Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas peregerunt confessiones.
      • II
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 889 -


II

Legitur in annalibus pp. cappuccinorum de quodam religioso (cum tamen factum hoc populo narrabitur, de quodam homine dicetur(qui sanctus existimabatur, sed male peccata sua confitebatur. Cum in gravem incidit infirmitatem, monitus fuit ut peccata quae habebat confiteretur. Quendam alium religiosum vocare fecit, cui dixit: Pater mi, tu dicis ut ego peccata mea confitear, sed ego illa confiteri nolo.- Et quare? respondit pater. Quia, dixit infirmus, ego sum damnatus: peccata enim mea numquam integre fui confessus: et Deus in poenam nunc facit ut non possim illa bene confiteri. Quod ut dixit, ululare et linguam sibi dilaniare coepit, dicens: Lingua maledicta, quae, cum poteras, peccata confiteri noluisti. Et hoc modo linguam sibi concidens ululando in manu daemonis animam afflavit. Et ut obiit, illico evasit niger tamquam titio, atque horribilis rumor cum intolerabili foetore fuit auditus.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL