Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. III. De tertio praecepto. Memento ut diem sabbati sanctifices.
      • §. 2. De obligatione audiendi sacrum.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 833 -


§. 2. De obligatione audiendi sacrum.

11. Quid est missa? Est sacrificium quod offertur divinae maiestati, corporis et sanguinis Iesu Christi sub speciebus panis et vini. Ad huius praecepti satisfactionem duo requiruntur, intentio scilicet et attentio. Requiritur 1. intentio, scilicet ut quis audire missam intendat; quare non satisfacit quis assisteret vi detentus aut fine visendi ecclesiam aut animo amicum praestolandi aut alio fine quam illo missam audiendi. Sed si quis sacrum ob devotionem audiret credens diem illum non esse festum, posteaque sciret esse festum, an sacrum aliud audire teneretur? Minime; quia sufficit praecepto satisfecisse, licet praeceptum audiendi sacrum observare non cogitaverit.

12. Requiritur 2. attentio, nempe ut sacrificio quod peragitur attendatur. Attentio isthaec potest esse externa et interna. Procul dubio non satisfacit qui absque externa attentione sacrum audit, uti esset si, dum celebratur sacrificiu, qui assistit dormiret aut ebrius esset aut scriberet aut cum aliis confabularetur aut in alis exteriores operationes se occuparet. Quaestio autem est inter doctores an satisfaciat qui sine interna attentione assistit sacro, scilicet si, tempore sacrificii, quod peragitur videt, sed postea se distrahit interne, alias res, non Deum cogitando. Multi dicunt tantum venialiter hunc peccare quoties voluntarie distrahitur, sed non graviter, et satisfacere in substnatia obligationi audiendi sacrum; assistit enim praesentia morali. Sententia tamen communior cum d. Thoma vult quod hic minime satisfacit: intelligitur quando cognoscit quod distrahitur a missa, et positive vult se a missa distrahere. Unde vos moneo ut, dum sacro assistitis, tam magnum sacrificium quod tunc peragitur recogitetis. Meditamini passionem Iesu Chrsiti; missa enim quaedam est renovatio sacrificii quod Iesus Christus obtulit in cruce: aut meditamini aeternum aliquod effatum, nempe mortem, iudicium, infernum. Qui scit legere, liberculum aliquem pium aut officium b. Mariae Virginis legat. Qui legere nescit, si meditari non vult, dicat rosarium aut vocales alias orationes. Saltem ad sacerdotis actiones attendat. Satisfacitne qui, dum sacrum audit, confitetur? Minime quidem: quia tunc assistit tanquam reus qui peccata sua patefacit, non vero uti sacrificans, et certum est quod qui sacro interest, una cum sacerdote sacrificat.

13. Quare bonum esset fines in missa propter quos instituta fuit adimplere. Missa instituta fuit 1. ut Deus honoraretur; 2. ut ei gratias agamus; 3. ut peccatorum satisfactio obtineatur; 4. ut gratiae quae nobis opus sunt impetrentur. En quid tempore missae nobis erit faciendum. Primo offerre debemus Deo illud Filii sui sacrificium in honorem suae divinae maiestatis. Secundo de omnibus acceptis beneficiis gratias ei referre. Tertio in nostrorum peccatorum satisfactinoem missam illam offerre. Quarto petere a Deo per Iesu Christi merita gratias quae, ut salvi


- 834 -


esse possimus, nobis sunt necessariae. Praesertim vero cum elevatur hostia, a Deo, propter Iesu Christi amorem, ut peccata nobis remittat quaeramus: et cum elevatur calix, quaeramus a Deo propter merita divini illius sanguinis suum amorem et sanctam perseverantiam: et cum sacerdos corpus Christi sumit, spiritualem faciamus communionem, dicentes: Iesu mi, ego te desidero, te amplector; ne permittas me separari a te.

14. Plura praeterea sunt animadvertenda; et 1. qui partem aliquam missae omittit, graviter peccat, si materia est gravis. Sed quae pars missae gravis est? Alii dicunt quod ad grave peccatum vitandum sufficit assistere et adesse offertorio, illi scilicet orationi quam post evangelium recitat sacerdos; missa enim, uti dicunt iuxta s. Isidorum, ab offertorio olim incipiebat. Communior tamen sententia vult esse peccatum grave non assistere a principio usque ad evangelium inclusive: conveniunt tamen omnes dicentes non pecacre graviter illum qui aut omittit assistere a principio missae usque ad epistolam, aut quod post sumtionem dicitur omittat. Qui vero aut consecrationi aut sacerdotis sumtioni non assisteret dico quod non satisfacit: teneo enim quod sacrificii essentia tam in consecratione quam ni sumtione consistit.

15. Animadvertendum 2. quod damnata fuit propositio 53. ab Innoc. XI., quae dicebat quod satisfacit qui eodem tempore duas medias missas a duobus audit sacerdotibus. Sed si quis successive duas medias missas audiret, mediam scilicet missam ab uno sacerdote et mediam ab alio? Multi admittunt quod satisfaceret, dummodo assistat (et ita intelligendum est) consecrationi et sumtioni eiusdem sacerdotis.

16. Animadvertatur 3. quod satisfacit qui audiret missam ex choro post altare maius, aut si esset post parietem aut columnam ecclesiae, aut extra ipsam ecclesiam, quin sacerdotem videat, modo coniunctos sit populo manenti intus ecclesiam, ita ut saltem per alios quid in missa fit comprehendere possit.

17. Animadvertatur 4. quod respectu illorum qui domi privata habent oratoria, praecepto non satisfaciunt, nisi soli domini qui privilegium obtinuerunt, familiae eorum, scilicet eorum consanguinei aut affines usque ad quartum gradum, dummodo (quod notandum) eandem domum habitent et expensis privilegiati vivant, et dummodo, cum sacrum peragitur, unus ex illis cui privilegium concessum est assistat. Respectu autem servorum, non omnes servi satisfaciunt, sed illi tantum qui a dominis aluntur et, uti loquitur indultum, domino missae tempore sunt necessarii; scilicet aut ut sacerdoti celebranti serviat, aut ut domino, ut genua flectat vel sedeat, praebeant auxilium, aut ut meditationem legant et similia.

18. Quaeritur quae a sacri auditione excusent. Excusat impotentia tam realis quam moralis. Impotentia realis est quum quis infirmus esset in lecto aut in carcerem esset inclusus aut esset caecus, et neminem, a quo ad ecclesiam deduceretur, haberet. Impotentia moralis est cum quis non potest petere ecclesiam sine timore gravis damni spiritualis aut tmeporalis: ideoque excusantur qui custodinmt civitatem aut exercitum aut gregem aut domos aut pueros aut infirmos, quum nullos alios habeant quos in locum suum possint sufficere. Excusat quoque omne grave incommodum: ideoque excusantur infirmi qui non possent ad ecclesiam se conferre sine poena aut timore in eundem morbum reincidendi: ita pariter excusantur servi, si dominorum domus sine eorum aut proprio gravi incommodo derelinquere non possunt; e g. si domum deserentes timerent ne dimitterentur, et difficulter novum dominum possijnt adinvenire.

19. Excusat notabilis ab ecclesia distantia,


- 835 -


ut si distaret tria milliaria, iuxta id quod tradunt dd., et etiam minus si tempus esset nivosum aut pluvium, aut persona esset debilis, aut via nimis incommoda. Excusat et consuetudo aliquorum regionum, in quibus mos est a domo non egrediendi post partum aut post alicuius propinqui mortem. Sed sunt qui ecclesiam non petunt, in plateas tamen se conferunt: hi minime excusantur. Amplius, excusari possunt aliquae personae, ut illae quae vestes non habent aut comitatum decentem: si tamen aliquod remotum esset sacellum in quo primo mane sacra peragerentur, illuc ad audiendam missam ire tenerentur.

20. Caeterum, christiani mei, missam audire quotidie curate: oh quam magnus thesarurus est missa pro unoquoque qui eam pie sancteque audit! Praeter indulgentias (Innocentius VI. concessit termille, et plures annos indulgentiae in qualibet missa quae auditur), magnae gratiae obtinentur. Sacrum enim audienti fructus passionis Iesu Christi applicantur; nam, ut superius diximus, quicumque assistit insimul cum sacerdote sacrificat et Deo tam pro se quam pro aliis mortem et merita omnia Salvatoris offert.

21. Audite quot bona spiritualia et temporalia percipit qui sacrum audit. Tres mercatores quadam die a civitate Eugubii insimul discedere volebant: sed quia eorum unus prius sacro interesse cupiebat, alii duo illum expectare noluerunt et sine illo discesserunt; sed cum ad fluvium Corfuone pervenerunt, qui plurimam ob pluviam, quae noctu cecidit, increverat, dum in medio pontis erant, pons pessum ivit, et ipsi perierunt suffocati. Pervenit eo tertius ille qui, ut missam audiret, vestigia presserat, et invenit duos socios mortuos in ripa, et recognovit gratiam quam, quia sacro interfuit, accepit.

22. Horribilius hoc factum praeterea audite. Fertur quod in aula cuiusdam principis aderat quidam puer adeo pius ut numquam sacro interesse pratermitteret. Puer alter prae invidia principi illum accusavit, dicens quod nimiam familiaritatem cume ius uxore habebat. Princeps propterea iratus, quin aliud examinaret, aliquibus, qui tnuc fornacem quandam, calceariam fortasse, habebant accensam, iussit ut, statim ac quidam suus puer ad eos veniret, illico in fornacem illam eum iniicerent, et illico ipsum facerent certiorem. Postea misit infelicem accusatum puerum sub quodam pratextu ad locum fornacis; qui dum ambulabat, audiit tintinnabulum quod ad audiendam missam evocabat, et gradum sistit sacroque interfuit. Princeps, quum nuncium, quem expectabat, statim non recepit, puerum alium, falsum accusatorem scilicet, eo misit ut quid factum erat sciret. Ut infelix eo pervernit, quia pervenit primus, captus fuit et combustus. Supervenit inde puer innocens, et reprehensus a principe quia statim non obedivit, repsondit quod sisterat ad sacrum audiendum. Pinceps tunc de accusatione falsitate suspicans, de ea inquisivit, piique pueri innocentiam detexit.

23. Sed antequam praeceptum hoc absolvamus, aliquid de malo usu quem de festis christiani faciunt dicemus. Instituit Deus dies festos ut in eis ipsum honoremus et pro paradiso merita acquiramus, eundo ad congregationem aut ad ecclesiam ad audiendam concionem, ad rosarium dicendum, ad visitandum ss. sacramentum, ad Mariae virgini et sanctis advocatis nos commendandum: plures tamen utuntur festis, ut magis Deum inhonorent, et maiora pro inferno merita acquirant. Ad quid plures dies festos adhibent? aut ad altercandum, aut ad rixandum (quot homicidia in festo accidunt!) aut ad dandam amori opram, ne ecclesias quidem reverendo, aut ad sistendum in aliqua via ad male cogitandum, aut cum sociis ad inhoneste loquendum, aut in aliqua taberna ad ludendum, blasphemandum aut ad vinum ad ebrietatem


- 836 -


usque bibendum. Sacram parochus facit concionem, et aliqui data opera nolunt sacro parochi interesse, ut concionem eius non audiant. Luctus animae dies festivus, dicebat Ieremias 1. Ita quoque nostris hisce temporibus est dicendum luctus animae. Ad quid nunc festum? ut magis intus infernum, augendo peccato, anima sepeliatur.

24. Dixi, quod aliqui, ne concionem audiant, ecclesiam ingredi nolunt. Dicit tamen s. Ioannes Chrysostomus quod pro aliquibus melius esset, si ecclesiam numquam ingrederentur, quia ingrediendo maiora committunt prae tot tantisque irreverentiis peccata, quam si ab ingrediendo abstinerent. En sancti verba: Non tam crimen fuisset non venire ad templum quam sic venire. Heu quam magnus horror est aspicere tot irreverentias quae in praesentiarum in ecclesiis committuntur! et postea de Dei punitionibus conquerimur! Multi scribunt auctores quod Cypri regnum in turcarum manus venit propter irreverentias quae in ecclesiis adhibebantur. Scribit Eugenius Cistenius, qui a Ferdinando 1. fuit ad SOlimanum legauts, quod circa Mahumeti sepulcrum turcae non loquuntur, non exspuunt, non tussiunt neque umquam se vertunt ad rem aliquam quamcumque propter curiositatem aspiciendam: christiani vero quid faciunt in ecclesia? alta voce confabulantur, undique oculos movent, cirucmspiciunt, ut videant quae est pulcra, quae turpis; mala cogitant, ad ecclesias, ut ad mulieres animum adiiciant, audent venire, ne adversus quidem Iesum Christum sacramentatum reverentiam adhibendo. Deus meus, qua ratione non corruunt ecclesiae! qua ratione nos Iesus Christus, uti non semel accidit, non deserit! Narrat Verme in sua instructione quod in quadam ecclesia, quia ibi irreverentiae admittebantur, dum sacerdos sanctam hostiam elevabat, quaedam horribilis vox audita fuit quae dixit: Popule, ego hinc discedo. Immediate post visa fuit hostia elevata in altum in medio ecclesiae et repetit vocem: Popule, ego hinc discedo. Cum ad tectum denique pervenit, iterum vocem repetiit: Popule, ego hinc discedo. Inde evanuit, et illico corruit ecclesia super toto illo populo infelici. Fratres mei, quo pacto potest nos Deus tolerare, videns nos ad ipsum offendendum ingredi ecclesiam ubi ipse gratias nobis dispensat?

25. Antequam praeceptum hoc absolvamus, quaedam pauca dicamus quae sancta ecclesia iubet ut observemus in vigiliis, ut ita festa quae subsequuntur honorentur, et in quadragesima, ut ad paschae celebrationem nos accingamus. Tria iubentur in ieiunio: primu, abstinentia a cibis prohibitis; secundum, unica comestio, scilicet quod semel in die manducari potest; tertium, ante debitam horam non manducare. Quoad abstinentiam prohibentur carnes et lacticinia, illis locis exceptis in quibus lacticiniis et ovis vescendi viget consuetudo. Sed hoc locum tantum habet in vigiliis: nam in quadragesima nulli dubium quod prohibita sunt lacticinia ob proposit. 32. damnatam ab Alexandro VII. Declaravit postea Benedictus XIV. quod dispensatus licentia medici et insimul parochi aut confessarii ad vescendum carnibus in quadragesima aut sanctorum vigiliis mane non potest manducare carnes et pisces: debet relinquere pisces si vescitur carne, non vero si lacticiniis vesceretur.

26. Secunda obligatio est semel in die manducare, et tantum sero permittitur prandiculum quod octo uncias excedere non debet. Quidam sero excedunt decem, quindecim et etiam viginti uncias: quid ieiunii! Sed, pater, facio ut fames adhuc mihi remaneat. Sed hoc non sufficit. Antiquitus primi christiani rigorose semel in die et sub vesperum manducabant; postea ecclesia collationem permisit, sed octo uncias (ut dixi) non excedentem, iuxta


- 837 -


communiter introductam consuetudinem. Et si quis hoc pondus in materia gravi, idest plusquam duas alias uncias, praetergreditur, graviter peccat. Excusantur tantum a ieiunii obligatione iuvenes nondum uno et viginti annis nati et senes qui sexagesimum annum iam compleverunt et pluries in dies cibis egent. Excusantur quoque illi qui artes laboriosas exercent, ut fossores, textores, fabricatores, fabri ferrarii et similes. Excusantur etiam mulieres praegnantes aut lactantes. Pauperes denique qui mane tam parum cibi habent ut ad eos sustentandum non sufficiat.

27. Tertia ieiunii obligatio est quod, iuxta morem praesentem, prandium aut coena non fiat ante meridiem: unde per integram horam illud antevertere a gravi culpa excusari non potest, quemadmodum recte dicunt plures dd. contra opinionem aliorum, cum d. Thoma qui 1 docet quod frangit ieiunium qui notabiliter horam prandii antevertit.

28. Praeterea, animadvertendum est quod declaravit Benedictus XIV. et clarius declaravit regnans pontifex Clemens XIII. quod etiam dispensati ad carnes aut ad lacticinia in quadragesima et in vigiliis semel in die manducare tenentur: et in collatione aliis cibis vesci non possunt, nisi illis quibus ieiunantes et non dispensati vescuntur, idest in collatione neque carnibus neque lacticiniis vesci possunt.




1 Cap. 17. v. 21.

1 In 4. dist. 15. q. 3. a. 4. q. 1.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL