Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • CAP. V. De sacramento poenitentiae.
      • §. 5. De poenitentia quam imponit confessarius.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 884 -


§. 5. De poenitentia quam imponit confessarius.

61. Satisfactio quam nos poenitentiam vocamus, etiam pars est necessaria confessionis: non essentialis, quia sine ipsa confessio valida esse potest, uti si poenitens esset in mortis periculo debitamque poenitentiam agere non posset; sed est pars integralis, ita ut si poenitens animum poenitentiam faciendi non habeat, confessio est nulla; quia poenitens, dum peccatum confitetur, animum habere debet poenitentiam, quam ipsi confessarius imponet, adimplendi. Sed si animum habet illam non adimplendi, et postea eam adimplet, confessio valida remanet, sed grave committit peccatum, quando poenitentia imposita est materiae gravis.

62. Intelligere opus est quod cum homo peccat culpam contrahit, contrahitque poenam culpae debitam. Prae confessarii autem absolutione remittitur culpa et remittitur insimul poena aeterna; et quando poenitens intensam habet contritionem, remittitur etiam tota poena temporalis: sed cum haec tam grandis non adest contritio, remanet temporalis poenae satisfactio, que satisfacienda est at in hac vita aut in purgatorio, quemadmodum docet Tridentinum 1 ubi dicitur quod prae sacramentali poenitentia non solum persolvitur poena quam non promeruimus, verum etiam pravi affectus quos peccatum reliquit, passiones, pravi habitus et cordis durities curantur. Amplius, robus, ne in eadem crimina relabamur, acquiritur. Ideo, filii mei, in singulis hebdomadis aut saltem bis in mense, aut denique semel saltem in mense, peccata vestra confitemini.

63. Quodnam peccatum committit qui poenitentiam non adimplet? Si poenitentia est levis, venialiter peccat; si gravis, mortaliter. Sed casu quo poenitentiam adimplere redderetur poenitenti valde difficile, efficere potest ut ille idem aut alius confessarius poenitentiam illam mutet.

64. Infra quod tempus adimplenda est poenitentia? Adimplenda est intra illud tempus quod statuit confessarius: et si confessarius tempus non statuerit, statim est adimplenda; quia quando gravis est poenitentia, et praesertim si sit medicinalis, grave peccatum esset longo illam tempore differre. Et si poenitens post confessionem in aliquod grave relaberetur peccatum, poenitentiam adimplere tenetur? Maxime quidem. Et satisfacit, si illam in peccato adimplet? Maxime satisfacit.

65. Sed heu! multi confitentur peccata, poenitentiam acceptant, posteaque ilam non adimplent. Sed, pater, robur non habeo faciendi totum id quod mihi imposuit confessarius. Et quare huiusmodi poenitentiam, quam agnoscebas quod adimplere non poteras, accepisti? Auditores mei, hoc illud est quod vobis commendo: quando confessarius aliquam vobis poenitentiam imponit quam videtus quod difficulter adimplebitis, clare loquimini atque confessario dicite: Pater, timeo non adimplere quod mihi imposuisti; leviorem da mihi poenitentiam. Quid valet dicere: Pater faciam, pater faciam, posteaque nihil facere?

66. Ceterum, scitote quod, poenitentiam in hac vita non adimplendo, maiorem adimplere debebitis in purgatorio. Audite. Narrat Turlot quod quum quidam infirmus per annum multis doloribus vexatus iaceret, rogavit Deum ut ipsi mortem inferret. Deus per angelum ei dixit ut eligeret aut ire per triduum in purgatorium, aut dolores illos per alium annum tolerare. Elegit infirmus tres illos dies purgatorii; in quod quum pervenisset, eum angelus invisit; cum quo fuit infirmus conquestus quis ipsum deceperat, dum, pro tribus diebus, iam plures erant anni ex quo in purgatorio cruciabatur. Tunc ei dixit angelus: Quid dicis? vix unus dies transiit, et tu dicis quod hic pluribus annis cruciaris? Unde infirmus rogavit angelum ut potius in mundo suam primam infirmitatem per annum toleraret, et exauditus fuit: et quum


- 885 -


in vitam rediisset, quotquot ipsum invisebant animabat ut potius omnes poenas in hac vita quam illas in alia acceptarent.

67. Utinam et poenitentes omnem illam poenitentiam quam pro peccatis suis merentur scirent satisfacere? Ordinarie loquendo quasi omnes partem aliquam illius poenae temporalis quae ipsis debetur debent post mortem satisfacere. Legitur quod plures animae quae vitam sanctam duxerunt, per aliquod tempus in purgatorio fuerunt. Curemus itaque ut, ultra poenitentiam, alia bona opera faciamus, scilicet eleemosynas, orationes ieiunia atque mortificationes: et quotquot indulgentias possumus lucrari curemus: sanctae indulgentiae faciunt ut poenae quas in purgatorio luere deberemus imminuantur. Itaque volo hic vobis indicare multas indulgentias quas lucrari potestis.

68. Et 1. qui audit missam lucratur 3800. annos indulgentiae 2. Qui vesticulam B. M. V. de monte Carmelo defert et castitatem iuxta suum statum observat et die Mercurii a carnibus abstinet et quotidie recitat septem Pater, Ave et Gloria, cito a purgatorio liberabitur, uti in officio beatae Virginis dicitur. Ita quoque plures lucrantur indulgentias qui deferunt alias vesticulas beatae Virginis septem dolorum, Conceptionis atque Mercedis. 3. Qui dicit Angelus Domini quando sonat tintinnabulum, multas lucratur indulgentias. 4. Qui dicit: Benedicta sit sancta et immaculata conceptio beatae virginis Mariae, lucratur 100. annos indulgentiae. Qui dicit Salve, regina, 40. dies. Qui Virginis recitat litaniuas, 200. dies. Qui invocat nomina Iesu et Mariae, 25. dies: et qui flectit caput dictis nominibus, 20. dies. Qui denique dicit quinque Pater et Ave passioni Iesu Christi atque Mariae virginis doloribus decem mille annos indulgentiae lucratur.

69. Insuper Benedictus XIII. septem indulgentiarum annos concessit omnibus illis qui faciunt actus christianos fidei, spei et caritatis, cum proposito in vita atque in morte sancta sacramnta recipiendi. Qui per mensem continuat actus illos plenariam lucratur indulgentiam; et Benedictus XIV. plures indulgentiae dies concessit quotiescumque dicti actus, licet eodem die, repetantur.

70. Insuper idem Benedictus XIV. concessit plures dies indulgentiae omnibus qui faciunt mediam horam orationis mentali, et plenariam illi qui eam per mensem continuaverit, dummodo in eodem mense confiteatur et Christi corpus sumat. Qui viaticum sociatur quinque annos lucratur indulgentiae, et sex qui illud cum lumine sociatur; et qui viaticum sociari non posset centum indulgentiae lucratur dies si unum Pater et Ave iuxta pontificis recitet intentionem. Qui ante sacratissimum Sacramentum genuflectit, centum dies. Qui crucem osculatur, annum unum et dies quatuor. Qui caput Gloria Patri flectit, triginta dies. Qui religiosorum habitum osculatur, quinque annos. Sacerdotes denique qui ante missam recitant: Ego volo celebrare missam etc., quinquaginta dies indulgentiae lucrantur. Hae atque aliae indulgentiae legi possunt apud p. VIva 1.

71. Rogo tamen vos ut quotquot indulgentias potestis pro sanctis purgatorii animabus applicetis; neque timeatis ne, dictas indulgentias pro sanctis illis animabus applicando, remaneatis vos debitores poenarum quaes satisfacere debetis. Audite. Narrat p. Rosignoli 2 quod s. Geltrudes iam iam moritura dolebat quod nihil pro anima sua fecerat; nam quicquid boni fecerat, pro animabus purgatorii applicaverat. Apparuit Iesus Christus eique dixit: Geltrudes, consolare te; ego enim hanc tuam caritatem, quam cum animabus purgatorii habuisti, gratam habui, ut, cum ex hac vita discedes, eris


- 886 -


a purgatorio libera, et faciam sociari te ad paradisum ab omnibus illis meis dilectis sponsis quae propter suffragia tua e purgatorio exierunt.




1 Sess. 14. c. 6.

1 In trutina prop. damn. app. indulg. §. ult.



2 Mira Dei part. 1. n. 34.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL