- 864 -
PARS SECUNDA - DE
SACTAMENTIS
CAP. I. De sacramentis in genere.
1. Iesus Christus ille fuit qui sacramenta instituit,
quibus meritorum suorum nos facit participes. Sacramenta itaque sunt veluti tot
sacri canales per quos nobis Iesus Christus suas communicat gratias, quae sunt
suae passionis fructus. Scire opus est quod quodlibet sacramentum duas confert
gratias, sanctificantem scilicet et sacramentalem. Gratia sanctificans seu habitualis illa est quae divinam gratiam producit
in anima quae sacramentum recipit, dummodo sufficienter sit disposita. Gratia sacramentalis est ea quae auxilium
confert speciale ad consequendum illud fuit institutum. Et ideo baptismus specialem confert gratiam lavandi
animam, eamque a peccatis purgandi. Confirmatio sive chrismatio confert
fortitudinem ad Christi fidem confitendam et ad inimicorum tentationes
superandas. Eucharistia nos servat, et gratiam, quae est vita animae, adauget.
Poenitentia amissam gratiam recuperare facit. Extrema unctio confert auxilium
ut in morte inferni aggressionibus possit resisti. Ordo auxilium praebet ut
ministri ecclesiae obligationes recte adimpleant. Matrimonium demum sponsis
auxilium praebet ad onera matrimonii sustinenda et ad sancte filios educandos.
2. Tria
tamen horum sacramentorum, baptismus nempe, confirmatio et ordo, specialem
effectum characterem imprimendi habent, qui quoddam spirituale est signumquod
imprimitur in anima et nunquam deleri potest: quare haec tria sacramenta semel
recipi possunt; sed alia possunt iterari.
3. Meus
principalis finis est loquendi de poenitentiae sacramento sive de confessione,
ut quilibet peccata sua sciat bene confiteri; nolo tamen aliorum sacramentorum
omnem praeterire notitiam, ut quisque noscat essentiam et effectus eorum atque
dispositiones - 865 -
quae, cum talia sacramenta suscipi debent, sunt
necessariae.
|