- 841 -
§. 2. De parentum erga filios obligatione.
12. Duae potissimum sunt genitorum erga filios obligationes,
scilicet filiis alimenta subministrare, bonamque educationem ipsis praebere.
Quoad alimenta, tenetur pater alere
filios etiam discolos, imo etiamsi portionem suam dilapidaverint et etiamsi
indignum contraxissent matrimonium. Et
quare? quia semper sunt filii: ergo peccat pater si sine iusta caussa filium de
domo expellit; si eum in morte privat legitima, aut dotem neget filiae quae
digno viro vult nubere. Quid
autem de inhumanis illis patribus dicendum qui lautitiae student et in taberna
ludendo amittunt pecuniam, et filii interim parum panis desiderant, et panem
non habent? Belluae omnes filios alere curant; inter homines tantum feritas
isthaec invenitur ut filii fame pereant! Animadvertatur hic quod etiam fratres,
cum possunt, tenentur suos fratres alere, sororibusque quae in gravi necessitate
sunt dotem constituere. ita docent communiter doctores.
13.
Quoad educationem autem, certum est
quod filii in bonos homines evadunt, si bonam a genitoribus habuerint
educationem; in malos, si malam. Ad hunc finem Deus matrimonium instituit, ut
filii, directione et monitis parentum, Deo vacent et salventur: secus
remanerent derelicti, quum nullus esset qui illos in iis, quae facere debent,
admoneret, aut qui illos puniret, si a vitiis ad meliorem frugem se non
recipiant; saepe enim quo admonitio non pervenit, poenae timor pervenit.
Experientia compertum est quod genitores sancti filios sanctos faciunt. S. Catharina Sueciae, quum s. Brigidae filia esset, fuit
sancta. Sanctus Henricus imperator fuit sanctus
quia filius fuit s. Stephani Hungariae regis. S. Aloysius rex Galliae fuit
filius illius servae Dei, scilicet reginae Albae. Haec bona mater filio, dum
puer erat, dicebat: Fili, potius super
feretro te mortuum videre volo quam lapsum in peccatum mortale. Quaedam
alia bona mater (memini) omnem operam dabat ut filii vitam ducerent sanctam,
dicens: Nolo esse mater filiorum
damnatorum.
14. E contrario parentes quidam curare non videntur si filii boni sint vel
mali; si salventur aut damnentur. Ad
rem scripsit Origenes: Omnia quaecumque
deliquerint filii de parentibus requiruntur. Indubitatum est quod mala vita filiorum ordinarie a genitoribus dependet,
qui tamen Deo rationem reddent. Sunt genitores qui, ne filios tristitia
afficiant eos reprehebendo et puniendo, exitii eorum sunt caussa. Genitores
crudeles! respondete mihi: si quis pater esset qui aspiciens quod unus ex suis
filiis in flumen cecidit, et, quum posset eum a morte liberare criminibus eum
trahens, eum sineret suffocari, ne sit caussa illius doloris quem filius, dum
crinibus trahitur, haberet, nonne crudelis esset? Crudelior pater ille est qui non corripit et non punit
filium vitiosum, ne eum affigat. Nonne crudelis esset pater ille qui puero
daret tonsorium cultrum quo inexpertus puer se totum feriret? Crudeliores sunt
illi patres qui filiis suis dant pecuniam ut illi eam ad libidinem impendant;
aut permittunt ut conversentur cum improbis sociis aut in aliqua periculosa
domo. In hoc potissimum debent - 842 -
parentes incumbere, ut a pravis
occasionibus, a quibus omnia mala proveniunt, filios removeant.
15.
Quando bona verba et correptiones non sufficiunt, ad poenas venire oportet,
praesertim cum filii in adolescentia adhuc sint; nam, quando firma erunt
aetate, impossibile est eos comprimere: Qui
parcit virgae odit filium suum 1. Odit filium qui, cum opus est,
eum non punit: et eum postea puniet Deus. Sacerdos Heli, uti legitur in
scripturis 2, quia, quemadmodum debebat, filios non castigavit, ipse
una cum filiis suis eodem die, Deo iubente, fuit mortuus. Sed puniendi sunt cum
moderatione, non cum furore, uti quidam parentes faciunt, qui propterea nullum
percipiunt fructum, quia tunc filii magis furunt Ante omnia oportet monere,
postea minari, demum castigare, sed uti pater, non ut remigum moderator, et cum
discretione et absque imprecatione et noxiis verbis; sufficiet eos in aliqua
cella claudere, victum minuere, elegantiores vestes eis prohibere et cum opus
erit ferulam etiam adhibere; ferulam, non baculum; filios itaque non verberate
quando animi impetus adhuc viget: impetum prius comprimite et postea castigate.
16.
Peccant itaque genitores circa filiorum educationem 1. si eos res fidei et
aeternae salutis non docent. Saltem singulis dominicis mittere eos debent ad parochiam
ut doctrinam christianam discant, et non mittere eos ut quidam faciunt, ad opus
aliquod faciendum, ex quo accidit ut filii nesciant confiteri, et res quoque
principaliores nesciant; nesciunt quid significant ss. Trinitas, Iesu Christi
incarnatio, peccatum mortale, iudicium, infernus, paradisus, aeternitas: et
prae tali ignorantia damnantur; de quibus tamen parentes Deo reddent rationem.
17.
Peccant 2. nisi corripiant filios, quemadmodum superius dictum est, quando illi
blasphemant, furantur aut inhoneste loquuntur. Sciant genitores quod tenentur
quoque inquirere quam vitam filii ducant, quo eunt, quibus personis
familiariter utuntur: hoc ad patris spectat officium. Quomodo igitur excusari
possunt illae matres quae permittunt ut filiae cum suis amatoribus conversentur
ut videant statim eas nuptas, et nihil penitus obturbat quod illae sint in
peccato? Hae sunt illae matres de quibus David loquebatur, quae propter
utilitatem domus daemoni filios immolant: Immolaverunt
filios suos et filias suas daemoniis 3. Aliquae matres faciunt in
domos suas ingredi iuvenes ad iocandum cum filiabus suis ut illi obligati
remaneant ad ducendas eas in matrimonium et peccati catenis devincti: sed
infelices non viednt quod tot inferni catenis devinctae ipsae quoque remanent,
quot sunt peccata que committunt amatores: Pater,
dicunt, nil mali est. Nil mali est? uti si stuppa igni imposita poterit non
comburi: heu in die iudicii quot matres, quia voluerunt simili modo videre
filias nuptas, damnatas videbimus!
18.
Peccant 3. si non curant ut filii tempore debito sacramenta suscipiant, et
festa et alia ecclesiae praecepta observent. Peccant 4. (et hoc duplex est peccatum) si eis scandalum
afferant, blasphemiasaut verba obscoena aut quid aliud mali coram ipsis
proferentes aut facientes. Patres enim bonum exemplum praebere filiis tenentur,
qui praesertim quum sunt parvuli, sunt veluti simiae, quae quod vident faciunt,
hoc tamen discrimine potius quod malum exemplum, ad quod nostra vitiata natura
est proclivis, imitantur quam bonum, cui natura resistit. Quomodo bonam vitam
incipere possunt filii audientes saepe patres suos blasphemare, de alicuius
fama detrahere, iniuriis proximum afficere, imprecari, de ultione et
obscoenitate loqui, et quaedam pestifera effata repetere, ut cum pater dicit
filio: Opus est ut a nemine duriter
habearis: Deus misericors est; quaedam tolerat peccata; - 843 -
aut cum
mater dicit filiae: Opus est conversari
et rudem non esse? Quid boni a filiis illis expectari potest qui vident
patrem tota die in taberna morari, posteaque ebrium ad domum reverti? ad domum
aliquam parum honestam ire? vix in pascha et raro confiteri? Dicit s. Thomas
quod tales patres filios ad peccatum,
quantum in eis est, obligaverunt in eis 1. Hinc tot animarum oritur
exitium, quae damnantur, quia filii malum exemplum a parentibus capiunt, quod
postea filiis suis praebent, et in hunc modum patres, filii nepotesque
damnantur. Quidam genitores queruntur quia eorum filii sunt improbi: Numquid, dixit Iesus Christus, colligunt de spinis uvas 2? Vidistisne umquam uvas a spinis colligi? Quomodo igitur
boni esse poterunt filii quando mali sunt genitores? Miraculo opus esset.
19. Et
propter hoc videmus quod patres improbam ducentes vitam filios de peccatis non
corripiunt; quia, quum filiis sint malo exemplo, illa filiorum peccata quae
ipsi quoque committunt reprehendere verentur; et si umquam correptionem
faciunt, eam filii parvipendent. Dicitur
quod cancer videns filios oblique ambulantes, eos corripuit dicens: Cur ita oblique ambulatis? Responderunt
filii: Pater, fac ut quomodo tu ambules
videamus. Pater obliquius ipsis ambulabat: unde amplius loqui non fuit
ausus. Idem est dicendum de omnibus genitoribus malum praebentibus exemplum:
prae rubore enim corripere filios, qui malis undique premuntur, non audent. E contrario certum est quod peccant si illos non
corripiunt. Quid itaque eis erit
faciendum? Dicit d. Thomas quod huiusmodi pater debet saltem rogare filium ut
suum malum exemplum non imitetur. Sed
ad quid valet, ego dico, haec tam turpis correptio, si pater malum pergat
praebere exemplum? Hoc unum dico quando
malum parentes praebent exemplum, non suffragantur neque correptiones neque
preces neque punitiones.
Regula pro patrefamilias.
20. Pater qui familiam suam bene vult administrare prius debet incumbere ad
malum a domo removendum et postea ad promovendum bonum. Quod ed patre dico, et de matre dictum intelligatur. Quod
ad malum removendum attinet, debet 1. impedire quominus filii versentur cum
scandalosis aut cum servis perditis aut cum aliquo magistro bonitatis suae
specimina non praebente 2. A sua domo removere debet famulum aut famulam quae
facile filios aut filias tentare possit. Patres boni vigilant ne domi famulas
iuvenes admittant cum filii grandiusculi sunt. 3. Debet a domo sua exstirpare
libros de rebus obscoenis aut de amore loquentes, ut sunt quaedam fabulae,
vulgo romanzi, Ariostus, Pastor fidus et
similes: hi libri infelicium iuvenum sunt pernicies. Refert Videumaun
3, quod in quadam civitate quidam aderat iuvenis qui erat omnium
exemplum: casu obscoenum librum legit, et adeo se improbavit ut omnium
scandalum evaserit, ita ut magistratus eumin exsilium mittere fuerit coactus. Iuvenis alter, cum ad peccandum cum aliqua muliere
pervenire non potuisset, quid fecit? Fecit ut in eius manus liber amatorius
perveniret: et hoc modo animam et honorem illa amisit. Eo magis si liber ille
unus ex iis esset qui iuxta praesentis temporis morem circumferuntur et errorem
aliquem contra fidem aut contra ecclesiam contineret.
21. Debet
4. etiam auferre a domo picturas immodestas, eo magis obscoenas. Legitur apud
p. Rho 4, quod venerabilis cardinalis Bellarminus domum cuiusdam
civilis viri introivit et, quasdam immodestas picturas aspiciens, dixit illi: Amice, rogo te ut pro amore Dei eleemosynam
facias, quasdam nudas personas vestibus induendo. Promisit ille: tunc ei
picturas illas cardinalis - 844 -
ostendit. Heu quomodo delectantur daemonia
in alicuius domo inhonestas picturas videndo! Narratur in vita p. Ioannis
Baptistae Vitelli 1, quod visa fuit turma diabolorum in nobilis viri
atrium ingredi et ibi dare thura inhonestae picturae quae ibi erat suspensa,
propter lucrum quod faciebant animarum.
22.
Debent 5. vetare filiis ne personam inducant, ne in domus in quibus choreae
exerceantur se conferant aut comoediam agant. Prohibere debet filiabus ne ab extraneis litteras
discant. Heu quid periculi in hoc est! Pro
litteris addiscendo, peccare addiscunt. Discant litteras ab aliqua muliere aut ab aliquo fratre parvulo. Dico parvulo; quia,
si fuerit grandis, etiam erit timendum. Attendant quoque patresfamilias numquam
permittere quod in eodem lecto maneant mares simul cum foeminis, et tanto minus
una cum ipsis genitoribus. Invigilare
amplius debent ut eorum filiae non loquantur remotis aliis et familiariter cum
quovis homine, licet sancto. Sancti qui sunt in
coelo in peccata ruere non possunt, sed sancti qui sunt in terra carnei sunt ut
reliqui homines, et si occasiones non fugiant, daemones evadunt. Ad hunc finem
committere iuvat uni ex filiabus quae melior sit ut secreto renunciet, si domi
huiusmodi familiaritatem aut perversitates alias videt.
23. Quoad
bonum vero quod paterfamilias debet promovere. 1. faciat ut mane omnes a Deo
gratiam quaerant ut erga Deum ipsum illo die non delinquant, dicendo ad hunc
finem Deiparae tres angelicas
salutationes. Optimum esset, si efficeret ut tota familia per mediam horam
in communi meditationem faceret, et familiae unus aliquod meditationis caput
legeret, uti pluribus in domibus fieri solet.
24.
Efficiat 2. ut filii suo tempore sacramenta suscipiant, scilicet sacraemntum
confessionis cum septennes erunt, et illud communionis cum decem erunt annorum,
quemadmodum divus Carolus Borromaeus iubebat. Et tunc faciet ut confirmationis
quoque sacramentum suscipiant: inde curet ut saltem bis in mense confiteantur
et corpus Christi sumant, quin tamen eos cogat; neque ad confitendum tali
confessario obliget illos, prae timore ne sacrilgegium committant. Caeterum, ut
filii obligationibus suis satisfaciant, plurimum iuvat eos consuescere facere
illa quae obligationis non sunt, ut ieiunare in sabbato, quotidie in b.
Virginis honorem rosarium cum litaniis recitare, conscientaim sero examinare et
actus fidei, spei et caritatis facere, ss. sacramentum visitare, ante septem b.
Virginis festivitates novenas peragere: ideoque mittant eos ad concionem, ad
venerabilis expositionem et ad alios pietatis actus qui in ecclesia exercentur.
Dicit Spiritus sanctus: Curva eos a
pueritia eorum 2. S. Aloysius Galliae rex in cuiuslibet actionis
niitio se signo crucis signare solebat dicens: In hunc modum me mea mater, quum parvulus eram, docuit. Oh si omnes
patres in hunc eumdem modum assuescere filios curarent! Incumbunt tamen
genitores (quod vere malum est) potius bona temporalia filiis comparare quam
spiritualia, et postea utraque filii amittunt.
25. Curet
3. pater saepe in filiorum animos inducere christiana effata, improbos socios
periculosasque occasiones fugiendi, ad Dei voluntatem seipsos conformandi et in
adversis patientia utendi. Ante eorum oculos ponat infelicitatem illorum qui in
peccato vivunt, quam maximi ponderis sit salvum esse, mundi vanitatem, horam
mortis, quae rebus omnibus finem facit, necessitatem commendandi se Deo tempore
tentationum, devotionis erga Mariam virginem valorem et efficaciam. Haec in
animo puerorum imprimuntur; incipiunt ea adhibere, et hoc modo bene morati
usque ad mortem erunt.
|