Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • CAP. IV. De sacramento eucharistiae.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 867 -


CAP. IV. De sacramento eucharistiae.

1. Plura de eucharistiae sacramento sunt mihi dicenda. In hoc sacramento Iesus Christus sub panis et vini speciebus nobis donat corpus et sanguinem suum, ut servetur in nobis, utque gratia sua et suus sanctus amor in nobis augeatur. Credendum itaque nobis est quod, protper verba consecrationis quae in missa sacerdos dicit panis et vinum propriam amittunt substantiam et in corpus et sanguinem Christi convertuntur, nil aliud de pane et vino remanens, nisi solae species apparentes, color nempe, sapor et figura, ita ut de fide sit quod in ss. altaris sacramento realiter adsit totus Iesus Christus cum suo corpore, anim aet divinitate.

2. Credere consequenter debemus quod Iesus Christus, dum est in coelo, reperitur etiam realiter et integre in omnibus terrae lcois ubi adest panis consecratus, et quod quando sacrosancta hostia dividitur, non dividitur Iesus Christus, sed integer in qualibet parte hostiae remanet, uti declaravit Trid. 2 et antea declararunt concilium nicaenum, apud Bellarm. 3, et concilium lateranense sub Innocentio III. 4.

3. Principalis huius sacramenti effectus est servare et perficere in nobis vitam animae spiritualem. Quemadmodum terrenus panis nutrit corpus, ita panis coelestis nutrit animam, facitque ut in divino excrescat amore. Est quoque antidotum quo liberamur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservamus, uti dicit Trid. 5. Effectus quoque huius sacramenti est nostrorum corporum resurrectio et glorificatio, quam in finali iudicio speramus iuxta id quod dixit Iesus Christus: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die 6. Sed effectus quem nos magis desiderare debemus est quod coniungit nos Deo: Qui manducat meam carnem..., in me manet, et ego in illo 7.

4. Ut autem sanctos hos consequamur effectus, opus est ut in gratia Dei simus; nam qui cum peccati mortalis conscientia Christi corpus sumit, recipit Iesum Christum, sed non recipit gratiam, imo recipit suae damnationis sententiam, uti loquitur apostolus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, enormissimum committens sacrilegium. Fertur quod quum quis in peccato mortali esset, ivit ut Christi corpus sumeret: sed quid accidit? Sacrosancta hostia evasit ut gladius qui ei gulam transverberavit; et illico ante altare occubuit. Horribilius hoc audite factum quod legitur in chronicis theresianis 8. Puella quoddam commisit peccatum quod prae rubore noluit confiteri, et postea ter Christi corpus sumsit; post tertiam communionem illico infelix obiit ante altare. Sed quid? facies eius non nigra sed omnino resplendens apparuit: unde omnes vocabant eam sanctam sanctam; ideoque fuit per totam regionem circumlata. Audite qui postea evenit, et timete corpus Christi semel cum peccato mortali sumere. Dum pius theresianus religiosus in sua cella erat, apparuit ei


- 868 -


angelus eadem nocte qua cadaver illius puellae erat adhuc in ecclesia et nondum sepultum. Angelus secum ad ecclesiam duxit religiosum, eique iussit ut illius defucntae puellae os aperiret. Obedivit religiosus, et reperiit in ore illius tres parvas hostias quas infelix illa in peccato receperat, easque posuit in pyxide: inde defunctae facies non amplius resplendens, sed nigra atque horribilis apparuit.

5. Sed ad rem nostram redeamus. Qui in peccato esset mortali, si Christi corpus sumere velit, non sufficit si contritionis actum eliceret, uti in recipiendis aliis sacramentis satis esset, sed prius confiteri debet et absolutionem recipere: si quis tamen grave commisisset peccatum eiusque oblitus fuisset, iamque ad altare perevenisset; ibique dicti peccati recordaretur, tunc, ad scandalum evitandum quod daret surgens ut ad confessarium rediret, sufficit ut contritionis actum eliciat, et postea Christi corpus sumat.

6. Haec quoad animam necessaria est dispositio. Quod vero ad corporis dispositionem attinet, opus est ut persona usque a media nocte sit ieiuna, sciliect ut nihil digestibile cibi aut potus deglutiverit: excipe si infirmitate ailqua mortis periculosa laboraret: quia tunc, quamvis non ieiuna, ss. viaticum recipere potest.

7. Hae sunt dispositiones omnino necessariae: sed ut quis maiori cum fructu Christi corpus sumat, necesse est habere animam etiam a peccatis venialibus purgatam, saltem ab illis quae sunt deliberata. Quare illae animae frigidae que continue venialia committunt nonsunt digane ut Christi corpus saepe suscipiant. Ad summum eis concedi potest ut singulis hebdomadis sumant, ut per sacramentum vim, ne in mortalia incidant, recipiant. E contrario personae illae quae venialia peccata deliberata non committunt et in Dei amore progredi desiderant, Christi corpus sumere saepius possunt, prut eis confessarius suadebit. Dicebat s. Franciscus Salesius quod Iesus Christus prae amore tantum se nobis donat, et ideo tantum prae amore illum suscipere debemus. Maior itaque dispositio est communionem recipere ut in amore erga Iesum Christum progrediamur.

8. Omnibus est notum, quemcumque christifidelem teneri sub gravi semel saltem in anno Christi corpus sumere, adimplendo praeceptum paschale intra dies quindecim, qui ad dominicam post octavam paschae computantur; et hoc sub poena interdicti ab ingressu ecclesiae et privationis ecclesiasticae sepulturae post mortem. Unusquisque pariter, cum mortis urget periculum, Christi corpus et sanctum Viaticum sumere tenetur: dico periculum, quia tempus exspectari non debet quando infirmus est ab omni spe derelictus; qui enim tale tempus exspectant facile iniicere possunt infirmum in discrimen moriendi quin Viaticum sumant, uti iam pluribus evenit.

9. Hisce itaque duobus temporibus, idest in paschate et in mortis periculo ad Christi corpus sumendum christianos teneri declaravit ecclesia. Sciendum tamen est quod difficulter in Dei gratia perseverat qui semel in anno sumit corpus Christi, sicuti faciunt aliqui suae aeternae salutis negligentes. Id experientia docet; et ratio probat quod diu hoc cibo divino anima carens difficulter resistendi tentationibus vim habebit et facile incidet in peccatum. Ss. sacramentum vocatur panis coelestis; quia quemadmodum panis terrenus corporis vitam servat, ita panis hic coelestis animae vitam servat. Quare unusquisque in singulas hebdomadas Christi corpus sumat. Illia tuem qui vitam ducunt spiritualem, faciunt orationem mentalem et etiam a venialibus deliberatis abstinent, pluries in hebdomada, confessario annuente, possunt Christi corpus sumere. Reliqui qui vitam tepidam agunt, ut saltem possint in gratia Dei se servare, bonum


- 869 -


est ut sumant corpus Christi singulis dominicis aut saltem bis in mense.

10. Pueri autem debent sumere corpus Christi statim ac intelligere possint, uti dicit s. Thomas 1, differentiam quae est inter panem coelestem et terrenum. Aliqui citius, serius aliqui intelligunt. Caeterum, ordinarie loquendo, hoc onus communionis nonincipit in pueris, nisi post nonum aut decimum aetatis annum, et differri nequit ultra annum duodecimum aut ad summum decimumquartum. Scimus tamen s. Carolum Borromaeum parochis iusisse curare ut pueri, statim ac ad decimum pervenissent annum, Christi corpus sumerent. Quod tamen ad moribundos pueros attinet, communiter dicunt doctores cum Benedicto XIV. 2, quod talis aetas non requiratur, sed sufficit si sint capaces confessionis.

11. Necesse est Christi corpus sumere, sed sumere (uti dictume st) in gratia Dei; secus communio evadet venenum aut, ut malius dicam, laqueus strangulans. Refert s. Cyprianus 3, quod quaedam christiana mulier, quum prae persecutionis timore actionem fidei contrariam fecisset, ut se celaret, ad ecclesiam venit et quin peccatum confiteretur, Christi corpus sumsit. Sed quid evenit? Sacra hostia remansit in gula, quae statim adeo intumuit ut infelix magno sui corporis tremore animam exhalaverit.




2 Sess. 13. can. 3.



3 De euch. c. 20.



4 Can. 1.



5 Sess. 13. c. 2.



6 Io 6. 55.



7 Ibid.



8 To. 1.

1 3. p. q. 80. n. 9. ad 3.



2 De syn. l. 7. c. 12.n. 3.



3 Serm. de lapsis.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL