Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
§. 2. De spe. 20. Spes est virtus etiam a Deo in nobis infusa, per quam certa cum fiducia aeternam beatitudinem a divina misericordia expectamus per Iesu Christi merita et vel prae bonis operibus quae, auxiliante Deo, faciemus. Itaque obiectum primarium spei christianae est vita aeterna, scilicet Deus ipse froendus: secundarium vero sunt media ad eam assequendam, scilicet divina gratia et opera nostra bona quae gratiae auxilio exsequemur. Motivum sive formale obiectum spei est omnipotentia Dei, qua potest nos salvos facere, eiusque misericordia, qua vult nos salvare, et fidelitas Dei in promissione nobis facta per Iesu Christi merita nos salvandi, dummodo nos per Iesu Christi merita nostram aeternam salutem petierimus ab eo: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis 1. Absque hac promissione nullam securitatem haberemus qua salutem a Deo auxiliumque ad illam consequendam sperare possemus. 21. Sed si Deus nostra spes est, qua ratione s. ecclesia vult ut nostram spem beatam Mariam virginem vocitemus, Spes nostra, salve? Distinctione opus est. Deus principaliter set nostra spes utpote gratiae et cuiuscumque boni auctor; Maria vero est nostra spes, quippe quae est nostra mediatrix apud Iesum. Unde ei dicit divus Boanventura: Per te accessum habemus ad Filium, o inventrix gratiae, mater salutis: ut per te nos suscipiat qui per te datus est nobis 2. Quibus verbis significare vult quod sicut nos accessum non habemus ad patrem, nisi per filium Iesum Christum, qui est iustitiae mediator; ita accessum ad filium non habemus, nisi per matrem, quae gratiae est mediatrix et sua deprecatioen impetrat nobis gratias quas Iesus Christus nobis comparavit. Ideoque d. Bonaventura de Maria dicebat: Haec est tota ratio spei meae 3. Ideoque eitam vult ecclesia ut Maria nuncupetur a nobis: Vita, dulcedo et spes nostra, salve. 22. Quomodo peccatur in spem? Peccatur, primo, de divina misericordia desperando. Ita peccavit Cain postquam morti dedit suum fratrem Abel, dicens: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear 4; tamquam si Deus culpam ei condonare non potuisset; quamvis eum peccati sui poeniteret; cum Dominus dixit: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus 5. Peccatur, secundo, quando praesumimus aut consequi sine divino auxilio salutem aut, quin peccatum vitemus, misericordiam obtinere. Quare, si sanctam perseverantiam obtinere velimus, opus est ut semper diffidamus de nobis et in Deo confidamus. Qui propriis viribus fretus resistere sperat tentationibus nullum a Deo recipiet auxilium, et incidet in peccatum. Qui vero vult tentationem superare, opus est ut statim fidenter recurrat ad Deum: Non derelinquet omnes qui sperant ineo, aiebat Davit 6. Et ipse Deus dicit: Quoniam in me speravit, liberabo eum 7. 23. Quomodo ergo fit actus spei? Eccum ipsum: Deus meus, tuis fidendo promissionibus, propter merita Iesu Christi spero a te, quia es potens, misericors et fidelis, gloriam paradisi et media ad eam assequendam. 24. Necessaria est spes ut salvi esse possimus: sed sola spes non sufficit: opus est ut cum nostris bonis operibus etiam cooperemur ut aeternant salutem acquiramus. Sancti, tu salutem aeternam acquirerent, quicquid est in mundo derelinquerunt. Narrat s. Ioannes Damascenus in vita Iosaphat monachi 8, quod hic iuvenis Iosaphat filius erat regis regnique successor; sed, coelesti monitu illustratus, ut salutem suam confirmaret, delicias omnes terrenasque divitias spernes, aufugit a regio palatio et occulte in desertum se contulit, ubi in assiduis orationibus et poenitentis reliquum suae vitae egit. In eius morte angeli apparuerunt, suam ipsius animam in paradisum portantes. Audite quid quaedam mulier, ut paradisum lucrifaceret, operata fuit. Refert Socrates 9, quod quum Valens imperator arianus iussisset urbis praefecto ut morti traderet catholicos omnes qui in quodam loco, ut ibi orarent, congregabantur, et cum iret praefectus ut crudeli imperio obsequeretur, obviam habuit quamdam iuvenem mulierem secum ducentem filiolum et iter accelerantem; a qua quum quaerent quo iret, respondit: Eo quo et alii catholici eunt. Sed nescis, dixit ei praefectus, quod omnes isti morti dabuntur?- Et hanc ob causam, replicavit mulier, cum hoc meo filiolo gradum accelero, ut nobis sorte detur mori pro Iesu Christo et postea ad fruendum eum penetrare. Quod ut praefectus audivit, rediit ad imperatorem eique factum retulit; cui quum pudor esset illius mulieris animus praesens, iussit ut illa impune relinqueretur.
|
1 Io. 16. 23. 2 Serm. in dom. infr. oct. Assumpt. 3 Serm. de aquaed. 4 Gen. 4. 13. 5 Zach. 1. 3. 6 Ps. 35. 23 7 Ps. 90. 14. 8 Cap. 30. 9 Hist. eccl. l. 4. c. 18. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |