Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. II. De secundo praecepto. Non assumes nomen Dei tui in vanuum.
      • §. 1. De blasphemia.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 825 -


§. 1. De blasphemia.

1. Laudibus atque orationibus Deus honoratur, blasphemiis autem inhonoratur. Commititur blasphemia cum attribuitur creaturae divinum aliquod attributum, ut si vocaretur daemon sanctus, omnipotens, sapientissimus etc. Unde peccat qui credit quod sciat daemon futura contingentia: ut numeros qui certo ex urna prodibunt ludo qui vulgo dicitur beneficiata. Deus solus scit futura: daemon res tantum externas quae iam acciderunt scire potest,


- 826 -


et tantummodo a praesentibus rebus futurum aliquem eventum potest coniicere. Committitur quoque blasphemia cum aliquod Deo attribuitur quod est Deo convicio, ut dicere (loquens de Deo): Maledictus sit Deus, aut: male ha beat Deus, aut dicere: in contumeliam etiam Dei. Dicere autem: Deus non operatur iuste; creat homines, posteaque eorum obliviscitur, esset blasphemia haereticalis; et qui sic diceret cum iudicio formato et pertinacia papalem incurreret excommunicationem. Committi potest blasphemia etiam facto, v. g. cum quis exspueret in coelum, aut cruces. coronas vel sacras imagines conculcaret. Gravis quoque blasphemia est maledicere sanctis et rebus sanctis, uti sacro, ecclesiae; aut diebus sanctis, paschati, nativitati Domini, sabbato sancto etc. Blasphemia quoque est maledicere animabus hominum, et gravior si mortuorum malediceretur animabus, dummodo non intelligerentur animae damnatae.

2. Dicere autem non -male habeat sanctus N.-, sed alia verba quae gravem non inferunt iniuriam, non erit blasphemia gravis: sed quia in vanum sancti nomen acciperetur, etit ideo peccatum veniale. Neque est blasphemia dicere: Male habeat sancta Agatha, sanctus Felix, cum intelligitur tantum locus, non sanctus.

3. Maledicere creaturis, nimirum annis, diebus, pluviae et similibus, non est blasphemia neque peccatum grave, sed veniale; modo huiusmodi maledictiones ad Deum non referantur, uti si quis dixerit: Maledico vento Dei, diei Dei etc.; aut nisi essent eae creaturae in quibus peculiari modo relucet potentia et magnitudo divina, ut si quis coelo aut animae humanae malediceret, aut si malediceret mundo, dummodo non intelligeret mundum malignum, uti intelligebat d. Ioannes: Mundus totus in maligno positus est 1.

4. Ne blasphemia quidem erit, si quis in generali alterius fidei malediceret, modo non addat aliud sacrum verbum, ut si diceret: Maledico fidei christianae, fidei sanctae: primo enim casu intelligi potest fides humana aut fidelitas civilis.

5. Ita ne blasphemia quidem est maledicere mortuis, dummodo non addatur aut intelligatur maledicere mortuis sanctis aut animabus mortuorum. Ratio cur neque sit blasphemia neque grave peccatum in generali mortuis maledicere, est, quia verbum mortui proprie est terminus privativus, qui aliud n on significat quam homines vita privatos: eo magis quod verbum mortui, per se loquendo, non ad animas sed ad corpora proprie refertur; corpora enim, non animae, moriuntur. Si maledicere homini viventi, corpus habenti et animam, grave peccatum non est, dummodo malum quod ei precatur non desideretur, uti communiter dicunt dd. cum d. Thoma 2 ne peccatum quidem erit homini mortuo maledicere. Insuper, ordinarie loquendo, qui mortuis maledicunt non intelligunt mala animabus eorum imprecari, imo fere semper ne intelligunt quidem iniuriam mortuis inferre, sed potius viventibus quibus irati sunt. Haec non est mea unica opinio, sed trium aliorum doctorum hominum qui de hoc facto egerunt. Praeterea quamplurimos Neapoli doctos viros consului, et vel omnes illos qui addicti sunt congregationibus p. Pavone, archiepiscopatus et s. Georgii; qui omnes ab opinione mea fuerunt.

6. Nescio quo pacto quis audeat iudicare quosdam actus esse peccata mortalia, quando et prisci et hodierni theologi docent actum nullum peccatum mortale esse iudicandum nisi cum certum est actum illum vere esse mortale. En quomodo s. Raymundus cuidam suo scripsit amico: Unum tamen consulo, quod non sis nimis pronus iudicare mortalia peccata ubi tibi non constat per certam scripturam 3. Et divus Antoninus docuit: Nisi.... habeatur auctoritas


- 827 -


expressa scripturae sacrae aut canonis ecclesiae vel evidens ratio, nonnisi periculosissime determinatur. Nam si determinet quod sit ibi mortale, et non sit, mortaliter peccabit contra faciens etc 1. Et alibi, loquens de quovis actu poenitentis qui confessario esse certum peccatum mortale non videtur, dicit: Si vero (confessarius) non potest clare percipere utrum sit mortale, non videtur tunc ut illi faciat conscientiam de mortali 2. Ceterum, maledicere mortuis peccatum est veniale omnibusque aliis venialibus gravius. Aliqui semper mortuos habent in ore: quod vitium turpe!

7. Sed paucis cuiuslibet blasphemiae enormitatem complectamur. Iussit Deus in veteri lege: Educ blasphemum extra castra, et lapidet eum universus populus 3. Venetiis non ita pridem quidam blasphemavit, iussu magistratus fuit domi captus eique abscissa fuit lingua. In regno Neapolis nuper rex mandavit ut blasphematores ferro ignito in fronte signarentur posteaque ad triremes mitterentur: quod tamen perraro adhibetur; testes enim ed deponentes non inveniuntur. Auditam blasphemiam prae odio deponere bonum non est; sed deponere eam ut, animad versione in blasphemos, auferatur exsecrandum hoc vitium et scandalum quod audientibus praebetur, bonum et sanctum est.

8. Dixi scandalum; quia pueri audientes blasphemare maiores, ipsi etiam discunt blasphemare. Quid infelicitatis! aspicere tot pueros res Dei nescientes, scientes vero dicere: Male habeat s. Petrus, s. Marcus. S. Petrus! s. Marcus! quid mali fecerunt tibi sancti isti, in quos impia evomis? Tu iratus es tuae uxori, tuo domino, tuo famulo, et inclamas sanctos? Sancti semper pro nobis orant, et impia tu vis in eos proferre? Nescio quomodo blasphematori terra non dehiscit. Sunt qui vel ei a quo servantur maledicunt: maledicunt Deo, cui maximas gratias referre deberent; ab ipso enim servantur, et in ignem non mittuntur aeternum.

9. Ceterum, quaecumque blasphemia cuiuscumque sancti aut diei sancti gravissimum est peccatum. Omne, inquit d. Hieronymus, quippe peccatum comparatum blasphemiae levius est. Blasphematori de alapam, contenere os eius; dicit s. Ioannes Chrysostomus. Blasphemator animabus aeternis suppliciis addictis peior est: illae saltem maledicunt ei a quo puniuntur, tu vero ei qui benefacit tibi maledicis.

10. Heu quam sunt atrocia supplicia quae pluries sumpsit de blasphematoribus Deus! In hoc Neapolis regno quidam qui crucifixo cuiusdam loci maledixerat, cum per locum illum iter faceret, ut coram illo crucifixo fuit, ibi cecidit fuitque repentina morte defunctus. In Vallo Dianae paucis ab hinc annis (et ego loquutus sum eum quodam qui facto interfuit) quidam auriga, quum sancto maledixisset, cecidit in aquam cum collo subtus rhedae vectem et ita periit suffocatus. Si vero in hac vita blasphemator aliquis poenas non dabit, sciat quod maiores dabit in alia. Dominus ostendit d. Franciscae romanae tormentum speciale et horrendum quo in lingua excruciantur blasphematores in inferno.

11. Frater mi, si tempore praeterito blasphemare fuisti solitus, omnibus nunc tuis viribus cura hoc maledictum vitium penitus abiicere. Quid tibi ex blasphemiis erit bonum? Nullum inde capies lucrum, sed perptuam paupertatem: nullam percipies delectationem; et quae delectatio in maledicendis sanctis? nullum inde denique honorem hauris, sed turpitudinis notam; blasphematores vel ab ipsis blasphematoribus taxantur et odio habentur.

12. Scias tamen volo quod, si in hac missione te a tali vitio non liberas, numquam amplius ab eo te liberabis; crescentibus annis augetur hoc vitium, quia crescentibus annis increscunt mala et infirmitates, et ita increscunt impatientiae, itaque usque ad mortem durabit.


- 828 -


Quidam damnatus ad furcam, eodem temporis momento quo fuit e scala proiectus, prae consuetudine blasphemandi quam habebat, cuidam sancto maledixit et in hunc modum e vita discessit. Quidam auriga qui blasphemiis consueverat, iam iam moriturus, quandam protulit blasphemiam et ita de vita migravit. Aperi nunc cm vero dolore et proposito peccata tua, et in hac missione numquam amplius blasphematurum esse firmiter delibera; et in posterum mane, cum surgis e lecto, semper recita tres salutationes angelicas ut Dei mater te ab hoc vitio liberet; et cum occasionem habes irascendi, assuesce maledicere peccato, daemoni, neque amplius profer verbum illud- male habeat-, sed dic: Domina mea, adiuva me: Maria virgo, da mihi patientiam, da mihi robur. In principio opus est ut, sed non sine magno labore, teipsum vincas ad amovendum usum quem blasphemandi habes: sed, dicto usu amoto, facile, Deo dante, te ab hoc vitio liberabis.

13. Sed ut blasphemiam multo magis detesteris, audi quas de quodam blasphematore poenas sumsit Deus. Cardinalis Baronius refert in tomo 6. suorum annalium, anno 493., quod quum quidam Constantinopoli blasphemasset, ingressus fuit in balneum, ubi se lavit, sed illico exiit clamans atque dicens quod sentiebat se iam iam moriturum, eodemque tempore unguibus et dentibus brachiorum temorumque suorum carnes auferebat. Ut aliquam ei recreationem praeberent, posuerunt eum in sindone albo: sed maiore conflictabatur dolore; unde sindonem ab eo abstulerunt: sed cum sindone pellis quoque eius ablata fuit, et hoc modo infelix periit in manibus daemonum, qui duxerunt eum in infernum, ut ibi poenas daret aeternas.

14. Refert amplius d. Gregorius in dialogis suis 1 quod quidam puer quinquennis, nobilis romanus, famulorum blasphemias audiens, blasphemare assueverat, et a patre non corripiebatur: quodam sero, postquam in die pluries blaspemaverat, quum prope patrem esset, extemplo clamare incoepit: Heu! quidam nigri homines volunt me secum ducere; et ita clamans in brachia patris se coniecit, sed prae consuetudine blasphemare pergebat, et ita blasphemans animam effavit. Vae vobis, genitores, si filios non corripitis cum ipsi blasphemant, magis, magisque si, coram ipsis blasphemando, malo illis eritis exemplo!




1 5. 19.



2 2. 2. q. 76. a. 1.



3 LIb. 3. de poen. §. 21.

1 P. 2. t. 1. c. 11. §. 28.



2 P. 2. tit. 4. c. 5.



3 Lev. 24. 14.

1 Lib. 4. c. 13.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL