Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS PRIMA - DE PRAECEPTIS DECALOGI.
    • CAP. IV. De quarto praecepto. Honora patrem tuum et matrem tuam.
      • §. 1. De filiorum erga parentes obligatione.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 837 -


§. 1. De filiorum erga parentes obligatione.

1. Filius tenetur erga parentes amorem, reverentiam et obedientiam praestare. Ergo primo loco tenetur praestare amorem. Quare pecact. 1. graviter contra hunc amorem, si grave malum patri aut matri optet; et peccat dupliciter, contra caritatem et contra pietatem patri debitam. Peccat 2. si de suorum parentum fama detrabat; et tunc tria peccata committit, unum contra caritatem, secundum contra pietatem et tertium contra iustitiam. Peccat 3. si eis non subveniat in necessitatibus tum temporalibus, tum spiritualibus, uti esset si pater graviter aegrotaret, tunc filius tenetur eum de periculo monere atque curare ut sacramenta suscipiat. Quando pater aut mater in gravi sunt necessitate, filius tenetur eos suis sumptibus alere. Fili, suscipe senectam patris tui 2. Ipsi nobis cum parvuli eramus alimenta subministrabant; iustum est ut nos ipsis iam senibus praestemus alimenta. Dicit d. Ambrosius 3 quod ciconiae quando vident patres suos iam senes et ad victum quaerendum inhabiles, ipsae eis victum quaerendum ihabiles, ipsae eis victum comparant. Quid ingrati animi crimen aspicere filium in taberna manducantem eo ipso tempore quo mater fame perit!|

2. Audite magnum amoris actum quem quidam filii propriae matri ostenderunt. Anno 1601. erant in Iapone tres fratres elaborantes ut victum matri subministrarent; quem cum procurare non potuerint, quid fecerunt? Iusserat imperator ut qui furem vinctum ad iustitiam adduceret, magnam summam in praemium habuisset. Inter se fratres conspirarunt ut unus fingeret se furem et alii duo eum ad iustitiam ducerent, ut praemio inde accepto matrem alere possent. Sortem inde miserunt ut cui sorte daretur, se furem fingere et mori deberet: poena enimmortis in fures erat constituta. Super iuniore sors cecidit, qui vinctus ductus fuit ad carceres: sed cum duo illi fratres ab incluso in carcerem discesserunt, hunc amplecti et omnes plorare visi fuere. Hoc iudici fuit renunciatum, qui quo illi irent inspicere fecit: ut domum


- 838 -


pervenerunt, et mater factum audivit, dixit velle potius mori quam videre quod filius ille sua pro causa moreretur. Ite, dicebat, reddite pecuniam, et filium meum mihi restituite. Iudex, factus certior de hoc, imperatori renunciavit, qui pietate commotus pinguem annuum redditum tribus fratribus constituit, et in hunc modum amorem et pietatem, quam erga matrem habuerunt, Deus eis remuneravit 1.

3. E contrario audite qua poena quendam ingratum filium Deus affecit. Refert episcopus Abelly in sua Instructione 2 casum ab antistite Thoma cantipratense relatum 3 qui eius tempore accidit. Dives homo in Gallia erat qui unicum filium habebat, et optans ut hic matronam quandam sua conditione multo nobiliorem duceret in uxorem, voti compos factus fuit hac adiecta conditione ut quicquid habebat filio donaret, a quo postea alimenta reciperet. Ita factum fuit. In principio filius bene patrem tractavit; sed postea, ut ucori obsecundaret, ab aedibus patrem alienavit atque parum ei subveniebat. Quadam die quum plures pro amicis epulas extruixisset, quumque auxilium ab eo petere pater venisset, eum filius acriter expulit. Sed quid ei accidit? Audite. Ut mensis accubuit, in faciem eius rubet ainsiluit eique tam stricte se adstinxit ut inde evelli non potuerit. Tunc de ingrato animo suo adversus patrem doluit, ivit ad episcopum ut a tali peccato absolveretur; et episcopus pro poenitentia ei imposuit ut facie detecta omens regni provincias peragraret, peccatum suum propter aliorum filiorum exemplum narrans. Scribit praefatus antistes hoc scivisse a quodam patre ordinis predicatorum qui, quum esset Parisiis, propriis oculis infelicem illum cum rubeta in faciem viderat et ab illo factum audiverat.

4. Attendite igitur, filii, parentes vestros amare eisque, si sunt pauperes aut carceribus detenti aut infirmi, subvenire: nam si secus egeritis, magnas a vobis poenas sumet Deus. Permittet saltem Dominus ut postea filii vestri eodem modo vos tractent quos vos parentes vestros tractatis. Audite. Refert Verme in sua Instructione quod quidam filius patrem de domo expulit, qui, quum aegrotaret, ad xenodochium se contulit, unde ad filium pro duobus linteis misit Filius per proprium filiolumi lla patri misit. Parvulus unum avo tulit. Interrogatus a patre quare unum linteum avo portaverat, repsondit: Linteum aliud servari pro te quum ad xenodochium ibis. Intellige: quo modo filii suos patres habent, ita et ipsi a propriis filiis habebuntur.

5. Secundo tenetur filius patri et mtri habere reverentiam: In opere, sermone et omni patientia honora patrem tuum; dicit Deus 4. Opus est igitur ut parentibus habeatur reverentia opere et sermone: ideo peccatum est respondere ad eos irate aut voce alta. Maius peccatum est eis deridere, eos affingere, imprecationes aut contumelias in eos dicere, vocando eos amentes, bestias, latrones, ebrios, veneficos, scelestos et alia id genus. Verba haec, si coram ipsis proferantur, sunt peccata mortalia. In antiqua lege cautum fuit ut qui maledixerit matri suae vel patri morte moriatur 5. Nunc vero non damnatur ad mortem temporalem, sed maledicitur a Deo. Et est maledictus a Deo qui exasperat matrem 6 et ad mortem damnatur aeternam.

Gravius peccatum esset extollere manus aut extendere velle, patrem aut matrem percutere. Fili qui in matrem tuam manus iniecisti, breves erunt dies tui. Dicit enim Scriptura: Honora patrem tuum et matrem... ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra7.Ergo sicut qui parentes honorat vivit longo tempore et bene est ei in terra, ita qui parentes inhonorat brevi vivet tempore, et male ei erit in terra. Narrat


- 839 -


d. Bernardinus senensis quod cum quidam iuvenis vitam suspendio finivit, visa fuit in eius facie barba incipiens et canuta. Episcopo pro illo infelice oranti fuit revelatum quod, si quia parum genitores observavit, non meruisset deseri a Deo ad illa delicta patranda quae suae mortis causa fuerunt, usque ad senium vixisset.

6. Casum tamen audite horribiliorem, relatum a d. Augustino 1. In Cappadociae provincia mater erat plures habens filios. Quadam die primogenitus, postquam eam iniuriis affecit, verberavit eam; et reliqui filii, uti debebant, primogenitum non impedivere. Mater tunc, pro contumelia illa irata, aliud commisit peccatum; se enim in ecclesiam contulit, et ante baptistgerium in quo eius filii fuerunt sacris lustralibus aquis abluti omnibus illis maledixit, rogans Deum ut poenam quae toti mundo terrorem ferret, ab illis sumeret. Eodem tempore filios omnes magnus tremor invasit. Inde filii per diversa loca erraverunt, illius maledictionis signa secum ferentes; mater, dolore illius flagelli desperatione mota, seipsam strangulavit. Scribit d. Augustinus quod quum in quadam ecclesia esset in qua d. Stephani aderant reliquiae, illic venire vidit duos ex dictis filiis, quos quisque contremiscere inspiciebat; quo tremore illi ante reliquias, s. Stephani intercessione, liberati fuerunt.

7. Hoc aliud factum audite. Quidam pater crudeliter a proprio filio per pedes reptabatur; cum ad quendam locum pervenerunt, dixit pater: Satis sit, fili, non ultra; quia usque huc ego patrem meum reptavi, et Deus iuste in poenam permisit ut ego raperer a te. Audistis, mei filii, quomodo Deus ponit illos qui vexant genitores? Dices: Sed patrem habeo qui tolerari nequit. Audi tamen quid dicit Deus: Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius 2. Fili, dicit Deus, nonne vides quod parentes tui sunt senes, senectutis morbis excruciati; opus est ut non affligas eos in illis paucis annis qui eis supersunt. Subiungit scriptura 3: Et si defecerit sensu, veniam da, et ne sper nas eum in virtute tua. Senes quandoque rationem amittere videntur; sed in hoc filiorum virtus consistit, scilicet ut eorum tolerent impatientias.

8. Tertio oportet obedientiam erga genitores praestare in omnibus illis rebus quae iustae sunt: Filii, inquit s. Paulus, obedite parentibus vestris in Domino 4. Unde filii parentibus suis obedire tenentur et circa servitutem domus et praesertim circa mores: e. gr. cum parentes iubent ne ludant, ne cum malis sociis versentur aut ne in suspectas domos se conferant; et peccant si non obediunt. Refert Theophilus Raynaudus quod in finibus Galliae quidam nobilis aderat iuvens, sed suae matri viduae non obediens; nam cum haec pluries ei iussisset ut ante vesperum, et non ad mediam noctem, uti solebat, ad domum rediret, filius non obedire perrexit. Quadam nocte mater portam claudere fecit: quam quum clausam filius reperiisset et a nemine, liect clamaret, auditus fuisset, iniurias et maledictiones in matrem evomuit, posteaque cum famulo et fratre, qui secum erant, in aliam domum se recepit: sed ut corpus in lecto imposuere, magnus rumor fuit prius auditus, posteaque visus fuit ingredi in idem cubiculum horribilis gigas, qui per pedes eum accipiens super tabulam eum extendit, posteaque ense falcato eum caecidit et quatuor horribilibus canibus qui illic apparuerunt, devorandum dedit: frater et famulus corpus eius quaesi verunt; sed invenire non potuerunt. Frater postea in carthusianorum ordinem se adscripsit, ubi sanctam vitam egit et diem extremum sancta morte confecit.

9. En quomodo punit Deus filios genitoribus non obedientes. Notare tamen oportet unum verbum textus d Pauli superius relati. Dicit apostolus


- 840 -


Filii, obedite parentibus vestris in Domino 1. Notate verbum illud in Domino, quod significat quod genitoribus obedire debemus in illis quae placent Deo, non vero in illis quae Deo displicent: ideoque si e. gr. mater iubet filio ut furetur aut ut aliquem percutiat, filius obedire teneretur? minime quidem; et peccat si obedit. Ita quoque circa electionem status aut matrimonii aut circa vitam coelibem aut ad sacerdotalem statum aut religiosum sumendum, filius, uti dd. cum d. Thoma docent, non tenetur parere genitoribus. Quod tamen ad matrimonium facit, peccat filius si matrimonium quod familiae esset dedecori contrahere vellet. Ad religiosum statum tamen quod attinet, si parentes in gravi essent necessitate, et filius opera sua his subvenire posset, eos nequit derelinquere. E contrario graviter peccant illi pat es matres cogentes filios ut sacris ordinibus initientur aut ut alicui religiosae familiae dent nomen, aut filias ut monasterium aliquod ingrediantur aut ibi vota emittant; et hoc casu incurrunt excommunicationem impositam a Tridentino 2.

10. Peccant quoque genitores, si filios, coelibem vitam ducere volentes, uxorem ducere cogant, aut impediant ut alicui ordini religoiso dent nomen. Quibusdam patribus religio non est filios a vocatione distrahere; sed scire debent quod mortaliter peccant. Nos debemus nosmetipsos salvare secundum vocationem quam nobis dat Deus: et ille ideo filius, si ordinem religiosum, in quem a Deo vocatur, ingreditur, salvus erit; sed si patris aut matris instigatione remanet in mundo, malam vitam aget et damnabitur. Et pater non curat quod filius damnetur, dummodo domi remaneat! Tales patres, ait s. Berbardus, filiorum non parentes, sed peremtores sunt dicendi. De eis tamen poenas sumit Deus non solum in alia sed etiam in hac vita, et sumet per ipsos filios, qui, quum vocationem amiserint, vitiis indulgebunt dumomque suam vastabunt. Heu quot funesta exempla habemus quae domibus acciderunt ex eo quod parentes filiis suis vocationem amittere fecerunt! Unum saltem audite.

11. Narrat p. Alexander Faia societatis Iesu 3 quod Tuledae in Hispaniis Castellae veteris loci quidam valde divus unum habebat filium, quem ad conservandam domum destinaverat. Filius tamen, ad societatem vocatus, adeo superiores eius rogavit ut in illa tandem receptus fuerit. Quod ut pater scivit, venit ad novitiatum et tales querelas et strepitus fecit ut filius, ut patri indulgeret, exierit e societate. Domum regressus, iterum a Deo, ut mundum relinqueret, fuit vocatus. Ille tamen, non audens ad societatem redire, in d. Francisci familiamn fuit ingressus: sed pater tantum fecit ut etiam ab ea illum eripuerit. Pater inde voluit ad suum arbitrium filio uxorem dare; filius vero aliam in uxorem volebat ducere, et propterea taliter altercari et unus in alium odium habere coeperunt ut quadam die, dum contendebant, patrem filius interfecerit: qua de caussa fuit captus et in furca suspensus de hac vita migravit. Patres atque matres, estote attenti a filiis aut filiabus vestris vocationem, quam habent, non auferre. Quod maius solatium possunt habere genitores quam habere filium aut filiam quae se Deo dat et vult salva fieri? S. Aloysii Gonzagae mater, Castilionis marchionis uxor, licet ille primogenitus et unicus esset, videns quod ad societatem Iesu erat vocatus, ut in eam ingrederetur, suum praebuit auxilium. Hoc proprium genitorum est, adiuvare et inducere filios ad vitam sanctam ducendam. Et si te umquam impedire vellent genitores, ne in meliorem vitae statum, ut melius Deo vaces, te recipias, fac quemadmodum fecit quidam iuvenis nomine Theodorus, qui, uti in s. Pachomii vita, cap. 20., memoratur, erat in Aegypto eratque unicus


- 841 -


et valde dives. Quodam die festo domi suae magnum celebrabatur convivium: ille tunc a Deo illuminatus congnovit quod omnes suae divitiae nihil sibi in hora mortis possent prodesse. Unde eodem ipso die se clausit in cubile et effusis lacrymis Deum oravit ut patefaceret qui vitae status, ut suam aeternam salutem tutam efficeret, erat sibi assumendus: inspiratus a Deo fuit ut in s. Pachomii coenobium se reciperet: unde ille, omnia derelinquens, in fugam se coniecit. Mater, imperatoris litteris, s. Pachomium, ut sibi filium redderet, quaesivit; sed Theodorus adeo Deum rogavit ut Deus ipse ad mundum relinquendum et matrem adduxerit, quae etiam in quodam monialium conventu se clausit.




2 Eccl. 3. 16.



3 L. 1. exem. c. 16.

1 Biblioth. pro parochis t. 5. p.- 91.



2 N. 28.



3 L. 2. c. 7.



4 Eccl. 3. 9.



5 Exod. 21. 17.



6 Eccles. 3. 18.



7 Deut. 5. 1.

1 De civ. Dei l. 22. c. 8.



2 Eccl. 3. 14.



3 Ibid. v. 15.



4 Eph. 6. 1.

1 Eph. 6. 1.



2 Sess. 25. can. 18.



3 In exposit. ad ps. 4. et 25.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL