Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAP. VI. De extrema unctione, ordine sacro et matrimonio. 1. Reliquum est ut de his tribus ultimis sacramentis loquamur: quod tamen ad haec attinet, parum nobis erit dicendum pro saecularium instructione. Extrema unctio sacramentum est in quo prae unctione facta a sacerdote infirmus morti stempore recipit gratiam ut sic daemonum tentationibus resistat, utque aegrotationis poenas patienter toleret, et etiam ut ab ea, si ipsius animae expedit, convalescat. Oratio fidei salvabit infirmum; et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei; scripsit d. Iacobus apostolus in sua epistola, cap. 5. Salvabis infirmum. Hoc sacramentum animam principaliter salvat et sanat: sed, quemadmodum docet Trid. 1 aliquando, cum animae expedit, quoque corpus sanat; sanitatem corporis interdum ubi saluti animae expedit (infirmus) consequitur. Ex hoc intelligere opus est quantum sanitati corporis prodesse potest extremam unctionem, quo citius fieri potest, suscipere; scilicet quando aegrotatio a medicis gravis et mortis periculosa declaratur; quin expectetur quod infirmus vivere desperetur. Tunc enim quasi impossibile est (naturaliter loquendo) ut infirmus reconvalescat; quia Deus miraculum facere deberet: sed quando infirmus potest adhuc naturaliter consanescere, virtus sacramenti corporis ei obtinebit sanitatem, quotiescumque ea saluti animae sit profutura. Itaque ut sacrametnum hoc praeberi possit infirmis, sufficit ut infirmitas eorum sit gravis: qui gravi morbo laborant, uti declaravit Benedictus XIV. in sua bulla 53., §. 46.; eiusdem vide bullarium t. 4. Et monet catechismus romanus 2 quod gravissime peccant parochi qui illud tempus aegrotos ungendi observare solent cum, omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiunt. 2. Sed principaliter hoc sacramentum salutem animae respicit. Et alleviabit eum Dominus; explicat Tridentinum haec verba, dicens: Aegroti animam alleviat, in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatur, morbi incommoda levius fert et tentationibus daemonis facilius resistit. Unde accommodo me ad dd. illos dicentes quod qui in hora mortis extremam unctionem recipere nollet difficulter a peccato mortali excusari potest; dum magno ultro se privat auxilio, quo facilius daemonis tentationibus resistaat, que in illa hora validiores erunt. S. Eleazarus infirmitatem habuit mortalem; a qua quum consanuisset, pro instructione omnium dixit quod comprehendi nequit quam terribiles sint aggressiones quibus nos, ut ad infernum damnemur, daemones urgent. 3. Et si in peccatis est, remittentur ei. Sacrametum hoc, ut eplicat Tridentinum, delicta, si quae sint adhuc expianda, et peccati reliquias abstergit. Extrema enim unctio a temporalibus poenis, quas nondum pro commissis peccatis solvimus, nos liberat. Amplius abstergit a nobis peccatorum iam remissorum reliquias, idest mentis obscuritatem, duritiem cordis, rerum sensibilium amorem, diffidentias et similia, quae omnium patratorum peccatorum reliquiae sunt atque effectus; haecque extrema unctio abstergit. 4. Sed, ut sacramenti huius omnes hi fructus recipiantur, necessarium est ut in gratia Dei simus: ideoque infirmus debet ante omnia peccata sua confiteri, et inde ss. viaticum recipere (nam, uti dicit catech. tom., haec est antique praxis ecclesiae) posteaque extremam unctinoem recipere. 5. Ut autem, auditores mei, ardenter, cum aliqua gravi infirmitate laboratis, et quo citius fieri potest hoc sacramentum suscipiatis, ut ad corporis quoque sanitatem, si animae vestrae saluti expediat, veniatis, audite quid scripsit s. Bernardus in vita s. Malachiae episcopi Hiberniae. Narrat sanctus quod quum s. Malachias quamdam piam matronam iam iam morituram invisisset, quumque reperiisset quod aliquantisper convaluerit, distulit ideo extremam unctionem usque ad sequentem diem illi praebere. Sed vix ex illa domo egressus fuit, et infirmam mortuam esse audivit. Quare sanctus, summopere dolens quod matrona illa ipsius caussa sine extrema unctione occubuisset, quid fecit? Instanter Dominum rogavit ut illam ad vitam faceret redire: et tantum rogavit usque dum defuncta in vitam rediit. Tunc sanctus illico ei hoc praebuit sacramentum, et infirma sanitatem perfectam recuperavit et per plures alios annos vixit. 6. Sequitur sacramentum ordinis. In hoc sacramento datur aliquibus potestas consecrandi corpus Iesu Christi, a peccatis absolvendi aliasque functiones in Dei honorem faciendi, et illi qui tale recipit sacramentum, ad dicta sacra munera sancte exercenda gratia confertur. In hoc duo sciant laici. Unum, quod, ut quis bonum evadat ecclesiasticus, divina opus est vocatione: et ut videatur utrum veram vocationem habeat, tria concurrere debent. 1. Bona vita; 2. Deo in illo statu serviendi intentio; 3. consilium atque approbatio patris spiritualis. Et qui sine his tribus requisitis sacros ordines suscipit, pecact et suam aeternam salutem magno periculo exponit. Et eo fortius peccant parentes illi qui filios, ut domui opitulentur, ad sacros ordines suscipiendos cogunt. Sacerdotis officium a Christo Domino institutum non fuit ut sic quis domui suae opitularetur, sed ut suam divinam maiestatem honoret, atque animas a Iesu Christo redemtas salvas faciat. Heu quot patres et matres aeternis poenis videbimus addictas in die iudicii, quia filios ad sacros ordines sine Dei vocatione suscipiendos coegerunt! Alterum quod scire debent laici est reverentia quam exhibere debent sacerdotibus, qui sunt ministri Iesu Chrsiti et propter quos nos omnes salvi esse debemus: homines enim non salvantur nisi prae sacramentis; et sacramenta nisi a sacerdotibus nequeunt administrari: ideoque oportet honorare tam eorum personas quam famam illorum: Nolite tangere christos meos 1. Et alio in loco sacerdotes Dominus alloquens, dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit 2. Timete igitur male habere aut detrahere sacerdotibus; Deus enim huiusmodi peccatum severe castigat. Narrat Theodoretus episcopus Cyri quod s. Iacobus Nisibis episcopus, antequam consecraretur, quum in Persiam, ut illius regni christianos inviseret, se contulisset, dum prope quemdam fontem habebat iter, quaedam puellae vestes lineas lavantes ei irridere coeperunt. Tunc s. Iacobus, ut se Deo commendaret, oculos elevavit ad coelum, posteaque divino afflatu fonti maledixit, qui illico assuduit; et inde quum puellarum illarum arrogantiae maledixisset, capilli earum statim adeo albi evaserunt uti si decrepitarum senum essent, et sic in tota earum vita remanserunt in signum reverentiae quae sacerdotibus debetur. 7. Denique, quod ad sacramentum matrimonii pertinet, hoc est sacramentum per quod homo et mulier, stante quem praebent consensu quo homo mulierem pro uxore et mulier hominem pro viro acceptat coram parocho et duobus testibus, remanent perpetuo devincti gratiamque recipiunt ad bene filios educandos atque ad coniugalis status onera toleranda; sed, ut ista gratia recipiatur, opus est ut ambo sint in gratia Dei cum matrimonio iunguntur; ideoque necesse est ut, antequam matrimonio iungantur, peccata que habent confiteantur; et optimum esset si mane Christi corpus sumerent. Debent pariter scire res fidei. Quomodo enim eas filios docebunt, si ipsi nesciunt? Ideo Benedictus XIV. iussit ut in omnes sponsos, antequam matrimonium contrahant, parochi diligenter inquirant, ut cognoscant an res fidei sciant; quas si nesciunt, non permittat parochus ut matrimonium contrahant, sed efficiet ut prius res fidei ediscant, posteaque eos in matrimonium iungat. 8. Liberum est matrimonium: sciant tamen filii familias quod perraro a peccato mortali excusari possunt, si invitis parentibus matrimonium contrahant, et eo magis si iis insciis. Ab huiusmodi matrimoniis sexcenta oriuntur mala; altercationes, odia, iugia etc. Patres filios, quominus in matrimonium eant, sine iusta caussa impedire non possunt. Filii e contrario nubere volentes parentum suorum consensum quaerere et habere debent: excipe, nisi constet quod parentes iniuste negent consensum. De virorum vero et uxorum obligatione in quarto praecepto verba fecimus. 9. Sed antequam rem absolvamus, servemu s in exemplo filii Tobiae (uti legitur in Scriptura 1) modum quo iuvenes contrahere debent matrimonium. In civitate Rages in Media quaedam erat puella cuius nomen erat Sara filia Bachelis, quae erat valde moesta quia septem iuvenes sui sponsi in prima nuptiarum nocte fuerunt a daemone Amsmodaeo strangulati. Post hoc destinatus fuerat sponsus Sarae filius Tobiae, qui infelicem aliorum mortem intelligens, tale matrimonium contrahere timebat. Angelus tamen Raphael, qui eum comitabatur, ut talem ab illo expelleret timorem, ei dixit: Scito quod illi,super quibus potestatem habet daemonium, sunt qui matrimonium contrahunt non ut Deo placeant sed ut sensui more belluarum faciant satis. Tu tamen non hoc modo age. Saram duc in uxorem non ut concupiscentiae satisfacias, sed potius ut filios inde habeas qui Deo serviant et ipsum benedicant: et in hunc modum daemonium non timebis. Ita sanctus iuvenis fuit operatus; ideoquae eius matrimonium fuit benedictionibus plenum. Animadvertite amplius quatuor monita quae Sarae dederunt parentes eius, cum dimiserunt eam. Dixerunt ei enim: 1. reverentiam et amorem omnem tuae socrui et socero tuo adhibe; 2. coniugem tuum ama; 3. ad familiae gubernationem attende; 4. talis esto in omnibus operibus tuis ut nihil in te quod reprehendi possit reperiatur. Monita haec puellae omnes quae nubent observare debebunt.
|
1 Sess. 14. c. 2. 2 Se extr. unct. §. 9. 1 Par. 16. 22. 2 Luc. 10. 16. 1 Tobiae c. 6. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |