Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
VII Narrat p. Ioannes Baptista Manni e societate Iesu quod quedam nobilis mulier pluribus annis in confessionibus quoddam inhonestum peccatum tacuerat. Transierunt illinc duo religiosi dominicani; mulier, quae exterum expectabat confessarium, rogavit unum eorum ut suam exciperet confessionem. Et ita factum fuit. Ut pp. discesserunt, socius dixit confessario se vidisse quod ab ore illius nobilis, dum confitebatur, plures egrediebantur serpentes, sed quod unus magnum serpens tantum capite egressus fuit et iterum fuit ingressus, et tunc omnes alii serpentes qui egressi fuerant in os et corpus eius redierunt. Unde confessarius, quid esset suspicans, rediit in illius mulieris domum, et audivit quod, ut in domum intravit, illa morbo perierat repentino. Post hoc oranti huic religioso apparuit nobilis illa mulier dixitque: Ego sum illa infelix cuius tu confessionem excepisti: peccatum ego habebam quod confessariis meis concivibus confiteri nolebam. Deus misit te; sed ego quoque pudori succubui. Deus tunc illico me, ut in domum meam intravi, vita privavit et iure merito intravi, vita privavit et ire merito ad infernum damnavit. Et hoc dicto, visa fuit terra dehiscere, in quam illa praecipitem se dedit et evanuit.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |