Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
INTRODUCTIO PRACTICA Ad populi intructionem. 1. Ut homo suum faciat officium opus est ut ante omnia sciat quis sit ultimus suus finis et in quo integram felicitatem suam possit adinvenire. Ultimus finis est amare et servire Deo in hac vita, et postea in alia in aeternum ipso frui. Deus itaque creavit nos non ut acquiramus divitias, honores, voluptates, sed ut praeceptis suis obtemperemus atque ita aeternam beatitudinem lucrifaciamus. 2. Ad hunc finem Deus creavit Adam, eique dedit Hevam in uxorem ut humanum genus propagaretur. Creavit eos sanctos, eosque posuit in paradiso voluptatis, significans eis quod illinc transferret eos in coelum ad absolutam aeternamque felicitatem habendam. Interim in hoc orbe terrarum ipsis permisit ut fructibus omnibus amoeni illius viridarii vescerentur; sed, ut ipsorum obedientiam probaret, vetuit ne unius arboris fructu, quem eis indicavit, vescerentur. Adam tamen atque Heva, Deo non auscultantes, vetito fructu vesci voluerunt: et ob huiumodi peccatum privati fuerunt gratia divina, et illico fuerunt a paradiso voluptatis eiecti et tanqam rebelles maiestatis divinae cum tota ipsorum progenie in mortem temporalem atque aeternam fuerunt damnati; atque ita pro ipsis atque pro omnibus ipsorum descendentibus clausum coelum remansit. 3. Hoc fecit originale peccatum, in quo omnes nascimur filii irae et inimici Dei, tanquam rebellis parentis filii. Cum vassallus a suo principe desciscit, principi odio veniunt et sunt exules a regno omnes illius rebellis descendentes. Itaque originale peccatum, prae Adam contumacia, gratia divina nos privat. 4. Tantum Maria ss., iuxta piam et communem sententiam obtinuit ut a culpa originali esset immunis. Indubitatum est quod illa fuit a quocumque actuali peccato immunis: sic tenet ecclesia, uti declaravit Tridentinum 1 ubi dicitur quod nemo potest in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet ecclesia. Hoc magnum illud est argumentum quo probatur quod Maria fuit ab originali culpa immunis; quia si ab ea immunis non fuisset, ne potuisset quidem immunis esse a quacumque culpa actuali. Sed quoniam ss. Virgo nullam culpam, a qua redimenda esset, contraxit, non fuit igitur, uti omnes alii filii Adam, a Christo redempta? Fuit utique, sed nobiliori modo: caeteri homines postquam originalem contraxerunt culpam redempti fuerunt: Maria autem antequam illam, a qua erepta fuit, contraxisset: et singulare fuit privilegium merito concessum illi benedictae mulieri quam matrem Dei ipse destinaverat. 6. Caeterum, omnes nos nascimur peccato Adam infecti, in cuius poenam habemus mentem obscuratam ad veritates aeternas cognoscendas et voluntatem in malum inclinatam. Sed, protper Iesu Christi merita, cum sancto baptismo divinam gratiam et miseriarum nostrarum remedium adipiscimur; et hoc modo evadimus filili adoptivi Dei et haeredes paradisi, dummodo sciamus usque ad mortem praestare nos eos qui fuimus postquam Dei gratiam in baptismo acquisivimus: si autem illam lethali aliquo peccato amiserimus, in aeternum addicemur ignem, et tantummodo prae poenitentiae sacramento nobis peccata illa quae post baptismum commisimus possunt remitti. 7. Quod attinet tamen ad actualia quae committimus peccata, lethale peccatum est a levi distinguendum. Et quoad lethale, opus est intelligere quod sicut anima largitur vitam corpori, ita gratia Dei vitam animae largitur; quapropter quemadmodum corpus sine anima moritur, et ei debetur sepulcrum, ita anima ob peccatum moritur gratiae Dei, eique sepulcrum inferni debetur. Ideo ergo peccatum grave appellatur mortale quia morti animam dat: Anima quae peccaverit, ipsa morietur etc. 2. Dixi: ei debetur sepulcrum infernim. At hic infernus quid est? Locs est subterraneus in quem omnes qui in peccato moriuntur ibunt, scelerum suorum aeternas poenas expensuri: Ibunt hi in supplicium aeternum 3. Quam vero poenam in inferno tolerabunt? Omnes poenas: ibi damnatus vexabitur in pelago ignis a tormentis omnibus cruciatus, desperatus et ab omnibus in tempus sempiternum derelictus. Sed qua ratione anima propter unum lethale peccatum poenas dabit aeternas? Qui ita loquitur non inteligit quid sit peccatum mortale. Lethale peccatum, uti definitur a d. Thoma et a d. Augustino, est aversio ab incommutabili bono 4. Unde dicit peccatori Deus: Tu reliquisti me... retrorsum abiisti 1. Lethale peccatum est contemtus quem peccatores inferunt Deo: Filios enutrivi et exaltavi: ipsi autem spreverunt me 2. Est dedecus quod divinae infertur maiestati: Per praevaricationem legis Deum inhonoras 3. Est dicere Deo: tibi obedire nolo: Confregisti iugum meum... dixisti: non serviam 4. In hoc lethale peccatum consistit: qua de causa parum est unus infernus, et non sufficiunt neque centum neque mille inferni ad unum lethale peccatum puniendum. Si quis immerito cuidam rustico infert iniuriam, poenam quidem meretur; tanto magis si infert viro nobili, principi, regi. Sed quid sunt ante Deum omnes reges terrae et vel omnes sancti qui sunt in coelo? Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram eo?5 Ergo quam poenam meretur iniuria facta Deo? Et Deo qui pro nobis mortuus est? 8. Sciendum tantum est quod ad constituendum peccatum mortale tria concurrere debent, scilicet plena advertentia, perfectus consensus et materia gravis; quorum uno deficiente, peccatum non erit mortale, sed aut erit veniale aut non erit penitus peccatum. 9. Peccatum veniale animam morti non dat, sed vulnus ei impingit. Non gravi iniuria, sed iniuria aliqua afficit Deum. Non est illud grave malum, ut est lethale peccatum, sed omnibus aliis malis quae creaturis accidere possunt maius est malum. Gravius malum est simplex mendacium, levis quaedam imprecatio quam si in aeternum supplicium mitterentur omnes sancti et omnes angeli. Horum tamen venialium peccatorum alia sunt deliberata, indeliberata alia. Indeliberata, nempe quae committuntur absque plena advertentia aut absque perfecto consensu, minus culpabilia sunt, et in haec omnes homines incidunt, Maria ss. tantummodo excepta. Culpabiliora sunt venialia deliberata, qua scilicet plena voluntate et considerate committuntur, et magis si nimis desiderantur, ut evenire solet in quibusdam odiis, ambitionibus et in quibusdam radicatis affectibus. S. Basilius dicebat: Quis peccatum ullum leve audeat appellare? 6 Sat est intelligere quod est offensio Dei, uti illud plusquam quodcumque aliud malud vitetur. S. Catharina a Genua, ut venialis peccati turpitudinem vidit, mirabatur quomodo non esset prae horrore mortua. Sciat qui venialia parvi pendet quod, si non resipiscit, parum abest quin incdat in mortale. Quo plura venialia anima committit, eo imbecillior evadit, et eo magis daemon augetur iuribus in illam, et eo magis Deus suum ab ipsa resecat auxilium. Qui spernit modica, paulatim decidet 7. 10. Vitemus itaque peccata, quae dmtaxat tum in hac vita, quum in alia possunt nos reddere infelices, et bonitati Dei gratias assidue referamus, quia propter scelera nostra non adhuc nos ad ignem aeternum damnavit; et ex nunc curemus aeternam animae nostrae salutem, atque intelligamus semper parum esse quidquid pro animae nostrae salute facimus. 11. Narrat d. Augustinus 8 quod quum imperator Gratianos Treveris moraretur, duo eius amici quadam die iverunt in coenobium aliquorum religiosorum extra civitatem situm. In illam sanctam solitudinem ingressi, vitam d. Antonii abbatis legere incoeperunt. Unus, ipsorum divino lumine afflatus alteri dixit: Amice, post tot sollicitudines atque labores quos in hoc orbe terrarum toleramus, ad quid unquam possumus pervenire? Quamdiu in aula regia manebimus, maximum quod sperare poterimus est gratiam imeratoris aucupari. Haec illa maxima est fortuna quam consequi possumus. Et esto quod eam assequamur; fortuna istaec quamdiu durabit? Sed si amicitiam Dei volo, nunc illam habere possum. Socius respondit quod ipse etiam eiuus persequi vestigia volebat, uti fecerunt; et prae eorum exemplo duae puellae quae cum ipsis sponsalia contraxerant, ipsorum mutatione audita, derelinquerunt mundum, virginitatemque suam Deo consecrarunt. 12. Sed, ut in tuto nostram aeternam salutem collocemus, non sufficit incipere, sed oportet perseverare; et ut perseveremus, opus est ut praestemus nos humiles, de viribus nostris semper diffidendo, et confidendo in Deo, utque ab ipso continue suum auxilium ad perseverandum postulemus. Vae illi qui in seipso fidit aut suis bonis operibus superbit! Palladius refert 1 quod quidam solitarius, vitam in solitudine ducens, diu noctuque orationem faciebat, vitamque agebat asperrimam, ideoque pluribus erat honori. Infelix de se bene existimare incoepit, et prae suis virtutibus credebat se certe perseveraturum aeternamque beatitudinem consequuturum. Sed quum ei postea daemon sub mulieris imagine apparuerit, cumque eum ad peccandum tentasset, nesciit miser resistere et incidit in peccatum. Statim ac cecidit, daemon evanuit in cachinnos erumpens. Post hoc solitudinem ille dereliquit, rediit ad saeculum omnibusque vitiis sese subiecit, et hoc modo, quam sit periculosum propriis viribus confidere, demonstravit. Formidabilior fuit casus celebris fratris Iustini, qui, reiectis magni honoris officiis quae ei obtulerat Hungariae rex, in d. Francisci familiam sese recepit atque adeo in spiritu et sanctitate profecit ut a sensibus alienatus in mentis excessum saepe raperetur. Quadam die accumbens ad mensam in coenobio Aeacoeli in aerem fuit raptus et, aspcientibus omnibus, extulit se ad venerandam beatae Virginis imaginem quae erat supra parietem. Qua de causa Eugenius IV. accersivit et osculatus fuit eum; cumque eum sedere fecisset, diuturnum cum eo habuit sermonem. Huiusmodi gratia superbiit infelix; unde s. Ioannes a Capistrano ut eum vidit dixit ei: Frater Iustine, ivisti angelus et rediisti daemon. Ex tunc enimvero adaugens vita et superbiam, cultro alium religiosum morti dedit. Postea transfugit in hoc Neapolis regnum et hic plura alia scelera patravit atque apostata in carceribus diem clausit extremum.
|
1 Sess. 6. can. 23. 2 Ezech. 18. 20. 3 Matth. 25. 46. 4 S. Thom. p. 1. q. 24. a. 4. 1 Ierem. 15. 6. 2 Isa. 1. 2. 3 Rom. 2. 23. 4 Ierem. 2. 20. 5 Isa. 40. 17. 6 In reg. brev. instr. 4. 7 Eccl. 19 1. 8 Confes. l. 8. c. 6. 1 Histor. c. 44. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |