Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • APPENDIX. Exempla funesta illorum qui sacrilegas peregerunt confessiones.
      • V
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 890 -


V

Refert p. Martinus Del Rio quod in provincia Peruviae quaedam erat puella nomine Catharina, quae erat cuiusdam piae matronae famula,a qua ad baptismum suscipiendum et ad sacramenta frequentanda fuit redacta. Saepe inde peccata confitebatur, sed quaedam eorum tacebat. Morti proxima peccata sua novies, sed semper sacrilege, confessa fuit; et confessionibus absolutis, dicebat sociis quod peccata tacebat. Quod sociae dominae renuntiarunt, quae a moribunda famula scivit quod peccata quae tacebat quaedam erant impuritates. Quare confessarium certiorem fecit, qui ut rediit, poenitentem, ut peccata omnia confiteretur, hortabatur. Catharina tamen obstinavit animo illa sua peccata confessario non patefacere, atque ad talem pervenit desperationem ut demum dixerit: Pater, me desere, et noli amplius laborare, quia tempus teris. Et faciem confessario vertens, quasdam profanas cantilenas canere incoepit. Et quum esset iam iam moritura, a sociis monita ut crucifixum acciperet, respondit: Qui crucifixus? Eum ego non cognosco, neque cognoscere volo. Et ita animam afflavit. Et ex tunc tales rumores auditi coeperunt ut domum derelinquere domina coacta fuert: posteaque uni ex sociis apparuit, eique dixit quod prae malis suis confessionibus ad infernum fuerat damnata.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL