- 845 -
§. 3. De obligatione dominorum, servorum et
coniugum.
26. Quod ad dominos attinet, hi peccant 1. si caussa sunt ut servi
laborando festa non observent, missam non audiant; tenentur imo domini
invigilare ut servi praecepto paschali caeterisque christianis obligationibus
satisfaciant: 2. si eos non corrigant cum Deum offendunt blasphemiis, verbis
obscoenis, scandalis etc.: 3. si eis denegent aut differant salarium.
27.
Peccant e contrario servi 1. si famulati desint aut si, ut debent, domino non
obediant. 2. Si domini damnum, quum illud commode impedire possint, permittant:
imo, quando damnum provenit non a conservis sed ab extraneis, si non impediunt,
ad restitutionem quoque tenentur. 3. Si ante statutum tempus discedant. 4. Si
velint occulte compensare sibi operas suas, quas maiori pretio salarii dignas
existimant: damnata enim fuit ab Innoc. XI. propositio 37. dicens: Famuli et famulae domesticae possunt occulte
heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maiorem iudicant salario
quod recipiunt. Peccant 5. si ad aliquod Domini peccatum, licet inviti,
cooperentur. Excusari quandoque poterunt, si, obedire nolentes, magnum inde
damnum essent passuri, et eorum cooperatio intrinsece mala non foret.
28. Quoad
coniuges peccat vir 1. si negligat culpabiliter victum et vestes uxori
procurare. Peccat 2., si male habet uxorem verberibus, alapis aut contumeliis
gravibus. Uxor socia est, non mancipium: quidam viri ante matrimonium tam magna
uxoribus promittunt dicentes: Eris domina
domus, domina mea; sed paucis mensibus elapsis ut mancipia eas tractant. Quid? uxorem meam, quum se non bene gerit,
castigare non possum? Maxime, quum aliqua iusta adesset causa, honestatis
praesertim, et uxor pluries admonita ad meliorem vitam se revocare noluisset,
tunc potes eam, sed moderate, punire: illicitum tamen est propter frivolos
defectus uxorem verberare; ut e. gr. si iracundum aliquod proferret verbum aut
si in aliquibus parvi momenti non obediret. Peccat 3. vir si impedimento uxori
sit quominus satisfaciat rebus praeceptis, ut missam audiendi, praeceptum
paschale adimplendi et etiam pluries in anno confitendi; quia difficulter
potest conservari in gratia Dei persona illa quae est in mundo quaeque semel
tantum in anno confitetur: Sed, pater,
quotidie vult illa confiteri et Christi corpus sumere. Si iusta, respondeo,
adest caussa, uti esset si illa, frequentans sacramenta, domesticae
gubernationi deficeret, tunc prohibere potes: non vero si uxor non deficiat,
nec aliud inconveniens adsit.
29.
Peccat graviter uxor 1. si viro non obediat in eo quod iustum est, praesertim
in reddendo debito; et quoties non obedit, peccat. Peccat 2. si, invito viro,
de bonis communibus impendat plusquam solent sui ordinis uxores; huiusmodi enim
bonorum non uxor, sed vir est dominus: impendere tantum aliquid posset pro
familiae necessitate quando vir familiae subvenire non curaret. Peccat 3. si
iniuste renuit sequi virum mutantem domicilium: uxor enim tenetur illuc
commeare quo vir commeat quotiescumque conditio inita in sponsalibus contraria
non esset, aut si aliquod damnum aut grave periculum eius non adesset. Peccat
4. si in causa esset cur, irate respondendo, vir blasphemaret. Queruntur quaedam uxores quod semper verberantur a viris.
Sed, quando eum vides iratum, quare ad indignationem eum excitas et non taces?
In quodam loco quercus erat et arundo: furens consurrexit ventus; quercus
resistere voluit, et tota fracta remansit, arundo se inclinavit, fecit transire
ventum, et nullum detrimentum cepit. Intellexisti? tace quando vir tuus furit,
fac ut ille irae ventus concidat, et non vvapulabis. Ita accidit cuidam uxori
semper querenti quod a viro verberabatur: quidam probus homo dixit ei: Age, volo tibi - 846 -
prabere aquam quam si habueris in ore dum
vir tuus furit, numquam amplius te vir tuus duriter habebit.
30. Refert d. Augustinus quod mater sua s. Monica, licet vir
eius valde molestus et iracundus esset, cum eo in pace vivebat, ita ut
propinquae, quae cum viris suis saepe dissidebant, ab ea quadam die petierint
qua arte uteretur ad quiete vivendum cum viro. Respondit sancta: Sorores, vexationes quas a viris vestris
habetis non tam ab eorum vitiis proveniunt quam a vitiis vestris. Vos
respondetis et replicatis et ita eorum animos exasperatis, et ideo estis semper
inquietae. Ego, quando virum meum iratum video non loquor, eum
tolero et pro eo Deum rogo, et hoc modo in pace vivo. Ita etiam vos facite, eti
ita etiam vos vivetis in pace.
|