionum, in quibus mos est a domo non egrediendi post
partum aut post alicuius propinqui mortem. Sed sunt qui ecclesiam non petunt,
in plateas tamen se conferunt: hi minime excusantur. Amplius, excusari possunt
aliquae personae, ut illae quae vestes non habent aut comitatum decentem: si
tamen aliquod remotum esset sacellum in quo primo mane sacra peragerentur, illuc
ad audiendam missam ire tenerentur.
20.
Caeterum, christiani mei, missam audire quotidie curate: oh quam magnus
thesarurus est missa pro unoquoque qui eam pie sancteque audit! Praeter indulgentias (Innocentius VI. concessit termille,
et plures annos indulgentiae in qualibet missa quae auditur), magnae gratiae
obtinentur. Sacrum enim audienti fructus passionis Iesu Christi applicantur;
nam, ut superius diximus, quicumque assistit insimul cum sacerdote sacrificat
et Deo tam pro se quam pro aliis mortem et merita omnia Salvatoris offert.
21.
Audite quot bona spiritualia et temporalia percipit qui sacrum audit. Tres
mercatores quadam die a civitate Eugubii insimul discedere volebant: sed quia
eorum unus prius sacro interesse cupiebat, alii duo illum expectare noluerunt
et sine illo discesserunt; sed cum ad fluvium Corfuone pervenerunt, qui plurimam ob pluviam, quae noctu cecidit,
increverat, dum in medio pontis erant, pons pessum ivit, et ipsi perierunt
suffocati. Pervenit eo tertius ille qui, ut missam audiret, vestigia presserat,
et invenit duos socios mortuos in ripa, et recognovit gratiam quam, quia sacro
interfuit, accepit.
22.
Horribilius hoc factum praeterea audite. Fertur quod in aula cuiusdam principis
aderat quidam puer adeo pius ut numquam sacro interesse pratermitteret. Puer
alter prae invidia principi illum accusavit, dicens quod nimiam familiaritatem
cume ius uxore habebat. Princeps propterea iratus, quin aliud examinaret,
aliquibus, qui tnuc fornacem quandam, calceariam fortasse, habebant accensam,
iussit ut, statim ac quidam suus puer ad eos veniret, illico in fornacem illam
eum iniicerent, et illico ipsum facerent certiorem. Postea misit infelicem
accusatum puerum sub quodam pratextu ad locum fornacis; qui dum ambulabat,
audiit tintinnabulum quod ad audiendam missam evocabat, et gradum sistit
sacroque interfuit. Princeps, quum nuncium, quem expectabat, statim non
recepit, puerum alium, falsum accusatorem scilicet, eo misit ut quid factum erat
sciret. Ut infelix eo pervernit, quia pervenit primus, captus fuit et
combustus. Supervenit inde puer innocens, et reprehensus a principe quia statim
non obedivit, repsondit quod sisterat ad sacrum audiendum. Pinceps tunc de
accusatione falsitate suspicans, de ea inquisivit, piique pueri innocentiam
detexit.
23.
Sed antequam praeceptum hoc absolvamus, aliquid de malo usu quem de festis
christiani faciunt dicemus. Instituit Deus dies festos ut in eis ipsum
honoremus et pro paradiso merita acquiramus, eundo ad congregationem aut ad
ecclesiam ad audiendam concionem, ad rosarium dicendum, ad visitandum ss.
sacramentum, ad Mariae virgini et sanctis advocatis nos commendandum: plures
tamen utuntur festis, ut magis Deum inhonorent, et maiora pro inferno merita
acquirant. Ad quid plures dies festos adhibent? aut ad altercandum, aut ad
rixandum (quot homicidia in festo accidunt!) aut ad dandam amori opram, ne
ecclesias quidem reverendo, aut ad sistendum in aliqua via ad male cogitandum,
aut cum sociis ad inhoneste loquendum, aut in aliqua taberna ad ludendum,
blasphemandum aut ad vinum ad ebrietatem - 836 -
usque bibendum. Sacram parochus facit concionem, et aliqui data opera
nolunt sacro parochi interesse, ut concionem eius non audiant. Luctus
animae dies festivus, dicebat
Ieremias 1. Ita quoque nostris hisce temporibus est dicendum luctus animae. Ad quid nunc festum? ut magis intus infernum, augendo
peccato, anima sepeliatur.
24. Dixi,
quod aliqui, ne concionem audiant, ecclesiam ingredi nolunt. Dicit tamen s.
Ioannes Chrysostomus quod pro aliquibus melius esset, si ecclesiam numquam
ingrederentur, quia ingrediendo maiora committunt prae tot tantisque
irreverentiis peccata, quam si ab ingrediendo abstinerent. En sancti verba: Non tam crimen fuisset non venire ad templum
quam sic venire. Heu quam magnus horror est aspicere tot irreverentias quae
in praesentiarum in ecclesiis committuntur! et postea de Dei punitionibus
conquerimur! Multi scribunt auctores quod Cypri regnum in turcarum manus venit
propter irreverentias quae in ecclesiis adhibebantur. Scribit Eugenius
Cistenius, qui a Ferdinando 1. fuit ad SOlimanum legauts, quod circa Mahumeti
sepulcrum turcae non loquuntur, non exspuunt, non tussiunt neque umquam se
vertunt ad rem aliquam quamcumque propter curiositatem aspiciendam: christiani
vero quid faciunt in ecclesia? alta voce confabulantur, undique oculos movent,
cirucmspiciunt, ut videant quae est pulcra, quae turpis; mala cogitant, ad
ecclesias, ut ad mulieres animum adiiciant, audent venire, ne adversus quidem
Iesum Christum sacramentatum reverentiam adhibendo. Deus meus, qua ratione non corruunt ecclesiae! qua
ratione nos Iesus Christus, uti non semel accidit, non deserit! Narrat Verme in
sua instructione quod in quadam ecclesia, quia ibi irreverentiae admittebantur,
dum sacerdos sanctam hostiam elevabat, quaedam horribilis vox audita fuit quae
dixit: Popule, ego hinc discedo. Immediate post visa fuit hostia elevata in altum in medio
ecclesiae et repetit vocem: Popule, ego
hinc discedo. Cum ad tectum denique pervenit, iterum vocem repetiit: Popule, ego hinc discedo. Inde evanuit,
et illico corruit ecclesia super toto illo populo infelici. Fratres mei, quo
pacto potest nos Deus tolerare, videns nos ad ipsum offendendum ingredi
ecclesiam ubi ipse gratias nobis dispensat?
25.
Antequam praeceptum hoc absolvamus, quaedam pauca dicamus quae sancta ecclesia
iubet ut observemus in vigiliis, ut ita festa quae subsequuntur honorentur, et
in quadragesima, ut ad paschae celebrationem nos accingamus. Tria iubentur in
ieiunio: primu, abstinentia a cibis prohibitis; secundum, unica comestio,
scilicet quod semel in die manducari potest; tertium, ante debitam horam non
manducare. Quoad abstinentiam
prohibentur carnes et lacticinia, illis locis exceptis in quibus lacticiniis et
ovis vescendi viget consuetudo. Sed hoc locum tantum habet in vigiliis: nam in
quadragesima nulli dubium quod prohibita sunt lacticinia ob proposit. 32. damnatam ab Alexandro VII. Declaravit postea
Benedictus XIV. quod dispensatus licentia medici et insimul parochi aut
confessarii ad vescendum carnibus in quadragesima aut sanctorum vigiliis mane
non potest manducare carnes et pisces: debet relinquere pisces si vescitur
carne, non vero si lacticiniis vesceretur.
26.
Secunda obligatio est semel in die manducare, et tantum sero permittitur
prandiculum quod octo uncias excedere non debet. Quidam sero excedunt decem,
quindecim et etiam viginti uncias: quid ieiunii! Sed, pater, facio ut fames adhuc mihi remaneat. Sed hoc non
sufficit. Antiquitus primi christiani rigorose semel in die et sub vesperum
manducabant; postea ecclesia collationem permisit, sed octo uncias (ut dixi)
non excedentem, iuxta - 837 -
communiter introductam consuetudinem. Et si quis hoc pondus in materia gravi, idest plusquam
duas alias uncias, praetergreditur, graviter peccat. Excusantur tantum a
ieiunii obligatione iuvenes nondum uno et viginti annis nati et senes qui
sexagesimum annum iam compleverunt et pluries in dies cibis egent. Excusantur
quoque illi qui artes laboriosas exercent, ut fossores, textores, fabricatores,
fabri ferrarii et similes. Excusantur etiam mulieres praegnantes aut lactantes.
Pauperes denique qui mane tam parum cibi habent ut ad eos sustentandum non
sufficiat.
27.
Tertia ieiunii obligatio est quod, iuxta morem praesentem, prandium aut coena
non fiat ante meridiem: unde per integram horam illud antevertere a gravi culpa
excusari non potest, quemadmodum recte dicunt plures dd. contra opinionem
aliorum, cum d. Thoma qui 1 docet quod frangit ieiunium qui notabiliter
horam prandii antevertit.
28.
Praeterea, animadvertendum est quod declaravit Benedictus XIV. et clarius
declaravit regnans pontifex Clemens XIII. quod etiam dispensati ad carnes aut
ad lacticinia in quadragesima et in vigiliis semel in die manducare tenentur:
et in collatione aliis cibis vesci non possunt, nisi illis quibus ieiunantes et
non dispensati vescuntur, idest in collatione neque carnibus neque lacticiniis
vesci possunt.
|