- 858 -
§. 1. De restitutione.
17. Aliquibus qui alienas res acceperunt, cum confessarius eis dicit ut
restituant, videtur restitutio tamquam poenitentia nimis dura a confessario
imposita. Minime: non est poenitentia; est iustitiae obligatio, a qua nec
confessarius nec episcopus nec papa dispensare potest: Reddite... omnibus debita, dicit divus Paulus 3. Restituenda est res, aut pretium illius, si res fuit
consumta, domino qui eam amisit; et si umquam dominus e vita migraverit, ipsius
haeredibus est restituenda. Et si dominus sciri non posset, aut nullus haeres
esset, pauperibus est restituenda, aut pro domini anima ad celebrandas missas
pretium est impendendum.
18.
Et statim restituendum est. Sunt qui rem alienam tenent, restituere eam volunt,
sed dicunt: Quando moriar, tunc
restituam. Ergo restituere vis quando rem tecum ferre non potes! Quando
aliquis restituere potest, et tempore notabili restitutionem differt,
lethaliter peccat, quamvis animum restituendi habeat. A mortali tamen peccato excusabitur, si pauco tempore
differat, scilicet per decem aut quindecim dies, sed non ultra. Et cum creditor
damnum patitur pro hac parva dilatione, debitor damnum reficere tenetur; certum
enim est teneri furem ad restituendum domino totum damnum quod ille furti
caussa patitur. Et qui restituere
potest, et non vult statim restituere, absolvi nequit; restitutio enim dura res
est: unde qui restituere potest, et statim non restituit, in periculo amplius
non restituendi remanet. Vir quidam nobilis centum nummos aureos ablatos
habebat, eosque servabat; in confessione eum ad restituendum obligavit
confessarius, et forsan eum, nisi prius restitueret, absolvere nolebat. Pater, respondit nobilis, statim ac domum concedam, restituam. Sed
postea non restituit. Unde quia huiusmodi promissionem fecerat, et eam numquam
- 859 -
adimpleverat, ei demum dixit confessarius: Age, si absolutionem vis, nunc domum concede et crumenam mihi exhibe;
secus te non absolvam. Ivit vir nobilis et rediit cum crumena. Age, crumenam mihi da, dixit
confessarius. Respondit nobilis: Pater,
manum extende et eam accipe: et ita restituit. Ex hoc videte, fratres mei,
quam difficile sit ut quis restituat, si ante restitutionem absolvatur. Et
indubitatum est quod non remittitur
peccatum, nisi restituatur ablatum, uti dixit d. Augustinus 1. Ideo
recte monet s. Antoninus: Nullum peccatum
periculosius furto: nam in aliis homo dolendo salvatur; de isto oportet ut
etiam satisfaciat.
19. Infelix qui alienas res habet! Factum hoc a pulribus
relatum auctoribus audite. Usurarius quidam morti proximus ad restituendum a
confessario fuit obligatus. Infirmus quatuor accersivit personas, et tradidit
illis pecuniam et res male acquisitas ut illas restituerent. Ad coenobium ut
rediit confessarius, daemonem vidit plorantem quia illisu usurarii animam
amiserat: sed aliud postea vidit daemonium, quod ploranti daemonio dixit:
Stulte, quare ploras? Nonne vides quod unam animam amisisti, et quatuor alias
acquisisti? Quatuor his assiste, quia faciliter tuae erunt.
20.
Iterum dico: infelix persona illa quae alienas res retinet! quia difficulter
postea restituet et facile damnabitur. Et dum erit in vita, alienas res illas,
quas retinet, aliquando fruetur? minime, quia a conscientiae stimulo continue
torquebitur. Quidam fur d. Medarbo bovem rapuit: his bos in collo tintinnabulum
habebat: fur bovem domum duxit, et bos non movebatur, et titinnabulum aliud
quam sonare non faciebat. Quid fecit? tintinnabulum a bove abstulit atuqe in
capsa clausit, et tintinnabulum sonare non desinebat: posuit illud sub terra,
et etiam sonare non desinebat. Fur denique deterritus accepit bovem et d. Medardo
restituit; et tunc tintinnabulum sonare cessavit. Age,
ad rem deveniamus. Qui alienas res
habet, habet intus se tintinnabulum assidue sonans atque diecns: Nisi restituis, damnaris. Quomodo igitur
cum hoc assiduo conscientiae stimulo pacem habebis?
21. Sed pater, non possum. Qui revera nil
penitus restituere potest, dum vix habet quo modo cum filiis vivat, procul
dubio excusabitur. Sufficit ei ut animum restituendi habeat statim ac potuerit,
aut parum id quod poterit; quia si quis totum restituere non potest, quod
potest tamen restituere tenetur, deponens e. gr. (cum potest) carolenum aut quinque obola singulis
hebdomadis. Sed ego numquam restituere potero: nihil interest; satis est, si quod potes restituas.
22. Quid
vero dicendum de illo qui, quum restituere possit, dicit: Sed si restituam, quomodo facient filii mei? Et si in infernum
damnaberis, quid facies? Narratur in vita p. Aloysii La-Nuza celebris
missionarii Siciliae, qui anno 1656. ab hac vita migravit quod quum cuiusdam
equitis confessionem excepisset, quumque eum alieno aere gravatum reperisset,
ad restituendum obligavit. Sed infirmus eques respondit: Pater mi, si restituo, filius meus ut alii sui aequales vivere non
poterit. Pater Aloysius eum rogavit, obiurgavit, sed demum, videns illum
obstinatum, ab eius domo discessit. Mane post quum ad rebus suis prospiciendum
egressus fuisset, per solitarium iter ambulans, quatuor aethiopes obviam
habuit, vinctum hominem super iumento conducentes; sciscitatus est quo infelicem
illum ducebant. Responderunt: Ad ignem. Pater
aspexit vinctum, et cognovit equitem quem obstinatum reliquerat: urbem postea
ingressus, scivit quod nuper inflix ille mortuus fuit. En quem finem faciunt qui, ne filios pauperes relinquant,
restituere nolunt.
23. Quae
dementia, ut filii commodam vitam possint vivere, velle ad infernum damnari! Factum hoc a Petro - 860 -
de Palude relatum audite.
Quidam paterfamilias, ne filios pauperes relinqueret restituere repugnabat.
Confessarius, ut ille resipisceret, hoc excogitavit. Ei dixit quod, si a morbo
convalescere cupiebat, aliquem ex filiis vocaret ut pauco adipe igne ex
propriis carnibus extracto eius corpus ungeret. Tres filios infirmus habebat:
sed nemo illorum voluit talem ignis poenam, ut patrem sanaret, tolerare. Tum
pater resipiscens dixit: Vos igitur non
vultis tolerare parum ignis ut me a morte liberetis; et ego debeo ad infernum
ire et ibi in aeternum ardere, ut faciam ut vos commodius vivatis? si sic
facerem, demens essem. Et totum id quod habebat restituit.
24. Et si, pater mi, de aere alieno missas
celebrare facio? Non sufficit: quando certus est dominus, licet aliquis
ignarus confessarius (sed nunc gratia Dei huiusmodi non inveniuntur
confessarii) pro restitutione missarum celebrationem tibi imponeret; celebratis
missis non obstantibus, quicquid domino debebas, semper restituere teneris. Sed ego iam pecuniam pro missis dedi. Sed
dominus rem suam, quam accepisti, vult Quando autem dominum nescires, et nullus
suppetit modus quo eum scire possis, hoc solo casu illius rem aut in missas
celebrandas aut in eleemosynas pro illius anima poteris erogare.
25.
Paucissimi tamen sunt qui restituunt. Hoc experientia probatur; quot furta in
diem eveniunt, quot vero sunt restitutiones? Uti dici solet: Caro cocta ad lanienam non redit. Refert
Verme in sua instructione quod quidam solitarius vidit luciferum in throno
sedentem, ante cuius conspectum astitit daemon qui a terra venit. Petiit
lucifer quare tantum ad redeundum moratus fuisset? Respondit daemon quod cunctatus erat ad tentandum quendam
furem ut non restitueret. Eho, dixit
tunc lucifer, fatuum hunc castigate; et
postea ad eum conversus dixit: Nescis,
fatue, quod qui alienas res accipit, numquam restituit? et tu tantum temporis
amisisti ut ille non restitueret? Cito, animadversio. Rationem habet lucifer, et quare? quia caro cocta ad lanienam non redit.
26.
Praeceptum hoc absolvamus. Qui advertit itaque quod rem alienam accepit, distinguere
opus est an bona vel mala fide acceperit? Si bona fide accepit et adhuc eam
retinet, certe illam restituere tenetur. Si vero bona fide sumserit, debet
restituere totum id quo factus est ditior,
scilicet quod a bonis suis reservavit quodque impendere debebat et adhuc
servat. Si vero totum bona fide
consumsit, tunc ad nihilum tenetu. Sed si quod accepit, male fide accepit,
totum restituere debet, et amplius omnia damna quae ob tale furtum domino,
quamvis fortuito, acciderunt. Ad hoc, si salvus esse vult, tenetur. Si vero
restituere non vult, et vult ad infernum damnari, in eius arbitrio est: sciat
tamen quod poenitebit, et poenitebit non solum in alia vita in inferno; sed
etiam in hac vita.
27. Dicit
propheta Zacharias quod in domum illam in qua res aliena ingreditur, ingreditur
quoque maledictio: Haec est maledictio
quae egreditur super faciem omnis terrae et veniet ad domum furis et consumet
eam1. Unde ait d.
Gregorius nazianzenus: Qui opes inique
possidet, etiam opes suas amittet. Res alienae sunt ignis quae et seipsas
et propriam rem in ignem mittunt. Hoc facit maledictio Dei. Ah! exclamat divus
Gregorius, faciamus quod a nobis terrenae
res possideantur, non vero istae possideant nos. Sunt qui adeo rebus
inserviunt ut pro ipsis misere damnari vlint. O miseri!| Quot infelice animae
pro alienis rebus in infernum damnatur! Audite quomodo sapientes agunt, qui
suas animas plusquam res alienas amant. Henricus Castiliae rex haeredem regni
filium instituit, sed, quia filius puer erat, regni gubernationem proprio
fratri commendavit. Frater postea quia
magna cum - 861 -
rectitudine gubernare incepit, vassalli volebant quod ipse
absolutum regni dominium acciperet. Sed quid ille fecit? Quadam die in publicum
se contulit cum nepote in brachiis dixitque quod regnum ad nepotem spectabat,
et quod ipse ad regnum illi servandum sanguinem et vitam spargeert. Quae pulcra
actio! Regnum, ne in Deum peccaret, renunciavit. Deus tamen fidelitatem eius
remuneravit; fecit enim ut celtiberii regni rex eligeretur, ubi cump ace
regnavit, et eius familia divinis benedictionibus fuit repleta.
28. D.
Augustinus simile factum refert 1. In civitate Mediolani pauper homo
reperit crumenam cum biscentum libellis in circa. Ei dictum fuit quod illis uti
poterat, quia dominum nesciebat: ille vero, qui timorem Domini habebat, per
loca publica plures chartulas situare fecit quae crumenam illam ab eo repertam
renunciabant. Venit dominus; et quum omnia signa dederit, pauper crumenam ei
tradidit. Dominus eum remunerare voluit, dando ei viginti libellas; sed pauper
eas noluit. Ille dixit quod saltem accepisset decem, saltem quinque, sed pauper
eas semper recusavit, dicens quod tota res ad dominum suum spectabat. Tunc
dominus quasi iratus crumenam ad pedes eius iecit, dicens: Quia tu nihil a me vis, ego nihil a te volo. Et tunc pauper quasi
vi donum illud recepit: sed ne sibi quidem retinuit, nam aliis pauperibus
distribuit.
|