Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI. CAP. I. De primo praecepto. Non habebis Deos alienos coram me. 1. Hoc primum praeceptum iubet dari Deo debitum cultum et honorem. Qui Deus iste sit, impossibile est intelligere. Sufficiat tamen nobis scire quod est independens. Omnia dependent a Deo; Deus vero a nemine dependet, ideoque omnes possidet perfectiones, quas nemo poterit ei limitare. Deus omnipotens est; quicquid enim vult facere potest. Uno suae voluntatis nutu mundum creavit. Prius coelos et angelos creavit, qui sunt puri spiritus, et eos in gratia. Sed lucifer, iussus ut Dei Fillium, qui homo debebat fieri, adoraret, noluit prae superbia obedire. Et a Deo deficiens etiam angelorum partem secum traxit; qui rebelles angeli illico ab arcangelo Michaele fuerunt expulsi a coelo et ad infernum damnati. Hi sunt daemones qui ad peccandum nos tentant, ut suarum poenarum socios nos habeant atque consortes. Nos infelices, si Deus nobis non auxiliaretur! tantum roboris non haberemus ut tentationibus eorump ossemu resistere. Deus vero, ut hoc nobis praestet auxilium, cum tentamur, uvlt ut ad ipsum statim confugiamus auxiliumque suum petamus; si secus egerimus, ab inimicis superabimur. Angelos autem Deo fideles statim ipse Deus admisit ad paradisi gloriam fruendam; et ex his angelis destinavit Dominus illos qui nos debebant custodire: Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis. Quotidie itaqe angelo nostro custodi maximas gratias referamus, eumque rogemus ut nobis semper assistat et numquam nos deserat. 2. Deinde Dominus terram omniaque quae videmus creavit: demum vero creavit hominem, Adam sciliect atque Hevam. Deus itaque rerum omnium est Dominus; ipse enim res omnes creavit, et quemadmodum uno suae voluntatis nutu omnia creavit, ita potest, si velelt, uno alio nutu omnia destruere. Deus praeterea est sapientissimus; creata enim omnia absque labore et incommodo gubernat. Praterita et futura videt et perspicit, et omnes nostras cogitationes ipse cognoscit. Est aeternus; semper enim fuit semperque erit, absque eo quod aliqud habuisset principium aut finem aliquem esset habiturus. Est immensus, in coelo enim et in terra et ubique adest. Est sanctus in omnibus operibus suis et cuiuscumque malignitatis incapax. Est iustus; nullum enim actum malum sine ultione, et nullum bonum absque praemio relinquit: nimis misericors erga peccatores, poenitentia ductos, et nimis benevolus erga animas quae ipsum amant. Deus itaque est bonitas infinita, ita ut nec melior nec perfectior esse potuerit. 3. Hunc Deum creatorem et servatorem nostrum amare debemus atque honorare, praesertim actibus virtutum theologicarum, fidei, spei et caritatis. Deus, aiebat divus Augustinus, fide, spe et caritate colendus.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |