- 837 -
§. 1. De filiorum erga parentes obligatione.
1. Filius tenetur erga parentes amorem, reverentiam et obedientiam praestare.
Ergo primo loco tenetur praestare amorem. Quare pecact. 1. graviter contra hunc
amorem, si grave malum patri aut matri optet; et peccat dupliciter, contra
caritatem et contra pietatem patri debitam. Peccat 2. si de suorum parentum
fama detrabat; et tunc tria peccata committit, unum contra caritatem, secundum
contra pietatem et tertium contra iustitiam. Peccat 3. si eis non subveniat in
necessitatibus tum temporalibus, tum spiritualibus, uti esset si pater graviter
aegrotaret, tunc filius tenetur eum de periculo monere atque curare ut
sacramenta suscipiat. Quando pater aut mater in gravi sunt necessitate, filius
tenetur eos suis sumptibus alere. Fili,
suscipe senectam patris tui 2. Ipsi nobis cum parvuli eramus
alimenta subministrabant; iustum est ut nos ipsis iam senibus praestemus
alimenta. Dicit d. Ambrosius 3 quod ciconiae quando vident patres suos
iam senes et ad victum quaerendum inhabiles, ipsae eis victum quaerendum
ihabiles, ipsae eis victum comparant. Quid ingrati animi crimen aspicere filium
in taberna manducantem eo ipso tempore quo mater fame perit!|
2. Audite
magnum amoris actum quem quidam filii propriae matri ostenderunt. Anno 1601.
erant in Iapone tres fratres elaborantes ut victum matri subministrarent; quem
cum procurare non potuerint, quid fecerunt? Iusserat imperator ut qui furem
vinctum ad iustitiam adduceret, magnam summam in praemium habuisset. Inter se
fratres conspirarunt ut unus fingeret se furem et alii duo eum ad iustitiam
ducerent, ut praemio inde accepto matrem alere possent. Sortem inde miserunt ut cui sorte daretur, se furem
fingere et mori deberet: poena enimmortis in fures erat constituta. Super
iuniore sors cecidit, qui vinctus ductus fuit ad carceres: sed cum duo illi
fratres ab incluso in carcerem discesserunt, hunc amplecti et omnes plorare
visi fuere. Hoc iudici fuit renunciatum, qui quo illi irent inspicere fecit: ut
domum - 838 -
pervenerunt, et mater factum audivit, dixit velle potius mori
quam videre quod filius ille sua pro causa moreretur. Ite, dicebat, reddite
pecuniam, et filium meum mihi restituite. Iudex, factus certior de hoc,
imperatori renunciavit, qui pietate commotus pinguem annuum redditum tribus
fratribus constituit, et in hunc modum amorem et pietatem, quam erga matrem
habuerunt, Deus eis remuneravit 1.
3. E
contrario audite qua poena quendam ingratum filium Deus affecit. Refert
episcopus Abelly in sua Instructione 2 casum ab antistite Thoma
cantipratense relatum 3 qui eius tempore accidit. Dives homo in Gallia
erat qui unicum filium habebat, et optans ut hic matronam quandam sua
conditione multo nobiliorem duceret in uxorem, voti compos factus fuit hac
adiecta conditione ut quicquid habebat filio donaret, a quo postea alimenta
reciperet. Ita factum fuit. In principio filius bene patrem tractavit; sed
postea, ut ucori obsecundaret, ab aedibus patrem alienavit atque parum ei
subveniebat. Quadam die quum plures pro amicis epulas extruixisset, quumque
auxilium ab eo petere pater venisset, eum filius acriter expulit. Sed quid ei
accidit? Audite. Ut mensis accubuit,
in faciem eius rubet ainsiluit eique tam stricte se adstinxit ut inde evelli
non potuerit. Tunc de ingrato animo suo adversus patrem doluit, ivit ad
episcopum ut a tali peccato absolveretur; et episcopus pro poenitentia ei
imposuit ut facie detecta omens regni provincias peragraret, peccatum suum
propter aliorum filiorum exemplum narrans. Scribit praefatus antistes hoc
scivisse a quodam patre ordinis predicatorum qui, quum esset Parisiis, propriis
oculis infelicem illum cum rubeta in faciem viderat et ab illo factum
audiverat.
4.
Attendite igitur, filii, parentes vestros amare eisque, si sunt pauperes aut
carceribus detenti aut infirmi, subvenire: nam si secus egeritis, magnas a
vobis poenas sumet Deus. Permittet saltem Dominus ut postea filii vestri eodem
modo vos tractent quos vos parentes vestros tractatis. Audite. Refert Verme in
sua Instructione quod quidam filius patrem de domo expulit, qui, quum aegrotaret,
ad xenodochium se contulit, unde ad filium pro duobus linteis misit Filius per
proprium filiolumi lla patri misit. Parvulus unum avo tulit. Interrogatus a patre quare unum linteum avo portaverat,
repsondit: Linteum aliud servari pro te
quum ad xenodochium ibis. Intellige: quo modo filii suos patres habent, ita
et ipsi a propriis filiis habebuntur.
5.
Secundo tenetur filius patri et mtri habere reverentiam: In opere, sermone et omni patientia honora patrem tuum; dicit Deus
4. Opus est igitur ut parentibus habeatur reverentia opere et sermone: ideo peccatum est
respondere ad eos irate aut voce alta. Maius peccatum est eis deridere, eos
affingere, imprecationes aut contumelias in eos dicere, vocando eos amentes, bestias, latrones, ebrios,
veneficos, scelestos et alia id genus. Verba haec, si coram ipsis
proferantur, sunt peccata mortalia. In antiqua lege cautum fuit ut qui maledixerit matri suae vel patri morte
moriatur 5. Nunc vero non damnatur ad mortem temporalem, sed maledicitur
a Deo. Et est maledictus a Deo qui exasperat matrem 6 et ad mortem damnatur aeternam.
Gravius peccatum
esset extollere manus aut extendere velle, patrem aut matrem percutere. Fili
qui in matrem tuam manus iniecisti, breves erunt dies tui. Dicit enim
Scriptura: Honora patrem tuum et
matrem... ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra7.Ergo sicut qui parentes honorat vivit
longo tempore et bene est ei in terra, ita qui parentes inhonorat brevi vivet
tempore, et male ei erit in terra. Narrat - 839 -
d. Bernardinus senensis
quod cum quidam iuvenis vitam suspendio finivit, visa fuit in eius facie barba
incipiens et canuta. Episcopo pro illo
infelice oranti fuit revelatum quod, si quia parum genitores observavit, non
meruisset deseri a Deo ad illa delicta patranda quae suae mortis causa fuerunt,
usque ad senium vixisset.
6. Casum
tamen audite horribiliorem, relatum a d. Augustino 1. In Cappadociae
provincia mater erat plures habens filios. Quadam die primogenitus, postquam
eam iniuriis affecit, verberavit eam; et reliqui filii, uti debebant,
primogenitum non impedivere. Mater tunc, pro contumelia illa irata, aliud
commisit peccatum; se enim in ecclesiam contulit, et ante baptistgerium in quo
eius filii fuerunt sacris lustralibus aquis abluti omnibus illis maledixit,
rogans Deum ut poenam quae toti mundo terrorem ferret, ab illis sumeret. Eodem
tempore filios omnes magnus tremor invasit. Inde filii per diversa loca
erraverunt, illius maledictionis signa secum ferentes; mater, dolore illius
flagelli desperatione mota, seipsam strangulavit. Scribit d. Augustinus quod
quum in quadam ecclesia esset in qua d. Stephani aderant reliquiae, illic
venire vidit duos ex dictis filiis, quos quisque contremiscere inspiciebat; quo
tremore illi ante reliquias, s. Stephani intercessione, liberati fuerunt.
7. Hoc aliud factum
audite. Quidam pater crudeliter a proprio filio per pedes reptabatur; cum ad
quendam locum pervenerunt, dixit pater: Satis
sit, fili, non ultra; quia usque huc ego patrem meum reptavi, et Deus iuste in
poenam permisit ut ego raperer a te. Audistis, mei filii, quomodo Deus ponit illos qui vexant genitores? Dices: Sed patrem habeo qui tolerari nequit. Audi
tamen quid dicit Deus: Fili, suscipe
senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius 2. Fili,
dicit Deus, nonne vides quod parentes tui sunt senes, senectutis morbis
excruciati; opus est ut non affligas eos in illis paucis annis qui eis
supersunt. Subiungit scriptura 3: Et
si defecerit sensu, veniam da, et ne sper nas eum in virtute tua. Senes
quandoque rationem amittere videntur; sed in hoc filiorum virtus consistit,
scilicet ut eorum tolerent impatientias.
8.
Tertio oportet obedientiam erga genitores praestare in omnibus illis rebus quae
iustae sunt: Filii, inquit s. Paulus,
obedite parentibus vestris in Domino 4.
Unde filii parentibus suis obedire tenentur et circa servitutem domus et
praesertim circa mores: e. gr. cum parentes iubent ne ludant, ne cum malis
sociis versentur aut ne in suspectas domos se conferant; et peccant si non
obediunt. Refert Theophilus Raynaudus quod in finibus Galliae quidam nobilis
aderat iuvens, sed suae matri viduae non obediens; nam cum haec pluries ei iussisset
ut ante vesperum, et non ad mediam noctem, uti solebat, ad domum rediret,
filius non obedire perrexit. Quadam nocte mater portam claudere fecit: quam
quum clausam filius reperiisset et a nemine, liect clamaret, auditus fuisset,
iniurias et maledictiones in matrem evomuit, posteaque cum famulo et fratre,
qui secum erant, in aliam domum se recepit: sed ut corpus in lecto imposuere,
magnus rumor fuit prius auditus, posteaque visus fuit ingredi in idem cubiculum
horribilis gigas, qui per pedes eum accipiens super tabulam eum extendit,
posteaque ense falcato eum caecidit et quatuor horribilibus canibus qui illic
apparuerunt, devorandum dedit: frater et famulus corpus eius quaesi verunt; sed
invenire non potuerunt. Frater postea in carthusianorum ordinem se adscripsit,
ubi sanctam vitam egit et diem extremum sancta morte confecit.
9. En
quomodo punit Deus filios genitoribus non obedientes. Notare tamen oportet unum verbum textus d Pauli superius
relati. Dicit apostolus - 840 -
Filii,
obedite parentibus vestris in Domino 1. Notate verbum illud in Domino, quod significat quod
genitoribus obedire debemus in illis quae placent Deo, non vero in illis quae
Deo displicent: ideoque si e. gr. mater iubet filio ut furetur aut ut aliquem
percutiat, filius obedire teneretur? minime quidem; et peccat si obedit. Ita
quoque circa electionem status aut matrimonii aut circa vitam coelibem aut ad
sacerdotalem statum aut religiosum sumendum, filius, uti dd. cum d. Thoma
docent, non tenetur parere genitoribus. Quod
tamen ad matrimonium facit, peccat filius si matrimonium quod familiae esset
dedecori contrahere vellet. Ad religiosum statum tamen quod attinet, si
parentes in gravi essent necessitate, et filius opera sua his subvenire posset,
eos nequit derelinquere. E contrario graviter peccant illi pat es matres
cogentes filios ut sacris ordinibus initientur aut ut alicui religiosae
familiae dent nomen, aut filias ut monasterium aliquod ingrediantur aut ibi
vota emittant; et hoc casu incurrunt excommunicationem impositam a Tridentino
2.
10.
Peccant quoque genitores, si filios, coelibem vitam ducere volentes, uxorem
ducere cogant, aut impediant ut alicui ordini religoiso dent nomen. Quibusdam
patribus religio non est filios a vocatione distrahere; sed scire debent quod
mortaliter peccant. Nos debemus nosmetipsos salvare secundum vocationem quam
nobis dat Deus: et ille ideo filius, si ordinem religiosum, in quem a Deo
vocatur, ingreditur, salvus erit; sed si patris aut matris instigatione remanet
in mundo, malam vitam aget et damnabitur. Et pater non curat quod filius damnetur, dummodo domi
remaneat! Tales patres, ait s. Berbardus, filiorum non parentes, sed peremtores sunt dicendi. De eis tamen poenas
sumit Deus non solum in alia sed etiam in hac vita, et sumet per ipsos filios,
qui, quum vocationem amiserint, vitiis indulgebunt dumomque suam vastabunt. Heu
quot funesta exempla habemus quae domibus acciderunt ex eo quod parentes filiis
suis vocationem amittere fecerunt! Unum saltem audite.
11. Narrat p. Alexander
Faia societatis Iesu 3 quod Tuledae in Hispaniis Castellae veteris loci
quidam valde divus unum habebat filium, quem ad conservandam domum
destinaverat. Filius tamen, ad societatem vocatus, adeo superiores eius rogavit
ut in illa tandem receptus fuerit. Quod ut pater scivit, venit ad novitiatum et
tales querelas et strepitus fecit ut filius, ut patri indulgeret, exierit e
societate. Domum regressus, iterum a Deo, ut mundum relinqueret, fuit vocatus.
Ille tamen, non audens ad societatem redire, in d. Francisci familiamn fuit
ingressus: sed pater tantum fecit ut etiam ab ea illum eripuerit. Pater inde
voluit ad suum arbitrium filio uxorem dare; filius vero aliam in uxorem volebat
ducere, et propterea taliter altercari et unus in alium odium habere coeperunt
ut quadam die, dum contendebant, patrem filius interfecerit: qua de caussa fuit
captus et in furca suspensus de hac vita migravit. Patres atque matres, estote attenti a filiis aut filiabus
vestris vocationem, quam habent, non auferre. Quod maius solatium possunt
habere genitores quam habere filium aut filiam quae se Deo dat et vult salva
fieri? S. Aloysii Gonzagae mater, Castilionis marchionis uxor, licet ille
primogenitus et unicus esset, videns quod ad societatem Iesu erat vocatus, ut
in eam ingrederetur, suum praebuit auxilium. Hoc proprium genitorum est,
adiuvare et inducere filios ad vitam sanctam ducendam. Et si te umquam impedire
vellent genitores, ne in meliorem vitae statum, ut melius Deo vaces, te
recipias, fac quemadmodum fecit quidam iuvenis nomine Theodorus, qui, uti in s.
Pachomii vita, cap. 20., memoratur, erat in Aegypto eratque unicus - 841 -
et
valde dives. Quodam die festo domi suae magnum celebrabatur convivium: ille
tunc a Deo illuminatus congnovit quod omnes suae divitiae nihil sibi in hora
mortis possent prodesse. Unde eodem ipso die se clausit in cubile et effusis
lacrymis Deum oravit ut patefaceret qui vitae status, ut suam aeternam salutem
tutam efficeret, erat sibi assumendus: inspiratus a Deo fuit ut in s. Pachomii
coenobium se reciperet: unde ille, omnia derelinquens, in fugam se coniecit.
Mater, imperatoris litteris, s. Pachomium, ut sibi filium redderet, quaesivit;
sed Theodorus adeo Deum rogavit ut Deus ipse ad mundum relinquendum et matrem
adduxerit, quae etiam in quodam monialium conventu se clausit.
|