- 861 -
CAP. VIII. De octavo praecepto. Non loqueris contra
proximum tuum falsum testimonium.
1. Ante omnia in hoc praecepto prohibetur ne in iudicio falsa deponantur. Qui
a suo legitimo iudice interrogatur veritatem dicere tenetur, et si veritatem
non deponit, dicitque se nihil scire, peccat. Sed ego veritatem tacui, ne proxima damna eveniat. Haec excusatio
ad nihilum valet, ut iam de secundo praecepto loquens dixi: quod scis, deponere
debes; et nihil refert quod proximo damnum eveniat. Iustum est hoc damnum: pro
bono enim publico est necessarium ut puniantur facinorosi, sed puniri nequeunt,
si testes, quod sciunt, non deponant.
2. Peccat
e contrario et gravius qui in iudicio falsum in proximi damnum deponit.
Mendacium semper est peccatum; quamvis ioco dicatur aut ob alicuius utilitatem,
quamvis aliquis mortem propter illud mendacium vitare possit, non licet. Refert
auctor bibl. pro par., pag. 179.,
quod Maximianus imperator misit ut carceribus manciparetur s. Antimus
Nicomediae episcopus. Milites, quum eum conquirerent, casu ipsius sancti domum
ingressi fuerunt, victumque quaesierunt. D. Antimus eis indulsit, eosque bene
habuit. Petierunt postea ab eo ubinam episcopum Antimum possent invenire.
Respondit sanctus: Eccum ipsum; ego sum
Antimus. Milites prae
gratitudine dixerunt ei: Nolumus nos te
ducere; dicemus quod te non invenimus. Sed sanctus respondit: Minime, filii mei, nolo quod vos mendacium
dicatis; potius mori acquiesco quam vobis mendacium suadere. Et, ut ad
imperatorem iret, ipsis se comitem addidit.
3.
Ergo semper peccatum est mendacium: cum sine proximi damno profertur, veniale
peccatum est, sed quando cum gravi damno proximi profertur est peccatum
mortale. Et ita intelligitur scriptura illa dicens: Os quod mentitur occidit animam 2. Et quando coram iudice mendacium
dicitur, duplex peccatum est mortale, et si iuramentum addatur, quemadmodum in
iudicio semper adhibetur, sacrilegium est prae falso iureiurando, quod
gravissimum et reservatum est peccatum. Iussit
Tenesius legislator ut ad iudicis dexteram carnifex semper cum secure
assisteret, ut quemcumque qui in iudicio mentitus fuisset vita privasset. Maledictus
qui pervertit iudicium; et respondit omnis populus: Amen. 3. Refert Eusebius 4, quod fuerunt tres
testes - 862 -
qui in iudicio false Narcissum episcopum accusaverunt. Primus dixit: Si
accusatio mea vera non est, comburi acquiesco. Dixit secundus: Ictericus meri acquiesco. Tertius dixit:
Acquiesco amittere aspectum. Paullo
post hae tres imprecationes ipsis evenerunt; unus aspectum amisit, alter
mortuus fuit ictericus, tertius fuit a fulmine combustus.
4.
Secundo loco detractio hoc praecepto prohibetur. Peccatum hoc commune est. Raro invenies, dixit d. Hieronymus, qui non libenter reprehendant vitam
alienam... 1. Et d.
Iacobus dixit: Si quis in verbo non
offendit, hic perfectus est vir 2. Pessimumi n illis infirmis
signum est in quibus lingua nigra videtur. Saepe in infirmis morbi gravitas non
tam a pulso quam a lingua arguitur: pulsus aliquando magnam esse febrim non
denotat; sed lingua, quando est nigra et virulenta (uti dicit Hippocrates)
denotat mortem. Plures ecclesiam conveniunt, missam audiunt, rosarium recitant;
sed lingua nigra, quam in detrahendo proximo adhibent, aeternam denotat mortem.
Inquit d. Bernardus quod detractio est ensis trium cuspidum, quae uno ictu tria
vulnera facit: ferit illum qui detrahit; ferit illum cui detrahitur, quia famam
amittit; et ferit quoque audientes, quia qui audiunt et detractionem audire
delectantur peccant.
5.
Sed ad huius praecepti explicationem veniamus. Bifariam est detractio:
infamatio et diffamatio. Infamatio est
quando falsum proximi delictum dicitur aut quando augetur; et si est in materia
gravi, mortale peccatum est, et fama restitui debet. Diffamatio autem est quando occultum proximi peccatum nescientibus
illud dicitur: et hoc mortale quoque est peccatum; infamia enim notatus, si
peccatum suum occultum erit, adhuc suam bonam famam possidet.
6.
Multi detractionis sunt modi. Primus est cum alicui aperte detrahitur, dicendo:
Talis hoc commisit peccatum etc. Secundus
est cum indirecte detrahitur, dicendo, e. g.: Talis saepe confitetur, sed... loqui non possum. Quandoque satius
est malum explicare; quia dicendo tantum illud sed... forte auditores maius esse malum quam quod vere est credent.
Tertius est cum intentio reprehenditur: non poterit aliquis actionem carpere,
quia bona est, et quid facit? reprehendit intentionem, dicens: Sed sic operatus est ut alios deciperet. Quartus
modus est signis detrahere; qui in hunc modum detrahit vocatur a scriptura vir linguosus. Vir linguosus non
dirigetur in terra 3. Vir
linguosus qui scilicet plures
linguas habet, et detrahit non solum lingua verum etiam manibus, pedibus et
oculis. Quidam iuvenis qui loqui nesciebat quin proximo detraheret, in
huiumosid vitii poenam amens evasit; post propriis dentibus sibi linguam
abscidit; demum, magnum foetorem ex ore emittens, e vita migravit. Utinam et
plures huiusmodi vitium non haberent! Veneum
aspidum sub labiis eorum 4. Videntur veneno plenum os habere;
nesciunt enim loqui, nisi nunc isti, nunc illi detrahant.
7. Alii
autem audiendi et referendi vitium habent. Audit aliquem de alio detrahere, et statim huic
renunciat. Hi appellantur sussurones, qui
maledicti sunt a Deo, quia daemonis faciunt officium, familiarum et regionum
pacem perturbantes, et sunt caussae tot odiorum et iurgiorum. Circa hoc vitium
iam verba fecimus de praecepto caritatis loquentes. Estote attenti, christiani mei, quando loquimini; cavete
ne lingua vestra mittat vos in infernum. In Exemplorum
speculo narratur quod comparuit quidam damnatus lingua ulcerosa et exusta,
quam dentibus lacerabat, dixitque: Haec
maledicta me misit in infernum.
8. Si vero proximi peccatum publicum esset, illud sine iusta caussa nescienti
patefacere peccatum mortale non - 863 -
erit, sed veniale contra caritatem.
Sed animadvertite quod, licet factum fuerit quondam notorium, si in
praesentiarum est occultum, illud manifestare grave est peccatum, quia in
praesentiarum infamia notatus bonam possidet famam.
9. Age
tamen, ad remedia deveniamus. Qui proximo famam abstulit non sufficit ut
confiteatur, sed necesse est quoque ut ablatam famam restituat. Sed in hoc consistit difficultas; famam enim auferre
facile est, difficillimum autem eam restituere. Quando falsa est infamia,
detractor palinodiam canere, et calumniam suam manifestare tenetur: sed hoc est
illud quod difficile est, Refert Menochius 1 quod quidam eques,
postquam cuidam nuptae matronae detraxerat, confessus fuit apud P. Victoriam
ordinis praedicatorum. Pater dixit ei: Opus
est ut quod dixisti revoces. Respondit
eques: Hoc facere nequeo, quia famam meam
amittere non possum. Confessarius respondit quod alias eum absolvere non
poterat; sed ille obstinatus respondebat quod sic facere non poterat. Pater
demum videns quod verba amittebat; ei dixit: Discede, damnatus enim es; et terga ei vertit.
10. Si
tamen proximi peccatum verum esset sed occultum, quemadmodum superius dixi,
fama quoque resitui debet: et in hoc casu maior est difficultas: si enim verum
fuit peccatum, dici nequit quod verum non est; mendacium enim esset, et
mendacium numquam dici potest. Quomodo igitur faciendum erit? Debet tunc
detractor alio modo, et opportuniori uti, aliquo scilicet aequivoco, dicendo e.
g.: Quod de tali dixi, ioco dixi, aut
e meo capite eduxi. Aliquando melius
erit tantummodo bene de illa persona dicere, praesertim cum praesumitur quod
persona illa magis de hoc contenta sit, ut apud alios peccati sui memoria non
renovetur.
11.
Animadvertatur et scitu necessarium est quod cum detrahitur alicui apud eius
superiores, genitores, tutores aut magistros eo fine ut isti mederi possint
damno publico aut innocentis aut ipsius delinquentis damno, tunc non erit neque
detractio neque peccatum: e. gr. si puella aliqua familiariter cum quodam
iuvene versatur, aut si aliquis iuvenis suspectam domum frequentaret, et tu
patri id renuncias ut remedium praestet, non peccas; imo quandoque, si sine
gravis tui damni periculo facere id potes. facere teneris. Neque hoc est
detrahere: inquit d. Thomas 2 quod detractio tunc est peccatum cum fit
ut fama proximi denigretur, sed non cum fit ut peccatum eius aut damna alterius
impediantur.
12. Dixi
quod peccatum est detrahere: sed estne pecactum detractionem auscultare?
Maxime, cum qui audit, detractorem provocat ad dicendum aut gaudet aut ostendit
quod gaudeat in detractione audienda. Si quis tamen voluntatem in audiendo non
ostenderet et quodam timore detractorem non corriperet, tunc dicit d. Thomas
3 quod, quum certus non est quod corripiendo detractionem impediret,
non peccat mortaliter. Sed hoc intelligendum est de eo qui superior non est;
superior enim detractorem corripere, et detractionem impedire tenetur. Ceterum,
quum quis detrahere audit, et videt detractionem gravis et occultae rei esse,
aut corripere debet aut sermonem alio transferre aut discedere aut saltem
ostendere debet quod detractio illa ei displicet.
13.
Tertio loco contumelia in hoc praecepto prohibetur. Contumelia est iniria quae infertur proximo coram ipso. Detractione
aufertur fama, contumelia honor proximo aufertur. Inquit d. Paulus esse Deo odibiles contumeliosos 4. Et
quando iniuria res infamiae comprehendit, duplex est peccatum: quia sic honor
et fama proximi aufertur. Ideoque ut adest proximo famam restituendi obligatio;
ita quoque - 864 -
honor est restituendus, veniam a proximo petendo aut alium
humilitatis actum erga eum adhibendo: et quando dictae aut factae contumeliae
(iniuria enim verbo et opere fieri potest) aliae inferfuerunt personae, coram
illis honor est restituendus. Aliorum litteras reserare quaedam est contumeliae
species, ideoque peccatum est, nisi praesumatur quod litteram mittens aut ille
cui mittitur non curat quod litterae reserentur. Ita quoque secretum commissum
aut promissum manifestare peccatum est, nisi iusta caussa illud manifestandi
adsit; quae autem sit iusta haec caussa, cum casus occurrerit, a confessario
sciscitamini.
14.
Peccatumne est iudicium temerarium? Maxime, quando iudicium est rei gravis et
vere temerarium, idest sine ratione factum; nam quando aliquod est fundamentum
sic iudicandi, peccatum non est. Male de proximo suspicari sine fundamento est
peccatum veniale; et difficulter ad mortale perveniet, nisi quando quis sine
aliqua ratione de gravissimo proximi peccato vellet suspicari. Dixi: sine aliqua ratione; quando enim aliquod
adest suspicandi motivum, peccatum non est. Boni semper bene de proximo
cogitant, mali semper mala: Stultus...
cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat 1.
15. De
octavo praecepto verba fecimus: de nono et decimo erit nunc edisserendum, in
quibus prohibetur quominus res aut mulier ailena desiderentur. Sed de peccato inhonesto et de furto iam in sexto et
septimo praecepto fuimus locuti. Hic desideria tantum huiusmodi committendi
peccata prohibentur: qua de caussa, quin aliud dicamus, pro nunc scire
sufficiat quod quum peccatum est si aliquid fiat, peccatum quoque est si illud
desideretur.
Omitto quoque verba
facere de ecclesiae praeceptis, quia de rebus magis necessariis ad ipsa
spectantibus iam locuti sumu sin explanatione praeceptorum decalogi.
|