Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • CAP. III. De sacramento confirmationis.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 866 -


CAP. III. De sacramento confirmationis.

1. De confirmatione parum erit nobis dicendum. Unum est ex septem sacramentis, ut declaravit Tridentinum 1, et antea declaraverat concilium constantiense 2, et florentinum 3 et gratiam in baptismo receptam auget.

2. Confirmationis materia est sacrum chrisma ex balsamo, ex olearum oleo confectum per episcopi benedictionem. Oleum denotat abundantiam gratiae Spiritus sancti quae in confirmandum effunditur. Et balsamum virtutum denotat odorem quem praebere debet ex quo maiores vires per hoc sacramentum acquisivit. Forma autem sunt verba quae profert episcopus quando confirmandi frontem sacro chrismate et crucis signo linit. Verba sunt: N. N. (confirmandus nempe), signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et respondetur: Amen. Postea eum leviter in gena percutit episcopus in signum quod paratus esse debeat ad quamcumque poenam et iniuriam pro Iesu Christo tolerandam; et demum eum dimittit, pacem ei tribuens: Pax tecum. Verbis- Signo te signo crucis- significatur quod confirmatus in Christi militiam notatur. Illis autem verbis- confirmo te chrismate salutis-significatur quod confirmatus virtutem recipit ad fidei inimicis et inferni aggressionibus resistendum.

3. Qui hoc sacramentum recipit fidei mysteria scire debet, debetque esse in gratia Dei; secus sacrilegium committeret. Ideoque bene est ut confirmandus antea confiteatur et Christi corpus sumat. Antiquitus etiam pueris dabatur confirmatio, sed declaravit Benedictus XIV. in sua constitutione 129. Eo quamvis, anni 1745 4, quod nunc confirmari non debet nisi ille qui usum rationis habet; saltem non ante septennium, ut catechismus romanus loquitur. Idem nihilominus pontifex 5, admisit cuma liis doctoribus confirmari posse puerum quum aliqua adsit caussa notabilis, ut si puer in periculo esset moriendi aut episcopus deberet multo tempore procul a dioecesi manere.

4. An autem non solum ordinandi sed et omnes christifideles sub gravi teneantur confirmationem recipere, fuit quondam dubitatum; sed hodie certum est quod tenentur. Benedict. enim XIV. in sua constitutione: Etsi pastoralis 6, declaravit quod fideles omnes monendi sunt ab ordinariis locorum eos gravis peccati reatu teneri, si, cum possunt, ad confirmationem accedere renuunt ac negligunt.

5. In hoc sacramento, necessario quoque et sub culpa gravi, requiritur patrinus, qui debet esse unicus et confirmatus sub culpa gravi et eiusdem sexus confirmandi et in actu confirmationis tenere debet manum dexteram super dexterum humerum confirmandi. Talis patrinus cognationem quoque contrahit spiritualem eodem modo quo baptismi patrini. Religiosi tamen et moniales patrini esse non possunt, uti habetur ex rituali romano, de patrinis in baptismo.

6. Ut autem intelligatur quam efficax sit hoc sacramentum ad fortitudinem spiritus fidelibus conferendam, satis est scire factum illud quod narrant d. Gregorius nazianzenus et


- 867 -


Prudentius1. Quadam die Iulianus apostata suis falsis diis offerre sacrificium volebat; iamque erant omnia parata: sed, in illo temporis puncto quo sacrificium erat offerendum, accidit quod cultri non incidebant, ignis illico extinctus fuit, et ministri evaserunt immobiles uti lapides. Sacerdos sacrificans tunc dixit: Baptizatus aliquis aut confirmatus hic est. Imperator interrogavit an inter astantes huiusmodi vir esset; et tunc in medium se protulit quidam iuvenis nuper confirmatus, qui animose imperatori dixit: Domine, ego sum confirmatus; et quia Deum rogavi ut sacrificii huius impietatem impediret, Deus me exaudivit. Iulianus attonitus et confusus a tali prodigio, sacrificium dereliquit et exivit e templo.




1 Sess. 7. can. 1.



2 Can. 75.



3 In decr. fid. p. 2.



4 T. 1. bull. §. 6.



5 De syn. l. 7. c. 10. n. 5.



6 To. 1. bullar. n. 57. §. 3. n. 4.

1 S. Gregor. or. 1. ad Tul. Prud. l. adv. Iud.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL