Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. VII. De septimo praecepto. Non furtum facies.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 855 -


CAP. VII. De septimo praecepto. Non furtum facies.

1. Quid est furtum? Est occulta et iniusta rei alienae ablatio, invito rationabiliter domino. Dicitur iniusta: si quis enim in extrema esset necessitate aut nullo alio modo creditum suum recuperare posset, tunc rem alienam invito domino surripere poterit. Quod dictum est de necessitate, intelligitur quando necessitas est extrema, scilicet quando quis esset in proximo periculo mortis aut alterius gravissimi mali, nisi rem illam accipiat: et intelligitur modo tantum accipiat: et intelligitur modo tantum accipiat, quantum necessarium est ut periculum illud evitet. Ceterum, qui in gravi sed non extrema esset necessitate ailenam rem invito domino auferre non potest propter propositionem 36. ab Innocentio XI. proscrpitam. Quod ad compesnationem tamen attinet, haec fieri nequit, nisi cum creditum est certum, et satisfactio nequit alio modo obtineri; unde, ut superius diximus in quarto praecepto 1, famulos non potest occulte compensare sibi opus suum, si illud existimet valere plus illo quod ei fuit a domino solutum, ob propositionem 37. ab eodem Innocentio XI. damnatam. Dictum est invito domino; quia cm domini consensus adest, aut huiusmodi consensus pro certo praesumitur, tunc furtum none st rem alienam accipere.

2. Furtum quanto est in materia gravi respectu personae cui factum est, certum est peccatum mortale, et qui illud committit ad infernum damnatur: Neque fures, neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt 2. Et hoc tale est peccatum ut quoque a terrae iustitia castigetur etiam poena mortis. Furta enim omnium rerumpublicarum pacem evertunt.

3. Quodcumque furtum itaque, si ad materiam gravem perveniat, peccatum mortale est. Et nihil refert quod pluribus vicibus fuerit factum: parva enim furta coalescunt, et magnum constituunt furtum. Et quando furtum factum fuit non clam sed vi, duplex est peccatum, quia duplex est iniustitia; et si furtum est rei ecclesiae aut committitur in ecclesia, sacrilegium quoque est.

4. Non solum autem furatur qui rem alienam surripit, sed ille quoque qui salaria famulis nonsolvit, aut non solvit quod debet artificibus aliisve personis. Haec vocantur furta honorata, furta nobilium, qui id parum habent religiosum. Quot tamen prae hoc peccato damnantur! Panis egentium, dicit Scriptura, vita pauperis est; qui defraudat illum homo sanguinis est 3. Qui pauperi non satisfacit, ei vitam aufert; ita enim ille vivit. Dicit d. Iacobus: Ecce merces operariorum quae fraudata est clamat ad Dominum 4. Nos propterea docet Spiritus Sanctus ut quicquid pauperi debemus statim solvamus: Sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est 5. Tu dicis: Crastina die solvam et interim pauper fame perit. Iusurannus filius Luderici comitis Belgii tempore penuriae canistrum fructuum, quos mulier quaedam ei vendiderat, solvere distulit; prae tali dilatione tres filii dictae mulieris fame perierunt. Pater ob hoc delictum caput filio amputare fecit, uti refert Verme 6 Pudeat, scribit Cassiodorus, illis tollere quibus iubemur offerre.

5. Peccant pariter et damnantur illi qui legata pia a maioribus relicta non solvunt. Horum animae in purgatorio ardent et non loquuntur. Rectores sive ecclesiarum administratores respectu humano ne loquuntur quidem; et interim neque peraguntur sacra, neque eleemosynae distribuuntur. Heu quid exitii tot familis, quia pia legata non solvuntur, evenit!

6. Peccant quoque illi qui decimas non solvunt. Obligatio decimas solvendi


- 856 -


provenit tam ab humana quam a divina lege; decimae enim parochis pro ipsorum substentatione dantur. Parochi concionari, sacramenta administrare, moribundis assistere et vel cum vitae periculo correptionem facere tenentur. Servus, qui tuo corpori servit, ut eum substentes meretur; et illi qui animae tuae servit non vis tantum dare quantum ei ad vivendum satis est, ut te salvum faciat?

7. Quid autem dicemus de illis qui laicas aediculas administrant? Pri ipsis facit quod dixit David: Comederunt sacrificia mortuorum; et multiplicata est in eis ruina 1. Comederunt sacrificia mortuorum. Redditus a defunctis relictos pro missis, pro dotibus aut pro aliis piis operibus impendunt in convivia, in epulas et in crapulas; et quid inde? Multiplicata est eorum ruina. Ruina super ruinam: damnantur patres; damnantur filii, nepotes, pronepotes et familiae integrae.

8. Sed, pater mi, habeo domum, uxorem, filios; magna mihi est necessitas: quid faciendum est? Et pro domo itaque, pro filiis vis damnari? Audi quid acidit patrifamilias qui alienis rebus, ut filiis subveniret, conscientiam suam spurcaverat. Hic morti proximus tabellionem ut testamentum faceret vocavit. Ut pervenit tabellio, ei dixit: Scribe: relinquo animam diabolis. Domestici tunc clamare coeperunt: Iesu, Iesu! delirat infirmus. Ille replicavit: Non deliro, non deliro: scribe tabellio. Animam diabolis relinquo, ut eam ad infernum ducant prae furtis quae commisi. Item relinquo diabolis animam meae uxoris, quae me ad furandum animavit ut in vanitates impenderet. Item relinquo daemoniiis meos filios, qui ut furarer caussa fuerunt. Qui confessiones eius exceperat, tuncque ei assistebat, illum, ut de seipso non desperaret et in Deum fideret, hortabatur. Moribundus autem testamentum conclusit dicens: Item relinquo daemoniis confessarium meum, qui in vita me semper absolvit meque ad restitutionem non obligavit. P. Ardias 2.

9. Furatur etiam qui committit usuras, scilicet qui pecuniam mutuatur cum obligatione aliquid singulis annis vel singulis mensibus solvendi. Hoc verum est furtum. Sed sponte aliquid mihi ille dat. Sponte tibi dat, sed necessitate coactus. Quid damni tibi est summam illam proximo mutuando? Si inde aliquid est damni aut lucrum aliquod certum tibi deficeret, tunc quod amittis accipere potes, et tunc caussam proximo, propter quam illud accipis, debes explicare. Sed si nil amittis, qua iustitia poteris aliquid accipere? Si accipis, verum est furtum: Mutuum date, nihil inde sperantes, dicit Evangelium 3. Nihil inde sperantes: propter benevolentiam, non vero propter lucrum illud quod speras, pecuniam mutuari debes; et hoc sit satis. In hac enim instructione de pluribus dubiis quae in hac materia evenire possunt non loquor, quia instruo et non moralem theolgiam doceo. Dico tamen quod cum dubia insurgant, quisque ea ipso solus non solvat; proprius enim amor decipit atque facit ut res viridis coloris perspicillo videantur, sed consulat confessarium vel alios doctos homines, posteaque operetur.

10. Sciant publici usurarii quod excommunicati sunt, Christi corpus sumere non possunt et quando moriuntur, extra ecclesiam sunt sepeliendi, uti constitutum fuit a concilio lateranensi 4. Praeterea, consideretur quod quandoque usura clara non est sed simulata, cum quis lucrum sub aliquo praetextu accipit; sed hoc lucrum quoque est restituendum. Heu quot infelices animae prae his detestabilibus usuris damnantur! Qui super hac materia aliquem scrupulum habet statim confiteatur, et nunc, cum tempus habet, debitum afferat remedium; aliter in infernum, ubi nulla est redemptio, condemnabitur. Quidam bonus iuvenis


- 857 -


cuidam religiosorum ordini nomen dedit; quum in coenobio esset, vidit patrem atque fratrem qui prae commissis usuris ad infernum fuerant damnati. Ab ipsis moestus religiosus petiit an eis auxilium aliquod dare posset? Responderunt: Minime; quia in inferno nulla est redemptio 1.

11. Peccat quoque ille qui proximo iniuste in re damnum infert, et ad restitutionem tenetur uti si rem illam furatus fuisset, semper ac damnum, quod infert, animadvertit. Ita pariter peccat et damnum restituere tenetur qui aliquem a consecutione boni illius quod ei ex iustitia debetur impedit, aut si ei ex iustitia non deberetur, potest tamen donum aliquod aut legatum recipere, et tu malis artibus, vi aut calumniis impedis ne recipiat.

12. Peccant insuper et ad restitutionem tenentur illi omnes qui cooperantur ad furtum aut ad damnum proximi mandato, consilio aut non impediendo proximi damnum, cum possunt; ut tenentur omnes illi famuli qui a dominis habentur ut domum custodiant, et omnes alii famuli qui furem aliquem non impediunt, qui socius eorum non est, sed est extraneus et bona domini surripit: at quisquis qui parvo incommodo damnum aliquod impedire potest, et non impedit, restituere non tenetur; contra iustitiam enim non peccat, sed peccat graviter contra caritatem.

13. Furatur etiam qui casu alienas res reperit et eas domino non restituit, aut, si dominum nesciat, non vult diligentiam, ut dominum inveniat, adhibere. res casu inventae servandae sunt quotiescumque adest spes dominum inveniendi. Imo subiungo quod cum sunt bona magni valoris, vestis nempe pretiosa, annulus magni valoris, crumena nummis plena, semper inveniendi dominum spes adest, si non pro tunc, saltem cum tempore; dominus enim spargere in vulgum quod amisit non desinet per omnia loca in quibus fuit, et hoc modo rei filius dominus detegetur.

14. Peccat quoque, qui rem furatam emit; nec dicere iuvat: Nisi emo ego, emet alius. Audite. Narratur in Silva instructiva apud Verme quod miles cuiusdam mulieris vitulam accepit. Infelix illa ploarbat, dicebatque militi: Quare vitulam hanc accipere vis? Respondit miles: Nisi eam accipio ego, accipiet alter. Et vitulam illam hoc modo tulit. Miles hic postea interfectus fuit, et visus fuit damnatus a quadam persona daemonium proxime habens quod crudeliter eum flagellabat; et dicens damnatus: Quare me flagellas? Daemonium respondit: Nisi ego flagello te, alius te flagellabit. Itaque facite ut daemonium vos non decipit, ut dicastis: Si ego rem illam non accipio, accipiet alter; si accipit alius, ille damnabitur, si accipis tu, tu damnaberis. Sed dices: Eam ego solvi. Nescis forsan rem illam rem esse furatam? quomodo igitur eam retinere potes? Male egisti, dum emisti eam, et nunc debes eam restituere.

15. Peccant quoque furti illi qui committunt fraudes aut iniustitias in vendendo aut emendo aut qui pactis non stant. Volo hic distincte fraudese explicare quae a quibusdam artificibus committuntur (Instructor tamen de illis artibus quae in loco, ubi instructionem facit, non existunt minime loquatur). Peccant sartores qui secant duas partes panni pro una, aut faciunt emere nimiam rem, quam postea sibi retinent, aut retinent panni segmina, aut rei pretium, quam pro vestibus emunt, augent. Sutores qui exteriores soleas, ut firmiores videantur, glutine collinunt, interiores vero adhibent ex villosis pannis, crassioribusque chartis confectas, aut pellibus utuntur ut plurimum obsoletis, quas forcipum vi iteratisque mallei ictibus distendunt. Fabri lignarii qui in tabulis partes cariosas glutinant aut scope cooperiunt; aut pauciores clavos illis quos apparere faciunt imponunt. Tabernarii qui pondera aut mensuras mancas adhibent. Dicit Deus:


- 858 -


Non erit in domo tua modius maior et modius minor. Abominabitur Dominus qui facit haec 1. Huiusmodi homines abominabitur Deus. Sciscitor: tabernarius qui multo tempore mancum pluribus dedisset, restituere tenetur; quomodo tamen tot personis fraudatum restituet? Melior restituendi modus, quin famam amittat, est dare quid amplius personis illius urbis aut terrae aut regionis quae ad res emendas venient. Restituere quoque tenentur illi qui pannorum artem exercent, et carminant contra initum pactum. Qui artis est me equidem intelliget. Cauponae qui, aquam vino imponentes, pretium meri vini exigunt aut tesserae signa augent. Carbonarii qui aquam in carbonibus non coctis, aut intus saccum purgamentum aut terram imponunt, aut in ponderando decipiunt, funem pedibus tenendo. Quae nent aut texunt quando filium humido exponunt, aut illud mutant, aut intus illud saponem, arenam aut furfurem ponunt. Venditrices quae res vendendas accipiunt, et partem pretii sibi retinent; totum illud pretium domino debetur, ipsae retinere sibi non possunt, nisi illud solum quod earum labori respondet. Ergo omnes hi damnantur? Ecquis erit qui hoc inficiabitur? Qui rem alienam accepit et non restituit damnatur.

16. O vos omnes qui negotiamini, vultis lucrari multum? Veritatem dicite. Narrat Caesarius 2 de duobus mercatoribus qui in confessionibus mendacia in negotiando dicta continue profitebantur quin umquam ad bonam frugem se reciperent, et pauperes semper erant. Iis dixit confessarius: Agedum, nolite amplius mentiri, et ego promitto vobis quod magnum lucrum facietis. Et ita evenit. Quum enim semper in ore haberent veritatem, nomen virorum integrorum meruerunt, et in hunc modum maius in uno anno cum veritate fecerunt lucrum quam decem annis fecerant cum mendaciis. Sed de restitutione edisseramus.




1 Cap. 4. §. 3.



2 1. Cor. 6. 10.



3 Eccl. 34. 25.



4 5. 4.



5 Deut. 24. 15.



6 Catech. 2.

1 Ps. 105. 28. et 29.



2 Instr. t. 2. instr. 48. n. 8.



3 Lucae 6. 35.



4 Clem. unic. de usur.

1 Mattiol. l. 6. exempl. 10.

1 Deut. 25. 13.



2 L. 3. c. 3.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL