Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas peregerunt confessiones.
      • I
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 888 -


APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas peregerunt confessiones.

I

Narratur in chronicis s. Benedicti, quod quidam solitarius nomine Pelagius, a pauperibus suis parentibus ovium custodiae addictus, exemplarem vitam ducebat, adeo ut ab omnibus sanctus appellaretur, sicque pluribus annis vixit. Parentibus defunctis, paucas illas res, quas ipsi parentes reliquerant vendidit, et in quamdam se recepit solitudinem. Semel inhonestae cogitationi praebuit assensum: cum in tale inciderit peccatum, in magnam incidit melanchotiam; illud enim, ne famam, quam habebat amitteret, confiteri nolebat. In tali statu quum esset, quidam illinc peregrinus transiit qui ei dixit: Pelagi, peccatum tuum confitere, quia deus illud tibi remittet, et recuperabis pacem: indeque evanuit. Pelagius de peccato suo, quin illud confiteretur, poenitentiam agere statuit, falsissimam illam spem habens quod Deus forsan peccatum illud sibi sine confessione remitteret. In quoddam introivit monasterium, in quo statim, prae suo bono nomine fuit receptus, ibique asperam vitam egit, ieiuniis et poenitentiis seipsum crucians. Demum venit hora mortis, et confessus fuit. Sed quemadmodum prae rubore in aliis confessionibus numquam peccatum illud aperuerat, ita et in morte quoque non aperuit. Viaticum inde suscepit, et animam efflavit, et tamquam sanctus


- 889 -


fuit sepultus. Nocte sequente aedituus corpus Pelagii extra sepulturam reperiit: illud denuo sepeliit; sed tam in secunda quam in tertia nocte illud extra sepulcrum invenit. Unde abbati renunciavit; qui religiosis aliis accersitis, dixit: Pelagi, tu in vita semper fuisti obediens; post mortem quoque obedi. Dic mihi ex parte Dei: est ne divina voluntas quod corpus tuum in peculiari loco reponatur? Defunctus magnos emittens ululatus: Heu, dixit, ego sum ad infernum damnatus propter unum peccatum quod non fuit confessus: aspice, abbas, corpus meum. Et illico ipsius corpus apparuit tamquam ferrum ignitum, scintillas undique mittens. Omnes in fugam se dederunt: Pelagius tamen abbatem vocavit, ut consecratam hostiam, quam in ore habebat, auferret; et ita factum fuit. Dixit postea Pelagius quod ab ecclesia suum corpus auferrent et, tamquam putridum canem, in sterquilinium proiicerent; quod quoque factum fuit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL