- 872 -
§. 2. De dolore.
12. Peccatorum dolor est adeo ad remissionem necessarium ut sine eo ne Deus
quidem (saltem iuxta providentiam possit: Nisi
poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis 1. Dari potest ut
quis salvetur quin suam examinet conscientiam et quin peccata confiteatur,
quemadmodum esset quando actum contritionis vere haberet, et tepus aut sacerdos
cui confiteretur deesset; sed dari non potest ut sine dolore salvus esse
possit. Et hic quorumdam est error, qui, dum ad confessionem se praeparant,
incumbunt tantum ut peccatorum recordentur, et nil penitus incumbunt ut verum
concipiant dolroem. Dolorem hunc instanter a Deo petere debemus, et antequam ad
exedram ad confessiones exequendas nos conferamus, unam angelicam salutationem dicamus Mariae virgini dolenti, ut veram
peccatorum nostrorum nobis impetret poenitentiam. Ut vero dolor potens sit ut peccata nobis remittantur,
quinque opus est habeat conditiones, scilicet ut sit verus, supernaturalis,
summus, universalis et fiducia factus.
13.
Et 1. dolor debet esse verus, scilicet
ut non sit dolor tantum oris sed cordis quoque. En qualis debet esse dolor, uti Tridentinum docet: Animi dolor ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non
peccandi de caetero 2. Opus est ut anima verum concipiat dolorem,
veram displicentiam, veram amaritudinem de peccato commisso, atque illud
detestetur et abhorreat, uti dicebat poenitens rex Ezechias: Recogitabo tibi omnes annos meos in
amaritudine animae meae 3.
14. 2.
Debet esse dolor supernaturalis, idest
ut a supernaturali et non a naturali motivo oriatur, uti esset quum peccati sui
aliquem poeniteret quia dmanum suae sanitati aut rei aut famae suae attulit:
hoc motivum esset naturale, quod ad nihilum valet. Ergo doloris motivum
supernaturale debet esse; poenitere debemus peccati aut prae eiusdem
tupritudine, aut quia infinitam Dei bonitatem offendimus, aut quia promeruimus
infernum, aut paradisum amisimus, eritque aut dolor perfectus contritionis aut
imperfectus attritionis, quemadmodum inferius dicemus.
15. 3.
Dolor debet esse summus: non ideo
intelligitur quod debet esse dolor sociatus lacrymis et sensibilitate positiva;
sufficit enim ut sit cum voluntate appretiativus, scilicet ut nobis displiceat
offensio facta Deo plusquam quodcumque aliud malum quod nobis evenire
potuisset. Animadvertant hoc timidae illae animae quae moleste ferunt quod
peccatorum dolorem sensibiliter non sentiunt. Satis est ut eas poeniteat, cupientes potius omnia
amisisse quam in Deum peccavisse. S.
Theresia normam praescripsit qua cognosci potest an anima verum suorum
peccatorum dolorem habeat. Si enim verum habet propositum et vult potius
amittere omnia quam gratiam dei, tunc peccatorum suorum procul dubio verum
habet dolorem.
16. 4.
Dolor debet esse universalis omnium
gravium peccatorum, ita ut nullum sit mortale peccatum quod anima super omne
malum non detestetur. Dixi peccatum
mortale; quia quoad venialia necesse none st ut ad unius venialis peccati
remissionem assequendam debeat homo venialium omnium poenitere; potest enim
unum sine alio remitti, dummodo illius verus dolor habeatur. De caetero,
quodcumque peccatum, mortale sit vel veniale, - 873 -
a Deo remitti nequit,
nisi illius verum homo habeat dolorem. Considerent hoc illi qui sola venialia
absque dolore confitentur; eorum enim confessiones sunt invalidae: unde quando
volunt absolutionem recipere, opus est ut alicuius saltem ex venialibus ilils
quae confitentur eos vere poeniteat, aut aliam certam materiam ponant,
confitendo nempe aliquam praeteritae vitae culpam, cuius verum habeant dolorem.
17. Hoc
in venialibus locum habet; sed quod ad mortalia peccata attinet, necesse est ut
omnium verus dolor, verumque habeatur propositum; si secus factum fuerit,
nullum remittetur peccatum. Ratio est quia nullum mortale remittitur peccatum
sine infusione gratiae in anima: sed ista gratia cum peccato mortali esse non
potest; ideoque nulla culpa gravis potest alicui remitti quin omnia
remittantur. Dicitur de s. Sebastiano martyre, qui infirmitates signo crucis
sanare solebat, quod quadam die croatium infirmum adiit, eique sanitatem
promisit, dummodo idola, quae habebat, ureret. Idola croatius ussit, sed unum
sibi carius servavit, ideoque non convaluit; postea querebatur sancto, qui ei
dixit quod nihil ei profuit idola alia ussisse, quippe quia unum sibi
reservavit. Et ita animae non prodest plura alia peccata detestari, nisi omnia
detestetur. Necessarium tamen non est ut qui plura mortalia peccata commisit,
unum post aliud detestetur: sufficit enim, si omnia mortalia, uti gravem
offensam Dei, generali cum dolore detestetur; et hoc modo oblitum etiam
remittitur peccatum.
18. 5.
Dolor debet esse cum fiducia factus, scilciet
una cum spe remissionem obtinendi: alias similis esset dolori damnatorum in
infernum, quos etiam suorum peccatorum, sed sine spe remissionis, poenitet, eos
enim poenitet non qua sua peccata sunt offensae Dei, sed quia caussa sunt
poenarum quas perferunt. Iudam quoque suae proditionis poenituit: Peccati tradens sanguinem iustum 1.
Sed quia in remissione non confidit, desperatus arboreque suspensus occubuit.
Cain quoque peccatum quod commisit, Abel suum fratrem interficiendo, cognovit,
sed de remissione desperavit, dicens: Maius
est peccatum meum quam ut veniam merear 2. Ideoque
fuit ad infernum damnatus. Inquit s. Franciscus Salesius quod verorum
poenitentium dolor pace et consolatione plenus est; quia quo magis verus
poenitens dolet in Deum peccavisse, eo magis sibi culpas condonari confidit,
eoque magis eius consolatio augetur. Hinc dicebat s. Bernardus: Domine, si
tam sulce est flere pro te, quid erit gaudere de te?
19.
Conditiones has igitur debet habere dolor ut ad
remissionem a Deo in confessione obtinendam disponat. Scire tamen opus est
bifariam hunc dolorem esse, perfectum scilicet et imperfectum. Dolor perfectus, contritionis dolor vocatur: imperfectus vero vocatur dolor attritionis. Contritio est quando quis dolet
de peccato, quia fuit offensa Dei. Dicunt theologi contritionem esse actum
formalem perfecti amoris Dei. Qui enim contritionem habet, ab amore, quo Dei
bonitatem amat, movetur ut doleat se in Deum peccavisse: ideoque ante
contritionis actum iuvat amoris actum erga Deum elicere hoc modo: Deus meus, quia infinita es bonitas, super
omnia te amo; et quia te amo, in te peccavisse super omnia doleo.
20.
Attritionis autem dolor est quando quis dolet
offendisse Deum prae minus perfecto motivo, scilicet propter peccati
turpitudinem aut propter damnum quod sibi intulit peccatum, scilicet propter
infernum quem assequutus est aut propter paradisum quem amisit. Contritio
itaque est peccati dolor propter iniuriam Deo factam attritio vero est dolor offensionis
factae Deo propter malum quod nobis evenit.
21. Prae contritione
illico recipitur gratia antequam sacramentum per confessarii
- 874 -
absolutionem suscipiatur, dummodo poenitens intentionem habeat saltem
implicitam sacramentum recipiendi. Ita habemus ex concilio tridentino: Docet (s. synodus), etsi contritionem hanc aliquando caritate perfectam esse contingat
hominemque Deo reconciliare priusquam hoc sacramentum actu suscipiatur etc. 1. Attritione autem non recipitur gratia, nisi
quando actu absolutio recipiatur, uti ex eodem concilio habetur: Quamvis (attritio) sine sacramento poenitentiae per se ad iustificationem perducere
peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae
impetranda disponit 2. Illud disponit
intelligitur uti communissime explicat p. Gonet et alii, de dispositione
proxima cum qua gratia in sacramento recipitur, nec de remota dispositione
intelligi potest: attritio enim etiam extra confessionem actus est bonus et ad
gratiam disponit. Sed concilium de illa loquitur dispositione quam habet
attritio in sacramento (poenitentiae); unde
necessario de proxima dispositione est intelligendum.
22.
Quaeritur an ad peccatorum absolutionem recipiendam necesse sit ut attritio
coniuncta sit cum amore inchoato, qui
quoddam est amoris principium. Nullu dubium est quin ad iustificationem hoc
amoris principium requiratur. Ipsum enim concilium docet unam ex
dispositionibus quam habere debent peccatores ut in gratiam cum Deo redeant,
esse ut Deum diligere incipiant: Deum
tanquam iustitiae fontem diligere incipiunt 3. Quale tamen hoc
amoris principium esse debeat dubitatur. Volunt aliqui quod esse debet actus
amoris praedominantis, ita ut Deum super omnia amet peccator: sed non bene
ratiocinantur; qui enim Deum amat super omnia, amore perfecto Deum amat, et
amor perfectus peccatum remittit et destruit. Proscripta fuit ab Alexandro
VIII. propos. 27. Michaelis Baij dicens quod amor erga Deum una cum peccato
esse potest: Caritas illa quae est
plenitudo legis non semper est coniuncta cum remissione peccatorum. Sed quis amor est ille quo lex adimpletur? amor est
praedominans quo Deus super omnia diligitur. Docet s. Thomas quod, amando Deum
super omnia, adimplemus Iesu Christi praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo 4. En sancti
verba: Cum mandatur quod Deum ex toto
corde diligamus, datur intelligi quod Deum super omnia debemus diligere 5.
Qui ergo Deum super omnia diligit
nequit esse in peccato. Quod probat Angelicus alio in loco 6 ubi dicit:
Actus peccati mortalis contrariatur
caritati, quae consistit in hoc quod Deus diligatur super omnia: unde docet
quod caritas non potest esse cum peccato
mortali. Pluribus praeterea
Scripturae textibus affirmatur quod amans Deum a Deo amatur: Ego diligentes me diligo 7. Qui autem diliget me, diligetur a Patre meo,
et ego diligam eum 8. Qui
manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo 9. Caritas operit
multitudinem peccatorum 10.
23. Hinc
est quod quaelibet contritio (quae quoque, ut superius diximus, est caritatis
actus) quamvis in gradu remisso, dummodo ad esse contritionis perveniat, gravia
omnia peccata remittit: unde scripsit idem magister angelicus: Quantumcumque parvus sit dolor, dummodo ad
contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet 11.
24. Hinc
colligere est quod pro amore inchoato attritioni
coniuncto praedominans amor intelligi nequit; quia licet sit amor remissus et
non intensus, etiam perfectus esset amor, ideoque non esset attritio sed
contritio. Unde si talis amor esset necessaruis, quicumque poenitens ad
confessionem iam absolutus accederet, et hoc modo poenitentiae sacramentum non
amplius - 875 -
esset sacramentum mortuorum sed vivorum, et absolutio non
esset vera absolutio, sed potius absolutionis iam factae simplex declaratio,
quemadmodum Lutherus volebat, quod dici nequit iuxta id quod declaravit
Tridentinum 1. Qua de caussa, quoad amoris principium quod attritionem
debet comitari, necesse non est ut sit amor praedominans, sed sufficit ut
simplex sit amoris principium, prout est timor poenarum aeternarum: Timor Dei initium est dilectionis 2.
Principium quoque amoris est voluntas Deum deinceps non offendendi, nec non
spes veniae bonorumque aeternorum, quae Deus poenitentibus pollicetur,
quemadmodm dicit s. Thomas: Ex hoc quod
per aliquem speramus bona, incipimus ipsum diligere 3. Ideoque
bonum est, cum ad exedram ad aperiendas confessiones accedimus, cum doloris
actu actum spei coniugere, quo speramus quod propter Iesu Christi merita
peccata nobis condonentur. Dicit etiam Tridentinum quod cum hac spe debet se
poenitens praeparare ad peccatorum suorum remissionem a Deo obtinendam: Fidentes Deum sibi propter Christum
propitium fore 4.
25.
Animadvertatur tamen quod ad attritionis dolorem non sufficit timor
suppliciorum temporalium, quibus etiam in hac vita peccatores Dominus punit.
Dicunt enim dd. quod quemadmodum peccati mortalis aeterna est poena, ita
doloris motivm poenarum aeternarum supplicium esse debet. Animadvertatur
amplius quod in doloris attritionis actu non sufficit ut peccatorum tantummodo
poeniteat quia infernum promeruit, sed poenitere etiam debet offendisse Deum
per infernum quem promeruit. Animadvertatur denique id quod Tridentinum dicit,
quod attritionis actus sociatus esse debet non solum cum spe veniae, sed etiam
cum voluntate amplius non peccandi: Cum
spe veniae excludens voluntatem peccandi 5. Unde est quod si quis
peccatorum suorum propter infernum, quem promeruit, poeniteret, sed tali
dispositione ut, si infernus non esset, peccare non desineret, dolor hic ad
nihilum valeret, imo prae sua mala voluntate culpabilis esset. En igitur quomodo
attritionis actus est eliciendus: Deus
meus, quia meis cum peccatis paradisum perdidi, infernumque promerui per totam
aeternitatem, supra omne malum me poenitet te offendisse. Contritionis vero
actus sequenti modo fit: Deus meus, quia
tu es bonitas infinita, te super omnia ego amo; et quia te amo, offensionum
omnium quas tibi summo bono feci me super omnia poenitet: Deus meus, numquam
amplius: potius mori volo, quam te denuo offendere. Et hic consideretur
quod quamvis sola attritio, uti dictum est, ad gratiam in hoc sacramento
obtinendam sufficiat, quisque tamen poenitens qui vult confiteri peccata,
contritionis actum etiam debet addere et pro maiori sua securitate et pro
maiori sua utilitate.
|