Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
§. 3. De charitate. 25. Caritas est virtus a Deo in nobis infusa propter quam Deum super omnia amamus quia est bonitas infinita, et proximum uti nosmetipsos, quia sic Deus iubet. Motivum itaque amandi Deum est ipsius bonitas infinita, propter quam ex seipso amari meretur, quamvis nec praemium amantibus ipsum, nec ultio esset non amantibus. Dum s. Ludovicus Galliae rex iter faciebat, quaedam apparuit mulier in unam manu facem incensam habens et in alia aquae situlam; interrogata quid hoc significaret: Vellem, respondit, hac cum face paradisum urere, et cum hac aqua inferni ignem extinguere ut Deus amaretur non prae paradisi praemio neque prae poenis inferni, sed solum quia amari meretur. 26. Videamus nunc quomodo actus fidei, spei et caritatis exercere debemus. Hi actus semper sunt eliciendi; virtutes enim actibus conservantur. Amoris vero actum debemus saepius exercere: Deus enim dicit in Scripturis 1 quod debemus semper meditari praeceptum amandi Deum: et cum sumus domi et cum iter facimus, et quando somnum capimus et cum vigilamus, et in manibus et prae oculis illud tenere debemus et in liminaribus et soliis nostrae domus scribere illud. Totum hoc significat quod assidue actibus amoris erga Deum est vacandum. Difficulter enim observare poterit legem divinam qui crebo se non exercet in amore Dei. S. Theresia dicebat quod actus amoris sunt ligna quae sanctum ignem divini amoris in corde nostro servant accensum. Volunt quidam doctores quod nos tenemur actum amoris singulis diebus festivis elicere aut singulis hebdomadis, ut volunt alii: saltem ego in singulos menses esse faciendum dico. Ceterum convenit ut quisque christifidelis hos actus fidei spei et caritatis quotidie exerceat. 27. Ita pariter singulis mensibus actum amoris formalem facere debemus erga proximum; quia nisi actum hunc saepe exercuerimus, difficulter caritatem quam erga proximum adhibere debemus, servabimus. Quod ad hunc amorem erga proximum attinet, scire opus est propositionem decimam damnatam ab Innocentio XI. dicentem: Non tenemur proximum diligere actu interno et formali. Isthaec propositio damnata fuit quia non solum externo sed etiam interno, corde et actu formali amare proximum debemus. Peccat igitur qui aut de malo proximi delectatur aut de eius bono cruciatur. Hoc denotat praeceptum illud: Diliges proximum tuum sicut teipsum 2. 28. Si quis tamen gauderet vel desideraret aliquod malum cuidam obstinato peccatori ut resipisceret aut ut desisteret aliis esse malo exemplo aut innocentes opprimere, utique non peccaret, uti opportune docet s. Gregorius: Evenire plerumque solet ut, non amissa caritate, et inimici nos ruina laetificet et rursum eius gloria contristet; cum et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi formidemus 3. Peccat e contrario qui ob aliquod suum temporale bonum, de morte aut quovis alio malo proximi delectatur. Advertendum tamen quod aliud est gaudere de causa utilitatem afferente, hoc minime licet; nam damnata fuit ab Innocentio XI. propositio decimaquinta asserens: Licitum est filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato propter ingentes divitias inde ex haereditate consequutas; aliud est gaudere de effectu causae illius, scilicet de haereditate prae parentis morte consequuta, et hoc licitum est. 29. Tenemur itaque interno amore proximum amare; ideoque singulis saltem mensibus, ut superius innuimus, facere debemus erga proximum certum actum amoris. De externis vero caritatis actibus erga proximum prodiem verba faciemus. 30. Videamus nunc quomodo unitim faciendi sunt actus omnes de quibus fuimus locuti. Actus fidei: «Deus meus, quia tu, qui est veritas infallibilis, fidei veritates ecclesiae revelasti, ego credo quicquid ecclesia credendum proponit: et praecipue credo quod tu es meus Deus, creator et dominus omnium, quod in aeternum iustos in paradiso remuneras, et peccatores punis in inferno. Credo quod es unus in essentia et trinus in personis, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, tres personae et unus Deus. Credo quod secunda persona, nempe Filius, ut nos peccatores salvaret, factus fuit homo, crucifixus fuit et resurrexit.» Haec sunt quatuor principalia mysteria quae necessitate medii sunt credenda. Actum quoque fidei circa veritates illas quae necessitate praecepti sunt credendae faciamus: «Etiam credo quod Maria sanctissima est vera Dei mater fuitque semper virgo. Credo quod Iesus Christus tertia die post suam mortem propria virtute resurrexit et post quadraginta dies ascendit ad coelos, ubi sedet ad dexteram sui aeterni Patris, scilicet in maiestate et gloria Patri aequali. Credo quod Iesus Christus in ultima mundi die, cum omnes homines resurgent, venturus est iudicare. Credo quod unica vera ecclesia est catholica romana, extra quam nemo salvus esse potest. Crdo communionem sanctorum, scilicet quod quisque fidelis, dummodo in gratia Dei sit, meritorum omnium iustorum est particeps. Credo quod Deus remittat peccata peccatoribus statim ac eos illorum poenitet. Credo septem sacramenta et quod per ipsa Iesu Christi gratia nobis communicatur. Credo decem decalogi praecepta. Credo demum totum id quod sancta ecclesia credit. Gratias tibi ago, Deus meus, quod fecisti me christianum, et protestor quod in hac sancta fide vivere volo atque mori.» Actus spei: «Deus meus, fidens promissionibus tuis, quia fidelis es, potens et misericors, per Iesu Christi merita spero gloriam paradisi et media ad eam assequendam, scilicet peccatorum meorum remissionem et finalem in gratia tua perseverentiam.» Actus amoris et contritionis: «Deus meus, quia es bonitas infinita et infinito amore dignus, ego toto corde meo et super omnia amo te; et propter amorem tuum amo etiam proximum meum. Et quia deliqui in te summum bonum, me poenitet et toto corde doleo. Propono potius mori quam iterum in te peccare, tua mediante gratia, quam nunc et iugiter a te petam. Propono pariter et in vita et in morte sancta sacramenta recipere». Quoties actus istos quis exercet, toties lucratur indulgentiam a Benedicto XIV. concessam. Et qui per mensem quotidie eos exercebit, indulgentiam plenariam lucrabitur. 31. Actus hos quisque christifidelis facere tenetur et cum ad rationis usum pervenit et cum est in periculo mortis et dum vivit, saltem semel in anno, excepto actu amoris erga Deum et proximum, quem saltem semel in mense, uti diximus, facere debemus. Tenemur tamen quandoque hos actus exercere indirecte aut per accidens, nempe cum urget necessitas eos eliciendi, ut cum sacramenta recipimus aut cum tentamur contra fidem, spem aut caritatem aut contra castitatem: et aliquem ex dictis actibus faciendo tentationem possumus superare. Caeterum, actus hos semel saltem in die eliciamus, et saepius amoris actum erga Deum. Suadeamus nobis quod qui vere Deum diligere non pervenit, difficulter in gratia Dei perseverabit. Unico enim poenarum metu peccatum vitare per difficile est. Assidue ideo Deum rogemus ut suum nobis largiatur amorem, et nos assidue amoris actus, qui adeo Deo arrident, elicere curemus.
|
1 Deut. 6. 5. 2 Matth. 22. 39. 3 Mor. l. 2. c. 11. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |