- 848 -
CAP. VI. De
sexto praecepto. Non moechaberis.
1.De hoc praecepto parum
loqui possum. Dicit d. Franciscus Salesius quod castitas, ut nominatur,
maculatur. Quare quisque in suis circa hanc materiam dubiis suum consulat
confessarium. Hic tamen in generali moneo quod non solum confessario
patefaciendi sunt omnes actus consummati, sed etiam omnes tactus sensuales,
omnes aspectus impuri, omnia verba obscoena; et praesertim cum delectatione vel
cum audientium scandalo prolata, omnesque cogitationes inhonestae. Quidam
ignari credunt quod patefacere debent tantum actus impudicos: nequaquam; etiam
malae cogitationes, quibus assensi fuerunt, patefaciendae sunt confessario.
Leges humanae opera prohibent tantum externa: homines enim quod exterius agitur
vident; sed Deus qui intuetur cor, omnes improbas quoque cogitationes damnat. Homo videt ea quae patent: Dominus autem
intuetur cor 2. Et hoc dictum sit de cogitationibus in omni
peccatorum specie, quibus suum quis praebuit assensum. Denique, quicquid peccatum est si fiat, ante Deum etiam
peccatum est si desideretur.
2. Dixi: cogitationes quibus aliquis suum praebuit
assensum: Qua de causa distinguere oportet quando prava cogitatio est
peccatum mortale, quando veniale et quando penitus peccatum non est. In peccato cogitationis tria concurrunt: impulsus,
delectatio et consensus. Impulsus est
illa prima cogitatio faciendi malum illud quod in mentem venit: hoc non est
peccatum, imo cum voluntas statim respuit illam, meritum acquirit. Scribit d.
Antoninus: Quoties resistis, toties
coronaris. Etiam sancti a pravis cogitationibus fuerunt vexati. D.
Bernardinus, ut tentationem huiusmodi vinceret, in spinas - 849 -
se
proiecit; s Petrus de Alcantara iecit se in gelatum stagnum. Scribit s. Paulus
1: Datus est mihi stimulus carnis
meae, angelus Satanae qui me colaphizet; propter quod ter Dominum rogavi ut
discederet a me. Dominus autem noluit eum liberare; sed dixit ei: Sufficit tibi gratia mea. Et quare eum
liberare noluit? ut sanctus, tentationi resistendo, magis magisque mereretur
nam virtus in infirmitate perficitu 2.
Dicit d. Franciscus Salesius quod cum fur ab extra ostium pulsat, certum est
argumentum quod intus domum non reperitur: ita pariter quando daemon tentat,
evidens signum est quod anima est in gratia. S. Catharina senensis semel fuit
per tres dies impuris tentationibus a daemone plurimum vexata; post triduum
apparuit ei Dominus ut consolaretur eam. Tunc
sancta Domino dixi: Salvator mi, ubi his
tribus diebus fuisti? Respondit Dominus: Fui in corde tuo ad praebendum tibi robur ut tentationibus resisteres. Et
postea fecit ut Catharina suum proprium cor magis purificatum aspiceret.
3. Post
impulsum sequitur delectatio: cum
persona non est cauta ad expellendam statim tentationem, tentatio illico
delectare incipit, et hoc modo personam trahit ad praestandum consensum.
Usquedum tentatus non consentit, nullum erit peccatum mortale, sed veniale
tantum: si autem anima tunc ad Deum non recurrit et tentationi resistere non
conatur, faciliter consensum praestabit. Nisi quis repulerit
delectationem, delectatio in consensum transit, et occidit animam, inquit d. Anselmus 3. Quaedam mulier pro sancta habita, ad peccandum cum suo
famulo tentata, tentationem statim repellere neglexit; et ideo mente tantum
incidit in peccatum. Postea gravius aliud commisit peccatum; erubuit enim
delectationem illam confiteri, et n peccat e vita migravit: sed quia pro sancta
habebatur, episcopus in suam aediculam sepelire eam fecit. Mane post circumdata
igne episcopo defuncta apparuit eique aperuit, sed sine fructu, quod damnata
erat ob illam, cui assenserat, pravam cogitationem.
4.
Praestito iam consensu, anima Dei
gratiam iam amittit; et ad infernum remanet damnata, statim ac consentit
desiderio committendi peccatum, aut delectatur ad inhonestum actum, illum
cogitando, uti sin tunc eum committeret; et haec vocatur delectatio morosa, quae a desiderii pecacto differt. Christiani
mei, attendite ad repellendas malas cogitationes statim ac menti se offerunt,
recurrentes illico pro auxilio ad Iesum et ad Mariam. Qui inhonestis
cogitationibus assentire assuescit, in grave discrimen in peccato moriendi se
coniicit. Primo quia haec cogitationis peccata failius committuntur: homo in
uno quadrante mille prava desideria habere potests, et pro quocumque pravo, cui
assentitur, desiderio meretur infernum. In hora mortis moribundus peccata
operae non potest committere, quia tunc se movere nequit. Sed pravi desiderii
peccata committere valet, et daemon ad prava desideria moribundum vehementer
tentat. Sanctus Eleazarus, quemadmodum refert Surius, in hora mortis tot
tantasque pravarum cogitationum tentationes habuit ut exclamaverit: Heu quam grande est in hora mortis daemonum
robur! Sanctus daemonia
superavit, quia pravas cogitationes expellere assueverat: vae tamen illis qui
cogitationibus pravis assentire assueverunt! Narrat pater Segneri quod quidam
fuit qui saepe in vita cogitationibus pravis assensus fuit: in morte magno cum
dolore peccata sua confessus fuit; unde eum pro sancto omnes habebant. Sed post
mortem apparuit, dixitque quod erat damnatus: dixit confessionem suam fuisse
bonam, et Deum ei iam pepercisse, sed quod, antequam e vita discederet, daemon
ei dixit quod, si viveret, ingrati animi vitium esset - 850 -
mulierem illam
a qua adeo amabatur, derelinquere. primam hanc tentationem ipse expulit:
successit secunda, et ipse tunc aliquantisper in illa institit; sed eam quoque
expulit: successit tertia, cui ipse assensus fuit; et dixit hoc modo esse
mortuum atque damnatum.
5. Frater
mi, noli amplius dicere, ut aliqui dicunt, peccatum inhonestum parvum esse
peccatum a Deoque tolerari. Quid
dicis? Parvum est peccatum? Sed est peccatum mortale; et si peccatum mortale
est, unum solum, licet pravi sit desiderii, satis est ad mittendum te in
infernum: Omnis fornicator, non habet
haereditatem in regno Christi, dicit s. Paulus 1. Vel ipsi gentiles
hoc vitium peius omnibus esse, prae infelicibus effectibus quos producit,
dicebant. Seneca 2: Maximum
saeculi malum impudicitia; et Cicero 3: Nullam esse capitaliorem pestem quam voluptatem corporis. Ex
sanctis autem scripsit s. Isidorus: Quodcumque
peccatum dixeris, nihil huic sceleri aequale reperies 4.
6.
Narratur in antiquorum patrum vitis 5, quod quidam solitarius ambulans
propter divinam gratiam una cum angelo, putridum canem plurimum foetentem
invenerunt in itinere. Angelus illius foetoris nullm displicentiae signum
dedit. Obviam postea habuerunt quemdam iuvenem, omnino ornatum et fragrantem;
tum angelus sibi nares obturavit: quare sic fecisset a solitario interrogatus,
repsondit quod ille iuvenis, propter impudicitiae vitium quod habebat, magis
quam putridus ille canis putebat. Scribit Lyranus: Luxuria est ipsis daemoniis exosa; adeo ut quidam magus qui solebat
commercium cum daemone habere, quum semel inhonestum commisisset peccatum,
daemonem vocavit: daemon a longe et versis humeris ei apparuit. Quid significaret, magus quaesivit; respondit daemon: Tua libido non sinit me ad te accedere. Caeterum,
ut ait s. Thomas, diabolus dicitur maxime
gaudere de peccato luxuriae, quod difficile ab eo homo potest eripi 6.
7. Et
quare? Primo, quia vitium hoc peccatorem excaecat et facit ut neque iniuriam
quam Deo irrogat, neque infelicem damnationis statum in quo vivit et
dormit,agnoscat. Dicit propheta Osea quod huiusmodi peccatores etiam desiderium
revertendi ad Deum amittunt: Non dabunt
cogitationes suas, ut revertantur ad Deum suum. Et quare? Quia spiritus fornicationis in medio eorum 7.
Secundo, quia hoc vitium indurat cor et reddit illud obstinatum. Tertio, quia
daemon plurimum de huiusmodi vitio gaudet, ex hoc enim celum alia peccata
oriuntur, nempe furta, odia, homicidia, periuria, detractiones etc. Noli itaque
amplius dicere, christiane mi, hoc vitium parvum esse peccatum.
8.
Dicis: Deus tolerat illud. Deus
tolerat illud? Scias velim quod pro nullo alio vitio tales Deus ab hominibus
sumsit poenas, quales pro vitio sumsit inhonesto. Scripturas lege, et videbis
quod propter hoc vitium Deus misit e coelo ignem, et quinque civitates earumque
habitatores combussit. Propter hoc vitium universale misit diluvium: Omnis quippe caro corruperat viam suam 8.
Homines omnes erant hoc vitio polluti; et Deus quadraginta diebus et
quadraginta noctibus pluere fecit; et ita fecit ut omnes homines morerentur,
octo exceptis personis quae se in arca servaverunt: Venit diluvium, et tulit omnes. Legitur amplius in scripturis quod
hebraei quum ingressi fuerint in Setim Moabitarum civitatem, incoeperunt cum
illius civitatis mulieribus peccare, et Moyses iussu Dei vigintiquatuor millia
eorum ad internecionem usque caedere fecit: Fornicatus
est populus cum filiabus Moab....: occisi sunt viginti quatuor millia hominum 9.
Vel - 851 -
nunc videmus quod Deus etiam in hac vita vitium hoc castigat.
Incurabilium xenodochium ingredimini; sciscitamini quam ob caussam ita
torquentur tot infelices iuvenes (homines et mulieres) incisionibus et ignitis
globis; quare? Respondebunt propter inhonestum peccatum: Quia oblita es mei, dicit Deus, et
proiecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes
tuas 1.
9.
Et hoc quoad poenam in hac vita: quid autem erit de inhonestis in alia? Tu
dicis a Deo peccatum hoc tolerari: sanctus vero Remigius dicit quod ex adultis propter carnis vitium pauci
salvantur 2. Et
p. Segneri dicit quod ex illis qui damnantur tres partes damnantur propter
huiuscemodi peccatum.
10.
Refert s. Gregorius 3 quendam nobilem virum inhonestum commisisse
peccatum. Principio magnis conscientiae stimulis punctus fuit, sed, pro illud
statim confessario patefaciendo, de die in diem patefacere neglexit, usquedum,
pro nihilo putans peccatum illud et vocem Dei, a qua ad poenitentiam faciendam
vocabatur, improvise mortuus fuit quin aliquod poenitentiae signum dedisset:
cum postea sepultus fuerit, visa fuit per tres dies continuos a sepulcro
quaedam exire fiamma, quae in cinerem redegit non solum illuis carnem et ossa
sed etiam totum sepulcrum.
11. Aliud
horribile factum audite relatum a celebri Fortunato episcopo Thierii in vita s.
Marcelli episcopi Parisiorum. Quaedam matrona hoc se vitio coinquinavit, et
postquam e vita migravit, sepulta fuit. Inde magnus serpens visus fuit qui
quotidie sepulcrum petebat ut defunctae carnibus sepulcrum petebat ut defunctae
carnibus vesceretur. Habitatoribus magnum terrorem intulit tale spectaculum:
unde sanctus Marcellus suo pastorali baculo serpentem percussit, eique iussit
ut numquam amplius illuc veniret; et ex tunc serpens numquam amplius apparuit.
Remedia contra inhonestas tentationes.
12. Illis qui nesciunt se ab hoc vitio continere aut in periculo sunt in idem
reincidendi praebuit Deus remedium, coniugalem scilicet statum, uti d. Paulus
dicit: Quod si non se continent, nubant;
melius est enim nubere quam uri 4. Sed pater, aliquis dicet, magnum
onus est matrimonium. Quis inficiatur? Melius tamen est nubere et onus hoc
tolerare quam uri in inferno. Sed non credite quod pro personis illis quae
nubere aut nolunt aut nequeunt nullum aliud ad castitatem servandam adsit
remedium: qui enim se Deo commendat, Dei gratia omnes potest inferni
tentationes superare. Sed quae isthaec sunt
remedia? Ecce ipsa.
13.
Primum remedium est submisso ac supplici animo esse ante Deum. Castigat Deus
aliquorum superbiam, permittendo ut illi in peccatum aliquod contra castitatem
incidant. Oportet igitur ut humiles
simus, et de nostris viribus diffidamus. Profitebatur David quod, quis humilis
non fuit et nimis suis viribus nisus fuit, cecidit in peccatum. Priusquam humiliarer,
ego deliqui 5. Oportet itaque
ut semper contremiscamus atque in Deo, ut ab hoc peccato nos liberet, spem
omnem ponamus.
14.
Secundum remedium est statim ad Deum pro auxilio recurrere, quin tentationem
alloquamur. Cum menti aliqua impura species sistit, illico cogitationem
deflectere ad Deum aut ad opus aliquod indifferens oportet. Sed optimum est
illico invocare Iesum et Mariam, et tantum invocare usquedum tentatio discedat
aut saltem defervescat. Et quando vehemens est tentatio, iuvat propositum
renovare: Deus meus, mori potius quam in
te peccare volo; et statim auxilium quaerere: Bone Iesu, adiuva me; Maria, adiuva me. Iesus et Mariae nomina ad expellendas daemonis
tentationes robus habent speciale. - 852 -
15.
Tertium remedium est confessionis et communionis sacramenta frequentare, et in
confessione inhonestas tentationes confessario detegere plurimum prodest. Dicit s. Philippus Nerius: Tentatio patefacta est pro medietate superata. Et quando quis in
aliquod huiusmodi incideret peccatum, statim confiteatur. Hoc modo d. Philippus
Nerius iuvenem quendam ab hoc vitio liberavit; ei enim iussit ut, si quandoque
in tale pecactum incideret, illico confiteretur. Communio autem ad huiusmodi
tentationibus resistendum valde roborat. Ss. Sacramentum vocatur Vinum germinans virgines. Vinum: intelligitur
vinum illud quod prae consecratione in Christi corpus abit. Terrenum vinum
castitati contrarium est, sed coeleste servat illam.
16.
Quartum remedium est pietas in Dei matrem Mariam, quae virgo virginum
appellatur. Quot iuvenes prae hac pietate puri et casti uti angeli fuerunt!
Refert p. Segneri quod quidam pater societatis Iesu quadam die confessionem
excepit cuiusdam iuvenis adeo hoc inhonesto vitio lutati ut eum absolvere
nequiverit: sed ei dixit ut quotidie mane tres salutationes angelicas recitaret
puritati beatae Mariae virginis, ut eum a tali peccato liberaret. Rediit post plures annos, et post alicuius venialis
peccati confessionem confessario dixit: Pater,
me non cognoscis? Ego ille sum quem ob impuritatis peccatum, multi sunt
anni, absolvere non patuisti; sed quia quotidie mane tres illas salutationes
angelicas recitavi, a dicto peccato sum Dei gratia immunis. Et confessario potestatem dedit ut ita in generali factum
hoc publicaret. Quod quum quidam miles, qui carnale commercium cum quadam
muliere habebat, audierit, incepit tres angelicas
salutationes recitare, et hoc modo se a dicto commercio liberavit: quem
postea quadam die daemon tentavit ut in illius mulieris domum rediret, sed fine
illius mores quoque mutandi; sed quid accidit? Iamiam domum erat ingressurus,
cum invisibili et valenti manu fuit propulsus, quae valde longe ab illa domo
eum transportavit. Tunc magis magisque Mariae virginis cognovit patrocinium: si
enim in illam domum ingressus fuisset, facile prae vicina occasione in peccatum
iterum incidisset. Unusquisque igitur quotidie mane in Mariae virginis honorem
dictas tres angelicas salutationes recitet; addendo post singulas earum: Propter tuam puram et immaculatam
conceptionem, o Maria, fac purum corpus et animam meam.
17. Quintum remedium, magis in hac materia necessarium, est fugere occasionem.
Generaliter loquendo inter omnia media quae castitatem servare possunt primum
est pravarum occasionum fuga. Sunt etiam media, sacramenta frequentare, in
tentationibus ad Deum confugere, pietatem in Deiparam habere: sed horum omnium
primum est occasionem fugere. Dicit scriptura: Et erit fortitudo vestra quasi favilla stuppae....; et non erit qui
extinguat 1. Fortitudo nostra est ad instar fortitudinis stuppae;
quae igni superimposita statim ardet et extinguitur. Si quis stuppam in ignem
proiiceret, et stuppa non arderet: nonne prodigium esset? Prodigium quoque
esset se occasioni exponere et non peccare. Scribit d. Bernardinus senensis: Maius miraculum est in occasione non peccare
quam mortuum resuscitare. D. Philippus Nerius dicebat quod in hoc sensus
bello vincunt pavidi, idest qui occasionem fugiunt. Tu dicis: Spero
quod Deus adiuvet me. Sed Deus dicit: Qui
amat periculum peribit in illo 2. Deus non adiuvat illum qui
voluntarie et sine necessitate occasioni exponitur. Intelligere est opus quod
qui exponit se occasioni proximae peccandi iam peccat, quamvis illud principale
peccatum non committere penitus intelligat.
18.
Occasione vicina etiam sancti ceciderunt, et eitam moribundi damnati
- 853 -
sunt. refert p. Segneri in suo Cristiano
istruito 1. quod quaedam mulier quae cum iuvene inhoneste
peccaverat, quum morti esset proxima, confessarium voacvit eique profusis
lacrymis totam vitam suam patefecit. Inde
iuvenem illum vocare fecit, sed fine ut ille, quemadmodum ipsa fecerat, ad
serviendum Deo se daret: sed quid evenit? Audite quantum prava occasio potest.
Ut iuvenis ille pervenit, eum intueri illa incepit, et postea affectu impulsa
ei dixit: Care mi, ego semper amavi te,
et nunc quoque te amo. Iam video quod propter te eo in infernum, sed propter
amorem tuum non curo quod damnor. Et hoc modo loquens e vita migravit.
19. Ergo,
si salvi esse velimus, occasionem fugere debemus. Et 1. oportet numquam
aspicere personas illas a quibus ad turpiter cogitandum tentari possumus.
Scibit sanctus Bernardus: Per oculos
intrat in mentem sagitta impuri amoris. Per oculos intrant in animam illae
sagittae quae postea eam occidunt. Et
Spiritus sanctus dicit: Averte faciem
tuam a muliere comta 2. Quid? peccatum est mulieres aspicere?
Maxime: cum sunt iuvenes, aspicere eas peccatum est veniale; et si repliacntur
aspectus, mortalis quoque peccati adest periculum. Dicit
s. Franciscus Salesius quod aspicere parit damnum, sed maius damnum parit
iterum aspicere. Priscus quidam
philosophus, ut se ab impudicis impulsibu sliberaret, voluntarie se excaecavit.
Nobis christianis non licet physice nosmetipsos excaecare; debemus tamen nos
moraliter excaecare, alio oculos vertendo, et personas quae tentare nos possunt
non aspiciendo. S. Aloysius Gonzaga numquam mulieres aspiciebat; etiam cum
propriam matrem alloquebatur, ad terram demissos oculos habebat. Quod dictum
est de hominibus mulieres aspicientibus, idem et de mulieribus homines iuvenes
aspicientibus dictum intelligatur.
20.
Oportet 2. vitare socios malos omnesque conventus illos in quibus, uti dici
solet, laeta verba homines inter et mulieres dicuntur. Cum sancto sanctus eris, cum perverso perverteris 3. Si cum
bonis consuescis, eris tu quoque bonus; si consuescis cum inhonestis,
inhonestus eris et tu. Dicit d. Thomas quod homo talis erit, qualis est conversatio qua utitur. Et si quandoque cum
quibusdam reperiris a quibus discedere non vales, dicit Spiritus sanctus: Sepi aures tuas spinis 4, ut
obscoena illa verba quae proferuntur non intelligas. S. Bernardinus senensis,
cum adolescens erat et aliquod obscoenum verbum audiebat, pudore se
cooperiebat. Quam ob caussam socii coram illo quodcumque verbum obscoenum
dicere non audebant. S. Stanislaus Kostka, cum verbum aliquod inhonestum
audiebat, adeo horresecbat ut animo deficeret et sensus amitteret. Puella, cum
aliquem sic alloquentem audis, verte terga et fuge. Ita s. Edmundus faciebat,
uti in eius vita legitur; qui quadam die, quum socios inhoneste loquentes
dereliquerit, obviam habuit pulcherrimum iuvenem qui dixit ei: Deus te salvet, dilecte mi. Sanctus ab
eo, quis esset, petiit. Respondit: Adpice
me in fronte, et nomen meum lege. Oculos levavit et legit: Iesus nazarenus rex iudaeorum. Evanuit
tunc Iesus Christus, sed sanctum consolatione plenum reliquit. Saltem, quando
cum aliquibus ita alloquentibus iuvenibus es, et discedere nequis, illis tunc
aures non praebe, faciem verte, et ostende quod tibi ea verba displicent.
21. Sed
hic narrare volo quomodo duo obscoene loquentes fuerunt castigati. Refert Turlot
quod quadam die s. Valericus, ad coenobium suum hyemis tempore rediens, quum
ante noctem pervenire non potuisset, in cuiusdam domum se recepit. Ut ingressus fuit, audivit quod ille obscoena cum alio
loquebatur. Eos sanctus corripuit: sed - 854 -
illi ita loqui perrexerunt. Ideo s. Valericus, magno frigore non obstante, in fugam
se dedit. Vix sanctus discesserat,
dominus domus caecus remansit, et socium foedus morbus invasit. Unde sanctum
sequuti fuerunt et oraverunt eum ut domum rediret; sed sanctus redire noluit,
et dominus caecus remansit, et socius mortuus fuit dolore illo consumtus. Heu
quid damni a verbis inhonestis! Unum inhonestum verbum efficere potest ut omnes
qui illud audiunt, damnentur. Excusant se aliqui,
dicentes quod ioco talia verba proferunt. Ioco? et interim, ea proferens, delectaris illis? Et
scandalum quod praebes aliis? Te miserum! prae
huiusmodi iocis tota aeternitate in inferno plorabis.
22.
Sed ad fugam occasionum redeamus. Picturas amplius parum honestas oportet non
aspicere. S. Carolus Borromaeus
omnibus patribusfamilias prohibebat ne domui huiusmodi picturas haberent.
Amplius, opus est improbos libros penitus non legere, et non tantumi llos qui
ex professo de obscoenis rebus loquuntur, sed illos quoque qui de profanis
amoribus loquuntur, uti sunt quidam poetae, Ariostus, Pastor fidus etc. Et vos,
patres, filiis vestris legere heroicorum facinorum fabulosas narrationes
prohibete. Hae quandoque maius quam
obscoeni libri damnum partuiriunt. In infelices iuvenes infundunt scelestos
quosdam effectus, qui pietatem auferunt ab eis, et eos, ut se in vitia
immergant, impellunt. Vana lectio, dicit
d. Bonaventura, vanas generat
cogitationes, et extinguit devotionem. Facite ut legant filii vestri libros
spirituales, historias ecclesiasticas sanctorumque vitas. Et hic repeto: prohibete filiabus vestris quin litteras
discant ab hominibus, licet homo ille esset s. Paulus aut s. Franciscus
assisiensis.
23.
Ita pariter prohibete filiis vestris quominus comoedias agant aut comoedias
audiant obscoenas. Scibit s. Cyprianus: Quae
pudica ad spectaculum processerat, impudica revertitur. Filiis vestris
pariter prohibete quominus ad quaedam festa se conferat, quae sunt festa
daemonii, in quibus habentur choreae, amores, cantus parum honesti, ioci et
peccatorum colloquia. S. Ephrem dicebat: Ubi tripudia, ibi diaboli festum celebratur.
Dicunt: Sed genio indulgere quid mali
est? Quid mali est? Non sunt haec
ludicra, sed crimina, dicit s. Petrus
Chrysologus. Quidam socius servi Dei p. Ioannis Baptistae Vitelli voluit, dicto
patre invito, se conferre in quoddam hiusmodi festum quod Nurciae celebrabatur;
ibi ante omnia Dei gratiam amisit posteaque ad male vivendum se dedit atque
demum a proprio fratre fuit interfectus.
24. Demum
circa hanc materiam a me aliquis sciscitabitur utrum sit peccatum mortale amori
operam dare. Quid erit mihi dicendum? Ordinarie loquendo, dico quod qui dant
operam amori, difficulter ab occasione proxima in peccatum incidendi sunt immunes.
Experientia docet quod
ipsorum pauci sunt illi qui a gravibus culpis immunes remanent. Nisi principio
eas committunt, progressu temporis facile incidunt, progressu temporis facile
incidunt in illas; qui ain principio loquuntur prae voluntate, sed postea
voluntas abit in affectum, et quando affectus invalescit, excaecat mentem
eamque ruere facit in sexcenta peccata pravorum desideriorum, verborum
obscoenorum et demum etiam operum. Cardinalis Picus de Mirandula episcopus
Albani confessariis iussit ut illos qui amori operam darent non absolverent,
si, postquam correpti fuerint, insimul conversari etiam volunt, praesertim si
loquantur soli aut longo tempore aut clam aut nocte. Sed, pater, nullum malum finem et ne cogitationes quidem malas habeo. Effugite,
iuvenes, effugite, puellae, hos amatorios sermones cum personis diversi sexus.
In principio daemonium non curat ut menti nostrae pravae sistant cogitationes;
sed postquam affectus invaluit, tunc efficiet ut quid facies non videas, et
quasi, quin - 855 -
scia, amittes Deum, animam et honorem. Heu quot infelices iuvenes daemon hac via lucrifacit!
|