Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. III. De tertio praecepto. Memento ut diem sabbati sanctifices.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 830 -


CAP. III. De tertio praecepto. Memento ut diem sabbati sanctifices.

1. Praeceptum hoc duas comprehendit obligationes: ut in omnibus diebus dominicis et festis a servilibus operibus abstineamus, et ut dictis diebus sacro intersimus. In prisca lege sabbatum erat dies festus; apostoli vero illud in diem dominicum transtulerunt: dies pluries a Deo sanctificatus, ut animadvertit s. Leo; in dominica enim Deus creavit mundum, Iesus Christus


- 831 -


resurrexit, et super apostolos Spiritus Sanctus descendit. Hoc praeceptum festum sanctificandi, inquit s. Thomas 1 cum communi doctorum, morale est quantum ad hoc quod homo deputet aliquod tempus vitae suae ad vacandum divinis; caeremoniale vero quantum hoc praecepto determinatur speciale tempus: et tanquam caeremoniale in praesentiarum, quia lex antiqua cessavit, non obligat. Observare itaque tenemur festa ecclesiae praecepta, quae dies statuis quos debemus observare.

2. Quare, sciscitor, Deus festa constituit? Instituit ut unusquisque, quum omnibus aliis hebdomadae diebus bonis animae vacet; et non sufficit sacro tantum interesse, sed opus est ut concionem audiat, visitet ss. sacramentum, se Deo commendet, aliosque pietatis actus exerceat. Sed tot personae in die festo ad quid habent animum intentum? Ad ludendum, ad intemperanter bibendum et ad inhoneste loquendum. Audite tamen quid Surius narrat 2. In vicitate Dea Vocontiorum sanctus aderat episcopus qui Stephanus vocabatur, qui, quum temeritati sui populi, collocantis festa in ludis, saltationibus et ebriositatibus, mederi non posset, a Deo obtinuit ut quadam die plures horribilium figurarum daemones apparerent, qui alem produxerunt terrorem ut omnes misericordiam exposcerent. Sed cum populus vitam suam meliorem facere promiserit, prae sancti episcopi orationibus ab illorum horribilium monstrorum fuit aspectu liberatus.




1 2. 2. q. 122. a. 4. ad 1. et 4.



2 Tom. 5. c. 9. die 7. septemb.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL