- 869 -
§. 1. De examine conscientiae.
3. Examen hoc consistit in diligenter inquirendo peccata quae post ultimam
confessionem bene factam commisimus. In hoc examine plures quia nimium inquirunt, plures aili quia inquirunt
parum, deficiunt. Primi sunt scrupulosi, qui se semper examinant et numquam
acquiescunt et ita deficiunt in curando ut suorum defectuum verum dolorem
concipiant verumque propositum se ad meliorem frugem reducendi: amplius, pro
scrupulosis odiosum redditur hoc sacramentum ita ut, cum ad exedram ad
confessionem exsequendam se conderant, videatur eis ire ad martyrium. Hoc
confessionis examen non necessarium est ut sit diligentissimum, sed sufficit
quod sit diligens: satis est igitur ut persona attento animo consideret, ut
pecactorum omnium quae post ultimam confessionem commisit recordetur. Haec tamen diligentia poenitentis conscientiae
accommodata esse debet. Si multo ab hinc tempore confessus non fuit et in plura
mortalia incidit peccata, maiori opus est diligentia; minori vero, si nuper
- 870 -
confessus fuit et pauciora commisit peccata. Et si, diligenti examine
peracto, alicuius quis non recordaretur peccati omniumque pecactorum quae
commisit dolorem habuit generalem, peccatum illud oblitum ei quoque remittitur;
tantumque tenebitur confiteri illud quando illius meminerit et iterum confiteri
vult. Quando confessarius huiusmodi animabus scrupulosis dicit quod amplius
seipsas examinare non opus est aut quod amplius eadem in confessione non
repetant, debent ipsae tacere atque obedire. Dicebat s. Philippus Nerius: Illi qui in via Dei proficere desiderant
obediant confessario, qui in loco Dei est: qui ita facit pro certo habeat quod
suarum actionum Deo rationem non reddet 1. Et s. Ioannes a Cruce dicebat: Non contentum esse de eo quod confessarius dicit est superbia et fidei
defectus 2. Maxime quia Dominus, de suis loquens ministris, dixit: Qui vos audit, me audit.
4. Sed utinam et omnes essent scrupulosi! plerumque tales
homines delicatae sunt conscientiae; obediunt et sunt in tuto. Malum est quod
plerique tot scrupulos non faciunt, mortalia peccata sine numero committunt,
eorumque obliviscuntur, et postea vix confitentur illa sola quae in ipso
confessionis actu in eorum mentem veniunt; unde quandoque ne medietatem quidem
eorum dicunt. Huiusmodi confessiones nil penitus valent; imo melius est eas non
facere. Refert quidam historicus, Nicius Erithraeus, quod quidam iuvenis qui
simili modo confessus fuerat, morti proximus, confessarium vocavit; sed,
antequam confessarius veniret, venit daemon eique videre fecit longum indicem
peccatorum quae in transactis confessionibus prae examinis defectu dereliquerat;
unde infelix de sua salute desperavit et, quin confiteretur, ab hac vita
migravit.
5.
Boni christiani quotidie sero conscientiam examinant actumque faciunt doloris.
Pius quidam religiosus, quem, quia morti proximum, monuit superior ut confiteretur,
respondit: Benedictus sit Deus quia usque
a triginta annis quotidie conscientiam meam examinavi et quotidie confessus fui
uti si in aliquo exi llis diebus mori debuissem. Saltem, filii mei, quando
aliquis vestrum confiteri debet, in aliquo ecclesiae remoto loco se collocet;
ante omnia gratias agat Deo, a quo usque ad illam horam fuit exspectatus; inde
Deum roget ut numerum et pondus peccatorum quae commisit faciat ut cognoscat:
incipiat postea considerare loca in quibus mansit, personas cum quibus
consuetudinem habuit, occasiones in quibus fuit usque ab ultima confessione; et
in hunc modum peccata omnia cogitationum, verborum et operum, quae tali tempore
committere potuit, animadvertet. Praecipue se examinet super omissionis
pecactis, praesertim si est paterfamilias, magistratus etc., qui omissiones
plerumque non confitentur. Sed, ut quis distinctius suam examinet concientiam,
si plures peccatorum species commiserit, optimum erit si, Decalogi praecepta
prae oculis habendo, consideret in quod ipsorum peccaverit.
6. Si
quis in aliquod cecidit peccatum mortale, statim confiteatur; omni enim
temporis momento mori potest et ad infernum damnari. Confitebor postea in paschate aut in Domini nativitate. Et si intra
hoc tempus improvisa morte morieris? Spero
in Deo quod non. Sed si morieris? Quot dicebant: Postea, postea, et nunc sunt in inferno! venit enim mors, et
confiteri non potuerunt. Refert d. Bonaventura in vita s. Francisci 3,
quod, quum sanctus per diversa loca concionabatur, a quodam viro nobili in
domum fuit receptus. D. Franciscus pare gratitudine eum Deo commendavit, eique
Deus revelavit quod nobilis ille erat in peccato, et mors prope erat. Sanctus
illico vocavit eum fecitque ut socio suo sacerdoti confiteretur - 871 -
retur:
inde ut ad mensam nobilis ille accubuit, primo bolo quem sumere volebat,
subitanea morte fuit interfectus.
7. Refert
ven. Beda quod quidam vir, antea Deo devotus, sed postea refrigescens, in
mortale peccatum incidit, quod de die in diem confiteri protrahebat. In gravem
delapsus fuit morbum, et etiam protrahebat, dicens quod postea cum maiori
dispositione confiteretur. Sed ultionis hora iam venit; etenim mortale symptoma
ei supervenit in quo videbatur ei sub pedibus infernum habere. Postquam rediit
illi animus, circusmtantes suadebant eum ut confiteretur. Respondit ille: Tempus
amplius non est; ego sum damnatus. Illi animare eum pergebant; sed ipse
dixit: Tempus vos amittitis: ego sum
damnatus: en infernus apertus, in quo video Iudam, Caipham illosque qui Iesum
Christum interfecerunt, et prope ipsos video locum meum; quia ego, ipsorum ad
instar, sanguinem Iesu Chrsiti sprevi, tanto tempore confessionem protrahendo. Et
hoc modo, quin peccata confiteretur, obiit infelix, ita ut sepultus fuerit,
tamquam canis, extra ecclesiam, quin pro eius anima oraretur 1.
8. De
peccatis vero venialibus loquendo, bonum est ea confiteri, quia per confessarii
absolutionem etiam venialia remittuntur. Sed obligatio ea confitendi non adest;
venialia enim remitti possunt, quemadmodum dicit Tridentinum, prae aliis
remediis, uti per contritionis aut amoris actus aut per orationis dominicae
recitationem.
9. Et
prae aqua benedicta remittuntur peccata venialia? Maxime, non directe epr se
sed indirecte per impetrationis modum; quia ecclesia aquae benedictione
fidelibus eam sumentibus impetrat actus poenitentiae et amoris, quibu spostea
peccata delentur. Unde post sumtam aquam sanctam prodest illico elicere amoris
et doloris actus, ut prae istis actibus Dominus omnia nobis venialia peccata
remittat. Prodest quoque aqua benedicta ad disponendum nos ad pietatem, et ad
expellendas daemonis tentationes, praesrtim in hora mortis. Narrat Surius quod
quidam monachus morti proximus priorem suum rogavit ut nigram avem quae in
fenestra erat expelleret. prior fenestram aqua sancta aspersit, et avis, quae
erat daemonium, aufugit. Idem narratur a patre Ferrerio de quodam monacho
cluniacensi, qui morti proximus cubile suum plenum daemoniis vidit, sed
benedictam aquam aspergens, statim illa evanuerunt 2.
10. Sed
sermone progrediamur. De examine circa mortalia et circa venialia iam locuti
fuimus. Sed si quis cum dubio operaretur, an actus ille quem facit mortale sit
vel veniale peccatum, quod peccatum committit? Mortale committeret peccatum,
quia exponit se in periculum graviter in Deum delinquendi. Unde opus est ut, antequam operetur, dubium deponat: et
si de praterito ita non fecit, opus est ut confiteatur saltem ut est ante Deum.
Pro scrupulosis tamen, qui in omni re dubitant, aliter est dicendum; hi enim
debent confessario obedire, quando eis iubet ut omnia dubia deponant, et contra
scrupulum operentur: exacte obediant, secus reddentur inutiles et inhabiles ad
quamcumqeu rem spiritualem.
11.
Antequam sermone progrediamur, unumquemque hortor ut, nisi adhuc fecerit,
peccata omnia quae umquam in sua vita commisit confiteatur: et non solum pro
illis loquor qui sacrilege confessi sunt aliqua peccata omittentes, aut qui
invalide confessi sunt quia debitum examen non fecerunt aut verum non habuerunt
dolorem; verum etiam de unoquoque qui ad bonam vitam se recipere velit. Ad hoc
confessio generalis plurimum prodest. S. Margarita de Cortona, postquam se Deo dedit,
omnia peccata sua confessario aperuit, et adeo cara Deo evasit ut Dominus eam
alloqueretur vocaretuqe eam: Peccatrix
mea, paupercula mea. Quadam die illa
humiliter a - 872 -
Deo petiit, dicens: Domine,
quando vocabis me: filia mea? Iesus Christus respondit: Quando totius vitae tuae generalem peregeris
confessionem, tunc vocabo te: filia mea. Margarita tunc omnia quaecumque
fecit peccata confessario aperuit, et usque ab eo tempore Iesus Christus eam
semper filiam vocavit.
|