Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • CAP. V. De sacramento poenitentiae.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 869 -


CAP. V. De sacramento poenitentiae.

1. Poenitentiae sacramentum illud est per quod peccata post baptismum commissa per confessarii absolutionem remittuntur. Facultatem enim remittendi peccata sacaerdotes a Iesu Christo receperunt prae illis verbis: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt 4. Ideoque concilium tridentinum excommunicat dicentes quod hoc sacramentum virtutem remittendi peccata non habeat. Peccator hoc sacramento non solum divinam gratiam recuperat, verum etiam merita bonorum operum quae fecit in gratia, quaeque per peccatum amiserat. Anima amplius maiorem vim ad tentationibus resistendum recipit: dicit enim tridentinum 5, quod cum iustificatione renovamur spiritu mentis nostrae. Hasque omnes gratias propter Iesu Christi passionis merita recipimus.

2. Ut hoc recipiatur sacramentum tria principaliter ex poenitentis parte requiruntur: nempe 1. peccatorum cum proposito ea amplius non committendi dolor; 2. integra commissarum culparum confessio; 3. satisfactio poenitentiae a confessario impositae. Ut tamen poenitens omnia sua pecacta confiteri de eisque verum dolorem concipere possit, opus est ut antea diligenter suam examinet conscientiam.




4 Io. 20. 23.



5 Sess. 6. can. 7.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL