- 875 -
§. 3. De proposito.
26. Dolor necessario semper proposito coit. Animi
dolor ac detestatio de pecacto commisso, cum proposito non peccandi de cetero 6.
Verum peccatorum dolroem
nemo habere potest, nisi nisimul propositum verum amplius Deum non offendendi
habeat. Ut tamen verum sit hoc
propositum, necesse est ut tres habeat conditiones, scilicet ut sit firmum,
universale et efficax.
27.
-1. Et primo debet esse firmum, ita
ut poenitens omne malum potius pati quam in Deum peccare firmiter proponat.
Dicunt aliqui: Pater, Deum amplius
offendere nollem, sed occasiones et debilitas mea faciunt me relabi. Fili
mi, tu verum non habes propositum, ideoque dicis: Vellem, vellem. Scito tamen quoad huiusmodi hominum plenus est
infernus. Non est propositum hoc quod habes, sed inanis est velleitas. Verum
propositum, ut superius dixi, - 876 -
est voluntas firma et deliberata,
quodcumque malum potius tolerandi quam iterum in peccatum relabendi. Verum est
quod adsunt occasiones, nosque debiles sumus, praesertim si in aliquo peccato
assueverimus, et e contrario daemon potens est; Deus tamen daemone est
potentior, et cum Dei auxilio omnes inferni tentationes debellare possumus. Omnia possum in eo qui me confortat, dicebat
s. Paulus 1. Verum est quod debemus de nostra debilitate timere, de
nostris viribus diffidendo; debemus tamen in Deo fidere, prae eius eum gratia
impetus omnes inimicorum nostrorum superabimus: Laudans, invocabo Dominum, dicebat David, et ab inimicis meis salvus ero 2. Qui in tentationibus se Deo commendat numquam in peccatum
incidet: Sed, pater me Deo commendavi,
attamen tentatio sequitur. Et
tu insiste in quaerendo a Deo auxilium usquedum tentatio persistit, et nusquam
incides in peccatum. Fidelis autem Deus
est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis 3.
Pollicitus est Deus auxilium suum petentibus praebere: Omnis enim qui petit, accipit 4; et pollicitus est omnibus,
tam iustis quam peccatoribus: Omnis qui
petit, accipit. Unde qui peccat excusari nequit; quia, si se Deo
commendaret, suam ipsi Deus manum porrigeret, eumque, ut in peccatum non
incideret, substineret. Qui ergo in mortale
peccatum incidit, propter propriam culpam incidit, aut quia a Deo auxilium
quaerere non vult, aut non vult Dei auxilio uti.
28. -2.
Propositum debet esse universale, vitandi
scilicet quodcumque peccatum mortale. Sauli iussit Deus ut interficeret omnes amalecitas eorumque pecora, greges
et armenta et omnes res eorum ureret. Quid
tamen fecit Saul? Plures homines pluraque
armenta interficere, pluresque res urere fecit; regis tamen vitam resque
pretiosiores servavit, et ob hanc imperii detrectationem a Deo promeruit
maledici. Uti Saul fecit, ita quamplures faciunt poenitentes; aliqua proponunt
peccata vitare, non tamen periculosas quasdam amicitias, quaedam bona quae
religio eis est quominus retineant, et quaedam odia in proximum. Hi volunt cor dividere medium Deo mediumque daemoni;
acquiescit daemonium, Deu tamen non acquiescit. Notum est quod fecit Salomon, qui, quum duae mulieres
contenderent cuius esset parvulus ille qui vivus remanserat, dixit: Dividite infantem vivum 5. Tunc
illa quae vera mater non erat tacuit et acquievit; sed quae vera mater erat
dixit: Nequaquam; si filius meus mori
debet, acquiesco quod potius eum illa habeat. Et ex hoc cognovit Salomon
quae esset vera mater, eique tradidit puerum. Ita daemon, quia pater noster non
est sed noster inimicus, partem aliquam cordis nostri habere contentus est;
Deus tamen, qui verax noster non est sed noster inimicus, partem aliquam cordis
nostri habere contentus est; Deus tamen, qui verax noster pater est, non
acquiescit, nisi totum habeat. Nemo
potest duobus dominis servire, dixit Iesus Christus: hos qui duobus dominis
servire volunt Deus non admittit; unicus dominus noster esse vult, et cor
nostrum insimul cum daemonio possidere iure merito recusat.
29. Ad
rem tamen redeamus Propositum debet esse universale,
omnia scilicet mortalia peccata vitandi. Dico mortalia; quia quoad venialia aliquis propositum habere potest unum
veniale peccatum vitandi, et aliud non, et cum tali proposito bona potest esse
confessio. Animae vero quae Deum timent, propositum habent fugiendo omnia
venialia deliberata; et quoad venialia indeliberata, scilicet sine plena voluntate
commissa, attinet, proponuunt pauciora quo possunt committere: omnia enim
venialia indeliberata vitare prae naturali nostra debilitate est impossibile.
Maria ss. tantum (uti in principio diximus) ab omni peccato veniali etiam
indeliberato fuit immunis, - 877 -
quemadmodum declaravit Trid. 1 ubi
dixit impossibile esse in tota vita
peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio,
quemadmodum de beata Virgine tenet ecclesia. Et hoc unum est ex
validioribus argumentis quo probatur quod divina Mater a culpa originali fuit
immunis; si enim ea contaminata fuisset, naturaliter a quocumque veniali
peccato etiam indeliberato immunis esse non potuisset. Sermone tamen
progrediamur.
30. 3-
Propositum debet esse efficax, nempe
ut homo omnia media ad peccata vitanda eligat; et magis necessarium medium est
occasiones, in quibus in peccata relabi quis posset, fugere et removere. Hoc est maxime considerandum; si enim homines pravas
occasiones vitare curarent, a pluribus peccatis abstinerent, pluresque animae
non damnarentur in infernum. Daemon sine occasione parum lucratur: sed quando
quis ultro se occasioni exponit, praesertim cum de inhonestis est peccatis, est
moraliter impossibile quod in peccatum non incidat.
31.
Distinguendum tamen est inter proximam et remotam occasionem. Occasio remota illa est quae invenitur undique
sive in qua homines raro incidunt in peccatum. Occasio proxima ea est quae per
se ordinarie ad pecandum inducit; uti esset in iuvenibus qui saepe absque
necessitate cum mulieribus mali odoris conversantur. Occasio proxim avocatur
etiam illa in qua aliquis saepe incidit in peccatum: occasiones quaedam quae
pro multis proximae non sunt, erunt proximae pro aliquo qui prae sua prava inclinatione
aut prae sua mala consuetudine pluries in idem prolapsus est peccatum. Sunt
itaque in occasione proxima 1. illi qui domi aliquam foeminam, cum qua rem
habuerunt, retinent; 2. qui in aliqua taberna aut domo saepe se inebriaverit
vel ceciderit in rixas, actus, verba aut cogitationes obscoenas; 3. qui in ludo
saepe in fraudes aut in rixas aut blasphemias prorupit: omnes hi absolvi
nequeunt, nisi occasionem fugere firmiter proponant; quia sese talibus obiicere
occasionibus, licet aliquando non peccarent, grave est pecatum. Et quando
occasio est voluntaria et est actu in esse,
uti in sua instructione docuit s. Carolus Borromaeus, poenitens absolvi
nequit, nisi prius auferat occasionem, qum enim opus occasionem auferendi sit
maxime arduum, si poenitentes, antequam absolutionem recipiant, eam non
auferunt occasionem, post absolutionem difficulter auferent.
32. Eo
minus capax est absolutionis ille qui occasionem auferre nollet, et tantum in
peccatum illud amplius non incideer promitteret. Dic mihi, frater mi: efficere
potes ut stuppa igni superposita non ardeat? et quomodo confidere potes te in
occasionem coniicere et non peccare? Et
erit fortitudo vestra, dicit propheta, ut
favilla stuppae.... et succedentur utrumque simul, et non erit qui extinguat 2. Semel coactus fuit daemon dicere quae sacra
concio ei magis displicebat: respondit: Sacra
occasionis concio. Dummodo non removeatur occasio, nil quicquam daemonem
deturbant proposita, promissiones et iuramenta; usquedum enim non aufertur
occasio, peccatum non cessabit. Occasio, praesrtim in inhonesta materia, est
veluti quoddam velum quo obtenduntur oculi, ita ut neque Deum, neque infernum,
neque paradisum videamus. Denique occasio excaecat; et cum quis caecus est,
quomodo per paradisi vias incedere poterit? In inferni viam se dabit, quin
sciat quo eat: et quare? quia non videt. Opus
est igitur ut qui in occasione est eam auferre conetur; secus erit semper in
peccato.
33. Et
hic monere oportet quod pro aliquibus magis propensis aut consuetis magis in
aliquo vitio, praesertim in inhonesto, sunt proximae aut quasi proximae
occasiones quaedam quae pro aliis erunt remotae; unde, si eas non
- 878 -
auferant, in eadem semper scelera relabentur.
34. Sed, pater (dicet aliquis), non possum ab illa persona discedere; domum
illam sine gravi meo damno derelinquere non possum. Ergo vis dicere
occasionem tuam non voluntariam sed necessariam esse? Et si necessaria est,
oportet ut saltem, nisi eam derelinquere velis, cures ut e proxima evadat
remota prae mediis quae adhibebis. Ecquae sunt ista media? Tria sunt:
sacramentorum frequentia, oratio et fuga familiaritatis cum illa cum qua rem
habuisti. Sacramentorum confessionis et communionis frequentia optimum esset
remedium; scire tamen opus est quod in proximis necessariis incontinentiae
occasionibus magnum remedium est absolutionem suspendere, ut poenitens in aliis
mediis exequendis omnem adhibeat diligentiam, scilicet ut frequenter se Deo
commendet et illius personae familiaritatem devitet: opus est ut usque
diluculo, quando surgit e lecto, propositum non peccandi renovet. Et non solum
mane, sed pluries in die roget Dominum ante ss. sacramentum aut ante
crucifixum, et roget etiam Mariam ss., ut auxilium, ne in peccatum iterum
incidat, recipiat. Aliud in quod maxime debet incumbere est ut quamcumque
familiaritatem cum complice auferat. Numquam cum illa remotis aliis
conversetur, numquam faciem eius intureatur, et numquam cum ea loquatur; et si
ob meram necessitatem cum illa conversari sit opus, invitissime faciat;
fastidiosissimum se ostendendo; et hoc est illud quod maioris est ponderis,
nempe ut efficiatur ut occasio quae erat proxima evadat remota. Sed hoc
difficulter exequitur qui iam absolutus fuit; ideoque in huiusmodi casibus
absolutionem protrahere expedit, usquedum occasio e proxima evadat remota: sed
ut tales occasiones reddantur remotae, non sufficiunt neque octo neque
quindecim dies, sed maiori tempore est opus.
35. Sed
si umquam cum omnibus his remediis poenitens semper in peccata relaberetur,
quodnam remedium erit? Tali casu remedium ab evangelio praebetur: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue
eum et proiice abs te 1. Melius est, dicit Dominus, oculum non
habere, quam habere eum et ire in infernum. Ergo tali casu aut opus est omnino
ab occasione discedere aut in infernum certissime damnari.
|