Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • CAP. V. De sacramento poenitentiae.
      • §. 4. De confessione.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 878 -


§. 4. De confessione.

Ad peccatorum tandem confessionem progrediamur. Confessio, ut sit bona, esse debet integra, humilis et sincera.

SECTIO I. Confessio debet esse integra.

36. Qui Deum peccato mortali offendit nullo ali oremedio damnationi suae mederi potest quam confitendo peccatum. Et si eius toto corde doleo? si in tota mea vita poenitentiam ago? et si in solitudinem me confero ibique herbis tantum vescar et in terra dormiam? Quicquid vis, facere potes; nisi pecactum quod tibi in mentem venit confitearis, illud tibi nequit condonari. Dixi: peccatum quod in mentem venit; si enim sine tua culpa esses eius oblitus, quotiescumque peccatorum omnium generalem habuisti dolorem, peccatum illud tibi indirecte condonatum est. Debes tamen confiteri illud cum eius memineris. Sed si illud ultro tacuisti, tunc non solum peccatum illud confiteri debes, sed omnia alia; qui confessio illa nulla fuit atque sacrilega.

37. Proh maledicte rubor! quot infelices animae prae rubore hoc in infernum mittuntur! Hoc illud erat quod s. Theresia concionatoribus inculcabat: Dicite (aiebat), sacerdotes mei, dicite ad populum quod prae pravis confessionibus maior christianorum pars damnatur in infernum.

38. Quidam Socratis discipulus quodam die ingressus erat in domum cuiusdam mali odoris mulieris; quum vero ex illa egredi vellet, magistrum suum transeuntem vidit; unde, ne ab illo videretur, in illius domum se denuo recepit.


- 879 -


Socrates autem, qui eum iam viderat, faciem suam exerens intus illius domus ianuam, ei dixit: Pudor est in hanc domum ingredi, sed pudor non est ab hac domo egredi. Simili modo peccatoribus ego dico: dili mi, pudor est peccatum committere, sed pudor non est se a peccato liberare confitendo illud: Est confusio adducens pecactum, et est confusio adducens gloriam et gratiam 1. Confusio illa fugienda est quae nos reddit Dei inimicos, non vero illa quae ob peccati confessionem facit ut Dei gratiam et gloriam paradisi recuperemus.

39. Quid pudoris? quid pudoris? Fuitne pudor tot personis, tot sanctis poenitentibus, s. Mariae Magdalenae, s. Mariae aegyptiacae, s. Margaritae de Cortona propria confiteri peccata? Earum confessiones eis acquirere fecerunt paradisum, ubi nunc tamquam illius regni reginae Deo fruuntur, et in aeternum fruentur. S. Augustinus, cum ad bonam frugem se recepit, non solum malam suam vitam fuit confessus, sed librum etiam edidit in quo omnia peccata sua, ut totus mundus ea sciret, notavit.

40. Narrat d. Antoninus quod praelatus quidam vidit semel daemonium prope mulierem quae iam iam peccata sua confiteri volebat: quaesivit praelatus a daemone quid faceret; respondit daemon: Praeceptum restitutionis observo. Quando mulierem istam ad peccandum tentavi, pudorem ab ea abstuli; nunc pudorem ei restituto ut peccatum non confiteatur. Haec inimici ars est, quemadmodum scripsit s. Ioaanes Chrysostomus: Pudorem ddit Deus peccato, confessioni fiduciam. Invertit rem diabolus; peccato fiduciam praebet, confessioni pudorem. Lupus ovem ex gula apprehendit ut illa clamare nequeat, et hoc modo ducit atque devorat illam. Hoc idem cum quibusdam infelicibus animabus facit diabolus. Apprehendit eas a gula, ut peccatum non confiteantur, hocque modo eas ad infernum trahit.

41. Narratur in vita p. Ioannis Ramirez e societate Iesu quod, qum in quadam civitate sacram haberet concionem, ad cuiusdam moribundae puellae confessionem excipiendam accersitus fuit. Nobilis illa erat et speciem sanctae vitae praesetulerat; Christi enim corpus saepe cumebat, ieiunabat, aliasque mortificationes exercebat. In morte profusis lacrymis pecacta sua p. Ioanni confessa fuit, ita ut pater ille fuerit plurimum gravisus. Sed ut pater ad collegium suum pervenit, socius ei dixit quod, dum puella ilal peccata confitebatur, nigram manum stringentem illi gulam viderat: quod ut p. Ioannes audivit, ad infirmae domum rediit; sed, priusquam domum introiret, puellam mortuam esse intellexit. Unde in collegium se recepit, ibique, orans, defunctam horribili forma vidit flammis circumdatam atque catenis, quae dixit quod, propter unum inhonestum cum iuvene peccatum quod prae rubore nunquam confiteri voluit, erat ad infernum damnta; quodque peccatum in morte confiteri volebat, sed diabolus pro ipsomet rubore ipsam ad illud quoqe tacendum induxerat. Quod ut dixit, statim evanuit, terrificos ululatus non sine magno catenarum strepitu emittens.

42. Filia mea, peccautm commisisti? quare illud confiteri non vis? Me pudet. Te infelicem! dicit s. Augustinus: pudorem tantum cogitas, et non cogitas, quod, si peccatum illud non confiteris, ad infernum damnaberis? Te pudet; sed quare? O insania! (replicat sanctus) de vulnere non erubescis, de ligatura vulneris erubescis? Dicit Trident.: Quod ignorat medicina non curat 2. Medicus nisi vulnus videat et agnoscat, illud sanare nequit.

43. Heu quae pernicies pro illa anima quae confitetur et prae rubore grave aliquod tacet peccatum! Remedium fit ipsi diabolo triumphus, ut inquit d. Ambrosius 3. Milites in bello cum victoriam obtinent, plurimum se iactant,


- 880 -


arma ab inimicis ablata ostendendo. Simili modo se iactat diabolus de huiusmodi sacrilegis confessionibus; ab animabus enim abstulit ea arma quibus illae ipsum poterant debellare. Vae tamen huiusmodi animabus! quia sic faciendo remedium in venenum transmutant. Infelix illa mulier unum habebat peccatum, sed, quia illud in confessione tacuit, sacrilegium commisit, ideoque diabolus triumphavit.

44. Dic mihi, soror mea: si, peccatum illud non confitendo in liquefactae picis caldario esses comburenda viva, posteaque peccatum tuum scire deberent omnes propinqui et conterreanei tui, tuum ne taceres peccatum? Minime quidem: quippe quia, illud confitendo, occultum remaneret, et tu non comburereris. Sed certissimum est quod si peccatum illud non confiteris, in aeternum in inferno ardebis, et in die iudicii tale tuum peccatum scient non solum propinqui et concives tui, sed omnes homines terrae: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi 1. Dicit Dominus: Nisi peccata quae commisisti confitearis, ego revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam regnis ignominiam tuam 2.

45. Peccatum commisisti? illud nisi confitearis, ad infernum damnaberis: ergo, si vis salva esse, illud aliquando debes confiteri: et si aliquando, cur non modo? inquit s. August. Quid expectare vis? ut veniat mors, post quam nequis amplius confiteri illud? Scias tamen volo quod quo magis protrahis peccatum confiteri, et sacrilegia multiplicas, eo magis pudor tuus et obstinatio tua augentur. Ex retentione peccati nascitur obstinatio, scripsit Petrus Blessensis. Quot infelices animae, quia peccatum tacere consueverunt dicendo- Cum morti ero proxima, illud confitebor-, neque in hora mortis confessae fuerunt illud!

46. Scias amplius volo quod, si peccatum quod commisisti non confiteris, numquam in vita tua pacem habebis. Proh Deus, quem infernum intra se habebit infelix illa poenitens quae ab exedra ad confessiones excipiendas, quin peccatum aliquod confessa fuerit, discedit! secum semper viperam continue cor ei laniantem ducit. Infelix! Et in hac et in alia vita infernum tolerabit.

47. Eia igitur, dilecti mei, si quis vestrum in hoc exitium forte inciderit, nempe si peccatum aliquod prae rubore confessus non fuerit, statim illud confiteatur. Satis est dicere confessario: Pater, me pudet quoddam confiteri peccatum; aut: A quodam stimulo meae transactae vitae exagitor. Hoc sufficit: curabit enim confessarius spinam quae te occidit, eripere et hoc modo conscientiam tuam a peccato illo liberare. Et quam magna erit laetitia illa quam, postquam viperam illam e tuo corde eripueris, habebis!

48. Quot personis dbes hocce tuum peccatum manifestare? Sufficit, si illud semel uni confessario dicas. Et ne te diabolus decipiat, scito quod nos tantum peccata mortalia confiteri tenemur. Qua de re si illud peccautm tuum mortale non erit, aut quando commisisti illud pro mortale non habebas, illud non teneris confiteri: e. g. aliuis erit qui in iuventute sua aliquem impudicum actum commisit, sed tunc actum illum peccatum mortale esse non credebat neque dubitabat, huiusmodi pecatum confiteri non tenetur. Sed si, e contrario, quando peccatum illud commisit, an mortale peccatum esset, dubitabat, opus est ut illud confiteatur; alias damnabitur ad infernum.

49. Sed, pater, potest esse quod confessaruis peccatum meum aliis manifestet. Quid dicis? quid dicis? Ausculta. Si confessarius vivus esset comburendus caussa non manifestandi unum tantum veniale peccatum a poenitente auditum, debet se facere comburi et illud haud manifestare. Confessarius de rebus in confessione auditis ne cum ipso quidem poenitente extra confessionem loqui potest.


- 881 -


50. Sed timeo ne confessarius, audiendo peccatum meum, me increpet. Quid dicis? quid increpare? Hae sunt falsae illae suspiciones quas suggerit daemon; confessarii ad exedras ad confessiones excipiendas se conferunt non fine audiendi extases et revelationes, sed pecacta: et maiorem consolationem habere non possunt quam quando aliqua poenitens ipsis suas aperit miserias. Si tu ine tuo incommodo reginam ab inimicis vulneratam posses a morte liberare, quam consolationem nonhabere illam a morte liberando? Hoc confessarius facit quando poenitens malum quod patravit manifestat: tunc enim per absolutionem, quam ei impartitur, animam eius a peccato vulneratam liberat, et liberat a morte aeterna.

51. Narrat s. Bonaventura in vita s. Francisci quod quaedam matrona iam iam moritura, postquam visa fuit animam affare et antequam sepeliretur, illico e lecto surrexit atque prae terrore contremiscens dixit quod anima sua, iam e corpore egressa iamque in infernum ruitura quia unum in confessione tacuerat peccatum, propter s. Francisci orationes ad hanc vitam redierat. Unde confessarium vocavit profuisisque lacrymis peccata sua confessa guit: posteaque omnibus qui aderant dixit quod curarent ne quodcumque in confessione peccatum tacerent; Deu enim non omnibus eamdem misericordiam adhiberet quam ipsi adhibuit. Quod ut dixit, iterum animam afflavit.

52. Cum diabolus te tentat ne aliquod peccatum quod commisisti, confitearis, responde ei quomodo respondit quaedam mulier nomine Aleydis, quae carnale commercium cum quodiam iuvene habuerat. Accidit quod amicus suis propriis manibus sibi spiritum praecluserat, et damnatus erat ad infernum: tunc illa in quoddam se recepit monasteirum ut ibi poenitentiam ageret; et quum quodam die iret ad exedram ad aperiendas confessiones ut peccata sua confiteretur, diabolus ei dixit: Aleydis, quo pergis? Qua respondit: Vado ut, peccata mea confitendo, me atque te confundam. Ita quoque opus est ut tu daemonio respondeas quando diabolus te tentat ut peccautm non confitearis: Vado ut me atque te confundam.

Advertat instructor quod malumhoc tacendi prae rubore peccata in confessione in omnibus locis et praesrtim in parvis oppidis accidit: unde, cum catechismum facit, debet pluries de hoc verba facere ad populum eique ostendere exitium quod animabus inferunt sacrilegae confessiones; et quia homines magis moventur exemplis, ideo in fine huius opellae transcribentur exempla aliquarum personarum quae, quia in confessione prae rubore peccata tacuerunt, fuerunt ad infernum damnatae.

SECTIO II. Confessio debet esse universalis.

53. Poenitens qui accedit ad exedram ad confessiones excipiendas ut peccata sua confiteatur fingere debet esse reum morti damnatum tot catenis devinctum quot sunt peccata quae habet in conscientia; sistit confessario qui est in loco Dei et potest ipsum ab illis nexibus solvere et ab inferno liberare. Unde opus est ut confessarium tota cum humilitate alloquatur. Ferdinandus imperator volens in cubili, in quo erat, peccata sua confiteri, ipse sedem, in qua confessarius sederet, accepit; quem actum tam humilem quum qui aderant obstupescerent, respondit: Pater, nunc ego sum subditus, et tu es meus superior. Quidam cum confessario contendunt, et tanta loquuntur superbia ac si confessarius esset subditus, et ipsi superiores; et hoc modo faciendo, quem fructum ab his confessionibus percipere possunt? Opus est igitur ut reverentiam omnem confessario adhibeatis. Eum semper humillime alloquimini, humiliterque omnibus praeceptis eius obtemperate; et quando vos corripit silete, atque humiliter eius accipite admonitionem, et humiliter illud remedium acceptate


- 882 -


quod confessarius vobis praebet, et si vos in meliorem frugem redibitis. Nec confessario irascimini, habendo illum loco iniqui et sine caritate. Quidnam vos diceretis si infirmum aspiceretis qui, dum ei chirurgus apostema incidit, tamquam crudelem et sine caritate illum tractaret? Nonne eum dementem appellaretis? Sed dolorem mihi offert. Sed dolor hic ille est qui vos sanat; secus enim moriemini.

54. Confessarius tibi dicit quod te absolvere nequit, nisi prius alienam rem restituas. Acquiesce, neque absolutionem contende; nonne scis quod qui iam absolutionem obtinuit, amplius non restituit? Iubet confessarius ut infra octo vel decem dies pro absolutione removeas, te Deo commendes, sis in non reincidendo constans, omniaque alia remedia quae tibi praescripsit adhibeas; acquiesce, et hoc modo a peccato liberaberis. Nonne vides quod tempore praeterito, quia semper absolutus fuisti, vix paucis elapsis diebus, in eadem fuisti scelera relapsus? Sed si interim veniat mihi mors? Sed Deus non abstulit tibi vitam toto illo tempore quo in peccato mansisti et ad meliorem vitam teipsum redicere non cogitabas; et nunc volenti tibi ad meliorem te frugem revocare Deus vult vitam auferre? Sed potest esse ut interim veniat mihi mors. Et si potest esse, continuos interim elice contritionis actus. Iam superius dixi quod qui peccata sua animum confitendi habet et aliquem facit contritionis actum, illico Deus ei peccata remitti.

55. Quid tibi prodest accipere statim absolutionem semper ac pergis ad exedram ad confessiones excipiendas ut peccata tua confitearis, quando peccatum non tollis? Omnes illae absolutiones magis magisque te in inferno cruciabunt. Audi. Quidam nobilis habituatum habebat peccatum, et confessarium sibi elegerat qui semper eum absolvebat, non obstante quod semper ille in eadem peccata relabebatur. Nobilis hic obiit, et visus fuit damna tus super humeris alterius ad infernum famnati qui eum ducebat. Interrogatus fuit quis ille alter erat; respondit: Hic est meus confessarius, qui, quia me, semper ac peccata confitebar, absolvebat, me duxit ad infernum. Ego damantus sum, sed damnatus est ipse quoque, qui ad infernum me duxit. Itaque, frater mi, noli irasci quando confessarius absolutionem tibi differt et videre vult quomodo te interim geris. Si tu semper in eadem peccata relaberis, licet illa confessus fuisti, te non potest absolvere confessarius absque aliquo extraordinario et manifesto signo tuae dispositionis, et si te absolvit, damnaberis tu, et damnabitur confessarius. Ideoque acquiesce et fac quod tibi confessarius dicit: quia, quando redibis quodque tibi confessarius imposuit feceris procul dubio te absolvet, et hoc modo a peccato illo poteris te liberare.

SECTIO III. Confessio debet esse sincera.

56. Confessio debet esse sincera, scilicet sine mendaciis et sine excusationibus. Sine mendaciis: mendacia dicta in confessione, semper ac levia sunt, sunt peccata graviora, sed non mortalia: sunt tamen mortalia quando sunt in materia gravi, scilicet quando poenitens peccatum mortale quod non patravit confiteatur; aut mortale quod fecit aut quod nunquam confessus fuit negaret; aut si negaret habitum factum in aliquo peccato: esset enim dolus gravis quem Dei ministro faceret.

57. Sine mendaciis et sine excusationibus. In tribunali quippe poenitentiae reus ipse suus debet esse accusator: accusator, non advocatus, qui peccatum excusat. Qui melius se accusat, quin culpam diminuat, absolutionem et maiorem a Deo obtinebit misericordiam. Ad rem narratur quod dux Hostunii quum quadam die in triremibus esset, a damnatis illis sciscitabatur quodnam crimen commisissent. Omnes se innocentes esse respondebant; unus tantum respondit se peius mereri. Tunc prorex dixit: Ergo hic non bene moraris


- 883 -


tu, qui es scelestus, inter tot innocentes; eumque libertate donavit. Eo fortius Deus peccata condonat illi qui in tribunali poenitentiae confitetur se reum, et excusationes non adfert.

58. Quot tamen peccata sua male confitentur! Sunt qui confessario dicunt id parum boni quod faciunt, et de peccatis non loquuntur. Pater, ego quotidie missam audio, coronam recito, non blasphemo, non iuro, rem alienam non accipio. Et bene? Quid inde? ut a confessario lauderis? Peccata tua confitere: teipsum examina, et mille in te peccata reperies quibus jmederi debes; detractiones, verba obscoena, mendacia, imprecationes, odia atque inhonestas cogitationes. Alii, pro seipsos excusando, propria defendunt peccata et cum confessario contendunt: Pater, ego blasphemias profero quia dominum habeo qui tolerari nequit. Odio habui quamdam vicinam quia malum in me protulit verbum. Cum hominibus peccavi quia quid manducarem non habebam. Et quid tibi prodest huiusmodi confessio? Quid intendis? Vis ut confessarius peccata que commisisti approbet? Audi quid s. Gregorius dicit: Si te excusas, Deus te excusabit. Plurimum Dominus conquestus fuit cum s. Maria Magdalena de poenitentibus ilils qui in confessione, propria excusantes peccata, alios criminantur: Occasionem mihi dedit persona illa; ille alter me tentavit; ita ut in confessione plura committant peccata: qui enim sua excusant peccata proximum sine necessitate infamant. Agere oporteret cum huiusmodi personis quemadmodum quidam fecit confessarius cui quaedam mulier, ut propria peccata excusaret, peccata viri narrabat. Age (ei dixit confessarius) pro peccatis tuis recita unam Salve regina: sed pro viri tui peccatis per mensem ieiuna. Sed cur peccatorum viri mei poenitentiam agere debeo? Et cur tu viri tui peccata confiteris, dicendo quicquid mali ille fecit ut peccata tua excuses? Ideoque, sorores meae, ex nunc in antea tantum peccata vestra, et non aliena, confitemini, atque dicite: Pater, non fuit socius, non fuit occasio, non fuit daemonium, sed ego fui quae prae mea malitia Deum offendere volui.

59. Verum est nihilominus quod quandoque etiam peccatum proximi est manifestandum, aut ut peccti species declaretur, aut ut confessarius periculum in quo poenitens est intelligat, ut quid tunc faciendum sit consulere possit; sed si ad alium confessorem, qui personam illam non cognoscit, ire possetis, ad illum ite. Caeterum, si mutuando confessariujm notabile vobis esset incommodum tolernadum, aut si iudicatis quod ordinarius confessarius, quia melius de vestra instructus conscientia opportunius vobis dare potest consilium, confessarium mutare non tenemini. Curate tamen complicem, quantum potestis, occultare; e. g. sufficit nominare statum illius personae, si sit virgo, si nupta, si castitatis votum habeat, quin nomen eius dicatis.

60. Monet amplius s. Franciscus Salesius ne in confessione quaedam inutiles et prae consuetudine fiant excusationes: Totis viribus Deum non amavi; sacramenta, uti debebam, non recepi, parum doloris de peccatis meis habui. Verba inutilia, amissio temporis. Accuso me super septem peccatis mortalibus, super quinque corporis sensibus, super decem legis Dei praeceptis. Cantiones has missas facite. Satius est confessario aliquem explicare defectum in quem multo ab hinc tempore labimini et non adhuc resipiscitis. Ideoque defectus illos de quibus vos corripere vultis confitemini. Quid dicere prodest: Accuso me de mendaciis omnibus quae dixi, de omnibus detractionibus quas feci, de imprecationibus omnibus quas misi, quando non vis huiusmodi vitia auferre? Quid prodest ea confiteri? Hoc est Christum et confessarium deludere. Curate itaque, filii mei, quando vitia haec, licet venialia sint, confitemini, ut verum propositum in ea non relabendi habeatis.




1 Ezech. 4. 25.



2 Sess. 14. c. 6.



3 L. 2. de poenit.

1 2. Cor. 5. 10.



2 Nehom 3. 5.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL